‘Iudicium est actus trium personarum’

This is a transcription of ‘Iudicium est actus trium personarum,’ an as-yet unpublished mid-thirteenth-century procedural treatise, as found in Oxford St John’s College 178.[1] ‘Iudicium est actus trium personarum’ survives in only one manuscript. Stephan Kuttner realized and noted in his Repertorium (1953) that this work was not the same as two others with the same incipit, found in London BM Royal 10 B IV and Oxford Bodleian Selden Supra 87. The first is included as an appendix to Linda Fowler-Magerl’s volume, Ordo iudiciorum vel ordo iudiciarius, and a transcription of the second is currently in progress and will be uploaded to the CLCLCL site. There is a third more prominent ordowith the same incipit, better known as ‘Antequam,’ an edition of which was published by O. Riedner.[2]

Linda Fowler-Magerl included the St John’s College manuscript in her volume specifically because of this confusion, commenting that it was a different text and positing that it was written for the courts at Westminster. She based this conclusion on the fact that Westminster is mentioned in the formulary sections of the treatise. Because Westminster and Bath are both mentioned, an English origin at least seems secure. Fowler-Magerl suggested a date after 1234, as the author makes use of the decretals of Gregory IX (f. 151r). She also notes similarities in the formulas to ordines from northern France in the third and fourth decades of the thirteenth century. The St John’s College catalogue has included this information, and describes the text as ‘A unique guide for procedure, presumably in Westminster courts and postdating the canonical collection Extra (1234).’

The titles deal primarily with contumacy, excommunication, absolution, and penalties, andends with examples of sentence formulas and appendices on inquisitio and accusatio. Although it contains some definitions, its main purpose seems to have been to provide accurate guidance to the Archdeacon. It also includes what Charles Donahue has referred to as ‘dreadful mnemonic poem’ also found in Tancred of Bologna’s Ordo (3.7, p. 225) and ‘Antequam.’[3]

The volume is comprised of six separate manuscripts and contains a total of 411 folios. The overall dimensions are 190mm x 140mm. The volume is a miscellany, also containing texts on medicine, astronomy, philosophy, and a bestiary. The text of ‘Iudicium est actus trium personarum’ is found on fs. 150r-155v. It is written in a single column in littera gothica textualis media, very similar to examples of English and French university hands; Fowler-Magerl referred to the hand as ‘personal rather than academic,’ presumably referring to the execution. The titles are rubricated and there are red and blue paragraph marks, as reproduced in the transcription.

It should be emphasized that this is a transcription, not an edition. Punctuation has only been used where present in the text, although editorial discretion has been used as to using commas or full stops. All original spelling has been maintained. In cases where there is a clear error, a suggested correction is made in brackets, but the text is unamended. Contemporary corrections to the text have been included in parentheses. For example, on f. 153r, line 4, the scribe mistakenly wrote ‘uestibus’ and corrected it to ‘testibus.’ There are also occasional uncorrected misspellings in the text, for example f. 153r, line 8, ‘mente carptus’ which ought to be ‘mente captus,’ and what seem to be alternate spellings, such as on f. 152r, line 14, ‘infisciacionem’,presumably for ‘infiscacionem,’which occurs again on f. 152v, line 12, ‘infisciaberis,’ for ‘infiscaberis.’ These and other oddities in the text have been reproduced in the transcription. There are also a few words which are unclear, either due to spelling or extensive abbreviation. These have been left highlighted in the text, and any suggestions to solve these are very welcome.

The intent is to publish an edited version of this treatise as an appendix to a monograph on procedure and practice for the CLCLCL project.


[1] Used with the kind permission of St John’s College Library.

Linda Fowler-Magerl, Ordo iudiciorum vel ordo iudiciarius: Begriff und Literaturgattung, Repertorien zur Frühzeit der gelehrten Rechte, 19 (Frankfurt am Main: V. Klostermann, 1984), 144-45; –––, ‘Ordines iudiciarii’ and ‘Libelli de Ordine Iudiciorum’, Typologie Des Sources Du Moyen Âge Occidental, fasc. 63 (Turnhout: Brepols, 1994), 72

[2] Fowler-Magerl, Ordo iudiciorum vel ordo iudiciarius, 104-105; 124-25; 151; Stephan Kuttner, Repertorium der Kanonistik (1140-1234): Prodromus Corporis Glossarum I (Studi e Testi 71), (Città del Vaticano: Biblioteca Apostolica Vaticana, 1937), 282 n. 1; O. Riedner,Die geistlichen Gerichtshöfe zu Speier im Mitteralter II (Paderborn 1915), 5-48.

[3] Charles Donahue Jr., ‘Procedure in the Courts of the Ius Commune,’ The History of Courts and Procedure in Medieval Canon Law, ed. by Wilfried Hartmann and Kenneth Pennington, History of Medieval Canon Law (Washington, DC: Catholic University of America Press, 2016), 85.


Introduction and transcription Copyright © Sarah B. White, 2018.

Cite as: ‘Iudicium est actus trium personarum,’ as found in Oxford St John’s College 178, transcr. Sarah B. White, in Civil Law, Common Law, Customary Law Project Publications, St Andrews, 2018 [https://clicme.wp.st-andrews.ac.uk/online-texts/iudicium-est-actus1].


[f.150r]

¶ Iudicium est actus trium personarum videlicet Iudicis actoris et rei et testis quartus notatur.

¶ Firmato iudicio die prefixa, dicat Iudex, habemus partes et actore instante. Inquirat iudex ad quid datur est dies, et tunc legantur instrumenta iudicialia uel actus ultimo diei, si habeantur. Si reus comparuerit proceditur secundum allegata et probata et si petatur copia instrumentorum iudicialium a parte rea, dicat Iudex, discernimus vobis copiam omnium instrumentorum exhibitori. et sic fiat ex parte actore, Maxime si petat copiam procuratorii rei ita quod discernatur utrique parti copia petitorum ut excludatur materia appellationis, si non discernatur quod debet fieri de iuris rigoris.

Condemnatio actoris

Ei[si] actor non comparuerit die prefixa, et reus sit presens ac petat dimitti, tunc dicat iudex sedendo actore quartus precominato sic: Quoniam actor non comparet aliquo modo cuius est semper instare ipsum N. condempnamus in expensis tuis ratione temerarie fatigationis, et te absoluimus uel obseruantiam iudicii ab instantia presentis diei. et ista predicta redigantur in scriptis per notarium iudicis, quasi actor uenerit finito iudicio, et iudice non sedente etiam die illa non audiatur, nisi refusis expens[is] reus ac decernit de legitimo impedimento et per iteratam citationem reo faciendam.

Actore comparente.

Actore comparente et reo absente, si sit citatus peremptorie videlicet trinis edictis uel vno pro omnibus ex causa precominetur tertius per apparitorem, si nullo modo compareat expectetur usque ad solem occasum de iure, et dicat iudex sic: uolumus ipsum expectare usque ad diem sequentem de gratia uestra speciali.

ex contumacia.

Qui si die sequente nullo modo compareat. Actore instante et contumaciam ipsius accusante ac petente puniri eundem propter contractam contumaciam.

condempnatio rei.

 Tunc dicit iudex utrum et cetera.

Nos archdiaconus et cetera talem N. de B. legitime coram vobis citatum Auctoritate apostolica uel ordinaria et nullo modo comparentem sufficienter precominatum [f. 150v] ac diutius expectatum ipsum N. reputamus contumacem uti ab ingressu ecclesie suspendimus eundem uel a celebratione diuinorum et licet si sit infra sacros ut dyaconus, Capellanus, vicarius uel rector uel sic ipsum in expensis tuis legitimis condempnamus.

Laycus.

Quod si fuerit laicus, dicas sic: Nos et cetera. talem N. laicum propter suam contumaciam, coram uobis contractam excommunicamus. Et fieri condempnatio uel actiones diuersas videlicet personales, uel reales et etiam considerationes dignitatum ac personarum.

Et ideo excommunicantur laici, primo quia non timent sententias suspensionis et interdicti, et ut breuiter intelligas in poenis et cohertionibus inferendis poterit discretus Iudex inspecta qualitate negocii et statu personarum negotium moderare uel aggrauare set quod utilius uiderit expedire utrobique.

Contumacia rei.

Quibus modis attendent contumacia et quibus de causis.

Quoniam diuerse sunt rationes et cause propter quas excommunicatur. quis per iudicem ordinarium uel delegatum, se petenti absolutionem videat Iudex causam excommunicationis aut excommunicatur quis propter contumaciam videlicet quia legitime citatus non comparuit et tunc absente aduersario prestita cautione iuratoria de parendo iuri et de satisfaciendo parti absenti in expense potest iudex et debet ipsum absoluere, quoniam sancta mater ecclesia nulli claudit gremium.

Tunc dicat iudex sic: uel modo meliori si sciat.

absolutio pro contumacia tantum.

Sedeat iudex loco publico et humiliet se excommunicatus flexis genibus cuiuscumque fuerit status et dignitatus a sententia excommunicationis per nos uice lata propter tuam contumaciam auctoritate apostolica. Si sit delegatus uel auctoritate ordinaria te absoluimus In nomine patris et filiis et spiritus sancti. Et si postulauerat absolutus litteras iudicis super facta et meritis premiis tunc scribat Iudex sub isti uel meliori forma.

littera absolutionis

Decano loci, uel ordinario seu cappellano parochiali suo archidiaconus Westmonasterii cons[?] priuilegium Religiorum virorum talem a sede apostolica indultorum discreto uiro clericali Decano uel [f. 151r] clericali capellano parociale salutem in domino.

Quoniam talem N. de N. propter suam contumaciam, certis die et loco coram nobis contractam. Auctoritate supradicta excommunicauerimus iustitia exigente, ac idem N. penitentia ductus ad gremium sancte matris rediens ac humiliter satisfaciens per contumaciam in forma iure ipsum N. a dicta sententia absoluimus. In hiis scriptis nobis iniungentes auctoritae supradicta quatinus dictum N. sic absolutum in Ecclesia uestra parochiali et aliis ecclesiis uicaris ubi per eundem R. fueritis requisiti diebus dominicis solempnibus et festiuis publice denunciere, seu faciatis denunciare(tum). In cuius rei testimonium et cetera.

Datum et cetera.

offensa manifesta.

Ecque quid sit offensa.

Si quis excommunicatur pro offensa manifesta et petierit absolui a sententie Iudex non debet ipsum absoluere in absentia partis, quoniam pars debet estimare offensam et tempus debet satisfacere de offensa uel sufficientem cautionem prestare de satisfaciendo parti et de parendo iure uidelicet cautionem iuratoriam fideiussoriam seu pignoratitiam.

Et dicat iudex sic es tu paratus satisfacere parti de offensa. etsi dicat sum dicat Iudex iura ad facta dei ewangelia, quod tu iuxta decretum uestrum legitimum satisfacies parti pro offensa, pro qua es excommunicatus et parebas Iure. Quibus satis factis dicat iudex uirtute sacramenti prestiti iniungimus tibi ut decetero talia comittas.

Et si petierit fiat sibi littera super absolutione ista in forma superius annotata.

Quid sit contumacia et quodmodo dicatur.

Contumacia est erga deum et prelatum inobedientia que consistit in non ueniendo seu ueniendo et non respondendo quoniam maior est presentis contumacia et no[n] respondentis quam omnino absentis non uenientis et grauius punire debet videlicet excommunicare pro contemptu uel etiam infecto negotio ante tempus aliquo modo non legitimo recedendo non finito iudicio.

De offensa.

Offensa duplex est Aut enim est dubia set etiam manifesta. Manifesta offensa est cum quis iussas emendare maleficium non paret iudici uel rem certam certis diei et loco restituere, cum ex decreto iudici teneatur Verbi gratia.in ex.[f. 151v] Aliquis conmisit maleficium et illud fuit notorium per summam, uel facti euidentiarum uel per confessionem et condempnatis de ipso maleficio cum non satisfaceret fuit excommunicatus, hic talem non debet absolui nisi post satisfaciat tum constet de maleficio suo ut superius notatur.

offensa dubia.

Preterea si maleficium notorium esset aliquo modo predictus et publice proponitur aut dice sic: Quicumque fecit tale maleficium satisfaciat leso? usque ad talem diem, etsi non satisfecerit in dampnum est illatum talis excommunicatus post terminum non absoluetur si ueniat ad iudicem et petit absolui nisi post satisfaciat.

Quid si aliquis ita pauper sit quod non possit satisfacere Prestet cautionem quod satisfaciet, cum peruenerit ad fortunam pinguiorem uel si cautionem prestare non potest, tunc iuret et debet absolui, quia sancta mater ecclesia nulli claudit gremium penitenti.

offensa dubia.

Ad querelam alicuius, de aliqua offensa eam exprimendo iudici. Idem iudex precipit reo, ut satisfaceret illi usque ad certum terminum aut comparet coram eo responsurus aliter excommunicabit eum nisi alter istorum faceret ille non uenit et sic fuit excommunicatus. si ueniat et petat absolui sufficit quod prestet cautionem standi Iure, quia offensa dubia est etiam si fama sit quod id fecerit uel quod iudex illud a pluribus intellexerit.

littera excommunicationis pro offensa.

Archidiaconus Westmonasterii venerabilis patris domini dei gratia. Abbatis de tali loco, Commissarius discreto viro decano talis loci, vel sic capello parochiali talis ecclesie de N. salutem in omnium salutatorem.

Cum nos dominum A. de L. Rectorem seu uicarium talis ecclesie legitima Citatione preuentum propter suam offensam manifestam certis die et loco coram vobis in iudicio committam, Auctoritate appostolica de consilio iuris peritorum, uobis assidentium excommunicauimus Iustitia Iustitia exigente vobis auctoritate qua fungimur supradicta de qua uobis et aliis omnibus quorum interest fidem in iudicio coram vobis fidem faciemus pleniorem uirtute sancte obedientie qua tenemini dedi supradicte. Iniungimus [f.152r]et mandamus quatinus dictum N. sic per uos excommunicatum in ecclesia uestra diebus dominicis solemnibus et festiuis, pulsatis campanis, candelis accensis publice intra missarum solempnia esse pronuntietis et excommunicetis vice et auctoritate uestra supradicta donec digne satisfecerit, pro commissis et beneficium absolucionis optinere meruerit in forma iuris, uel sic, donec aliud a nobis acceperitis in mandatum. Datum et cetera.

Notorium.

Set quoniam notorium frequenter appellatur quod notorium non est. uideamus quid sit notorium et quibus modis debet. Notorium proprie debet de quo quis canonice condempnatur per probationem legitimam sententiam iudicis, uel per propriam confessionem factum in iure quia confessus pro conuincto habetur, uel per euidentiam rei qui tergiuersatione aliqua celare non potest.

Notorium illud aliud iuris, aliud facti aliud presumpcionis. Notorium facti est quod ita se exhibit conspectui hominum que non est locus [infisciacionem] et in tali notorio, nullus auditur appellans. Notorium iure est ut Summa notatur S. per sententiam uel probationem legitimam uel confessionem. Notorium presumptum est ut paternitas et filiatio et consanguitas.

Manifestum.

Manifestum est que ex scientia et circa auctore, procedit et quod potest probate de quo constat per sententiam per probationem seu confessionem uel per euidentiam rei et tale manifestum potuis debet Notorium.

fama

Fama est status illese dignitatum uita et moribus comprobatus debet quandoque procedit quod scientia quandoque ex suspicione, quandoque ex certoauctore, quandoque ex incerto auctore.

litis contestatio.

Cum prouentum fuerit ad litem contestationem, dicat iudex reo comparenti uel eius procuratori legitime constituto Auctore, instante et petente, ut reus contestetur litem secundum narrata et petitia, ut libello. Quid respondeat libello, est sic, uel non sic, verum uel falsum quod tibi imponit. talis R. Actor et Respondeat reus sic vel uelit contestare litem annuo litem contestandi dico, Narrata pro ut narrantur in libello [f. 152v] mihi porrecto, vera uel falsa esse seu non esse et petitia prout petantur fieri debere uel non debere et sic per affirmacionem uel negacionem partis res sit lite contestatio, in iudicio et tunc per Notorium, illa confessio in actis redignetur, et tunc debent partes iurare de calumpnia, uel de ueritate; dicenda. Maxime in causis spiritualibus que debet fieri serui iure, per principales personas uel iudex potit assignare diem ut partes ueniat iuraturi.

quare protestatur iure de calumpnia

Et hoc est causa quare iuratur prima videlicet ut ueritas eliciatur, secunda ut timore iuramenti litigancium instancia compescatur.

Dicat iudex actori et postera reo iuris ad sancta dei eeuuangelia. Actore tu foues et credis te fouere et mouere iustam causam, contra talem N. et quociens fueris interrogatur per iudicem verum non infisciaberis et scienter non vterum falsa probacione et non immo petit dilacionem in fraudem ut lis tardetur. Item quod non dedisti nec dabis nec promisisti nec promitas aliquid pro hac causa ut sententia feratur pro te contra ordinem iuris, nisi illis personis quibus iura dare promittunt, videlicet iudices, advocati et Notarii. Illud idem sacramentum prestabit reus in omnibus articulis excepto quod reus iurabit que credit de iustam causam defendere contra talem N.

pena.

Pena uolunt prestare. hoc sacramentum est ut actor cadat ab inscitum actione per decretum; Iudicis. Reus uero pro confesso habeatur Et condempnetur ut hiis que in narracione fuit peticione actoris sunt comprehensa.

Quando prestatur

Istud iuramentum prestatur in omnibus causis cuilibet pecuniariis et criminalibus.

Iuramentum de ueritate dicenda tantum prestatur in spiritualibus causis et spiritualibus annexis.

– Istud iuretur ait lis. sibi iusta putor.
Iuramento de calumpnia. – Ista requiruntur – Et si quaretur verum non inficietur
– Nil promittetur nec falsa probatio detur.
– vt lis tardetur dilatio nulla petetur

[f. 153r]

Testibus legitimis productis post istud iuramentum, iurare debent. Set testes debent esse legitimi causa excommunicatione maiores, priusquam iurent vel admittatur ut patet in hiis uersibus sequibus.

Cuius conditionis esse debent testes. –
conditio sexus etas discretio fama, Et fortuna fides in (u)testibus ista requires.

Condicio An seruus vel liber quia seruus testis esse non debet nisi in defectum probationis.
Sexus Quoniam femina repellitur a testimonio in criminali causa in ciuili admittitur.
Etas Quia minor quinqueviginti annis non admittitur in testimonium.
Discretio Quia furiosus et mente ca(r)ptus a testimonio repellitur sicut ab officio iudicandi.
fama Quia qui non est integre fame a testimonio repellitur.
fortuna Quia si sit pauper suspectus habetur.
fides Quia infidelis non admittitur contra infidelem.

Item conuictus de crimine uel confessus uel si per excepcionem comunicatur seu grauata sit eius opinio uel pendente accusacione non admittitur aliquis.

Iurare debet testis que dicet ueritatem quam nouit. Item quod nullum falsam interferet. Item pro utraque parte dicet ueritatem. Item quod non prec[i]o predicto amore uel odio siue pro aliquo commodo dicet testimonium contrarium veritati.

Item que sunt querenda a iudice a testibus patet per hos uersus sequentes.

– Auditus visus persona sciencia fama.
Ita sunt inquirenda per iudicem – Causa locus tempus et certam credulitatem
– Qui testes recipis hoc singula quoque nobis

Ista sunt que debent concordare in testibus.

Res persona gradus. hoc fuit tibi consona tempus.

Singula predicta causa iuris canonico quam ciuili poterunt probare iutxa allegata et probata procedere debet non serui motum causa sui probatur hoc per multa Iura insignandis cum citationibus et aliis instrumentis variis caueat discretus uidere ut circumueniatur et fiat iurisdictio eius delusoria, Set omnia procedant cum deliberacione.

Vniversis sancte matris filii presentes litteras visuris uel audituris Archidyaconus [f. 153v] Westmonasterii salutem in omnium saluatore. Vniversitati vestre tenore presum enim notificamus quod cum dominus N. de B. capellanus coram nobis ex officio nostro uocatus, et super ordinum suorum promocione per nos citatus esset, et impetitus Idem N. certis die et loco per nos sibi assigntate, comparuit, et tam per instrumenta legalia coram uobis exhibita quam per uiuam vocem, et testimonium ficedignorum ipsum a uenerabilibus patribus uidelicet a domino R. de L. bathonies; et vellens Episcopo ad ordinem subdiaconatus et deaconatus et a domino N. de C. ad ordinem presbiteratus statutis temporibus absque simonie vitio legitime fuisse promotum uobis constare docuit euidenter.

prefatus uero N. de L. in archideaconatu uestro per magnum tempus, honeste, et laudabiliter conuersando diuina celebrauit, et cum cura et iurisdictione nostra predicta non suspensus, non excommunicatus, nec aliquo crimine irretitus nec respersus. Set honorifice per nos licentiatus recessit et quod ipsum est testimonium perhibere ueritati premissa ad deuotam ipsius N. instantiam duximus testificandam per presentes, et in eorum testimonium sigilli officii uestri presentibus apposumus.

vniversis ad quos presentes littere prouenerint Archidyaconus Westmonasterii salutem in omnium saluatore. Noueritis N. de L. capellanum in uestra iurisdictione supradicta per aliquod tempus diuina celebrasse qui non Set non excommunicatus nec in aliquo genere notabilis criminis irretitus de iurisdictione uestra recessit, set digna morum et gestus recommendacione licentiatus. In cuius rei etcetera.

venerando discrecionis viro ac magistro N. domini Archydiaconi officii. Lond’ Archidiaconus Westmonasterii salutem cum reuerentia et honore. Noveritis dominum N. de M. congnomento de C. capellano a iurisdictione uestra prode[probe?] meritis[?] erectum et expulsum suspensum et per uos excommunicatum certis ex causis recessisse. qua propter vestram discrecioni mutue vicicitudinis optentu requisimus et [f. 154r] rogamus quatinus ipsum N. pro suspenso sic et excommunicato, ut premittitur habeatis et in proximo capitulo vestro celebrando pute coram vobis existentibus presentibus recitatis pronuntietis et in singulis locis vbi degit sub districtu vestro denunciare faciatis donec digne satisfecerit pro comissis et beneficium absolucionis optinere meruerit a uobis in formam Iuris ac uobis super absolutione sua per nostras patentes litteras contesterit euidenter.

Quia dominus N. capellanus qui presens est proprie salutis inmemor post sententiam excommunicationis per uiolentam manuum iniectione in clericum et aliis causis variis ac notoriis se diuinis inmiscuit scienter in periculum annue sue,  et scandalum populorum dei timore post ponito et inclusionem iurisdictionis nostre Nos autem ordinaria quicquid statuimus a principio contra euntem ex reuocamus et in pristinum statum quo fuerat die illate uiolencie sine predicta ipsum redderemus et sic excommunicatum a iure esse pronuniamus inhibentes omnibus et singulis, sub pena excommunicationis ut quis sibi comitet uisum casibus a iure premissis de nec digne satisfecerit pro comissis et beneficium absolucionis in forma iura meruerit.

venerande discrecionis viro domino I. de C. Domini officialii lond’ Comissario, Archdiaconus Westmonasterii salutem in omnium saluatore. Quoniam I. cognomento de L. in uestra Iurisdictione diuinus commorantem propter suas contumacias multiplicatas coram vobis contractas et offensas pariter manifestas auctorite ordinaria procedentes excommunicauimus, cum omnibus secum communicantibus in casibus a iure non premissis. Iamdiu est et excommunicatum per totam iurisdictionem nostram denunciauerimus. Iusticia exigente vestram in domino discrecionem requisimus et rogauimus quatinus predictam N. et L. disctrictu uestro ut dicitur comemorantem in singulis ecclesiis dicte ciuitate excommunicatis seu excommunicare faciatis omnibus dominicis solempnibus et festiuis; intra missarum solempnia publice et solempniter donec a uobis aliud habueritis in mandatis et beneficium absolutionis meruerit, [f. 154v] in forma iuris in casu consimili mandatis nostris parebimus si contingat mutue incissitudinis optentu. quid autem in premissis feceritis nos certificare uelitis patribus nostris et amore. In cuius rei testimonium has litteras vobis transmittimus patentes salutem. Mutua dilectione qua constringimur ac familiaritate penes me semper vestrum gratis preconcepta cum territa mea nulla actenus precesserint, ex corde rogo manibus complosis. quatinus ea que contingunt. Radulphum filium Willelmi le Hoder’ et Johannem de damieis de bannis eorum edendis et matrimonio celebrando usque in festo pentecoste, ponere uelitis in respectu, uel saltem donec super hiis mutuum habuerimus tractatum vobis scribe confidenter ad presens maxime pro Radulfo predicto ex causa urgenti matrimonio semper precipiatis et vos in domino valete.

[End of text.]