Libri Feudorum: Vulgata

This text reproduces the vulgata version of the Libri Feudorum as published in Karl Lehmann’s 1896 edition, with minor typographical improvements.[1] The Libri Feudorum is a composite collection of legal texts dealing with the feudal customs of Lombardy, describing who could grant a fief, how fiefs could be acquired, maintained, transmitted to heirs, or lost, and who and how ought to decide disputes over fiefs. The first known version of the book, called antiqua, contains seven short treatises, five of which were compiled in Lombardy in the late eleventh or early twelfth century (tracts A-E), while the remaining two are two letters written about 1150 by the Milanese judge and consul Oberto de Orto (tracts F-G). Most of these tracts related to Emperor Conrad II’s edictum de beneficiis (1037), a constitution that aimed at securing the tenures that the Lombard knights held of the Milanese archbishop.

Tract A. Ant. 1-2 (ante 1120?) LF 1.1 – 1.6
Tract B. Ant. 3-5 (1120-1136?) LF 1.7 – 1.12
Tract C. Ant. 6.1-6.6 [≈ Ant. 9] = (Ugo de Gambolado, ca. 1110-20) LF 1.13 – 1.17
Tract D. Ant. 6.7-6.16 LF 1.18 – 1.23
Tract E. Ant. 7 LF 1.24 – 1.26
Tract F.  Ant. 8 (Obertus de Orto from Milan, c. 1150) LF 2.1 – 2.5, 2.7.1 – 2.22
Tract G. Ant. 10 (Obertus de Orto from Milan, c. 1150) LF 2.23 – 2.24

In the second half of the twelfth century, the book was augmented with other batches of text containing legal counsels and brief compendia derived from Milanese court practice and imperial legislation by Lothair III and Frederick I. While the book was originally developed and commented upon in the milieu of the Lombard law school, it increasingly drew the attention of lawyers with a Roman law background. At the end of the century, Pillius de Medicina, a famous Bolognese glossator then teaching in Modena, wrote a short summa commenting upon the Libri Feudorum and composed the earliest apparatus of glossae to the law book. Thanks to this initiative, the book slowly gained in reputation among the glossators, to the point that law treatises based on it began flourishing from the 1220-30s onwards.[2] In these decades, the book was available in different re-shaped versions (called Rekonzinnationen) which attempted to systematise the material that was ‘wandering outside’ the standard core text (extravagantes) – short treatises or fragments that scribes generally copied at the end of the book.[3] About 1250, Accursius, the most eminent law professor in Bologna, accepted one of these versions as a standard, completed Pillius’s apparatus of glossae, and had the Libri Feudorum copied in the new editions of the Authenticum – the collection of Justinian’s Novels – granting to the book an exceptional and enduring success. This version is known as the vulgata.

The present reproduction is not intended to improve upon Lehmann’s edition or offer an alternative to it. Rather, in the first place it aims to provide an easily accessible research tool for anyone interested in the study of the book. In the second place, this reproduction is part of a broader effort which includes an English translation of the Libri carried out by the CLCLCL team. This online publication, therefore, represents an opportunity for crowdsourcing and we invite our audience to report the existence of translations in any language of portions or the entirety of the text, and likewise to suggest modifications to the Latin text or – once posted – to the English translation.

[1] Karl Lehmann, Das langobardische Lehnrecht (Handschriften, Textentwicklung, ältester Text und Vulgattext, nebst den capitula extraordinaria), Göttingen 1896.

[2] Peter Weimar, ‘Die Handschriften des Liber feudorum und seiner Glossen’, Rivista internazionale di diritto comune, 1 (1990): 31-98. Maria Gigliola Di Renzo Villata, ‘La formazione dei Libri feudorum: tra pratica di giudici e scienza di dottori’, in Il feudalesimo nell’alto medioevo, Spoleto 2000: 651-721.

[3] Emil Seckel, ‘Quellenfunde zum lombardischen Lehenrecht, insbesondere zu den Extravaganten-Sammlungen’, in Festgabe der Berliner juristischen Fakultät für Otto Gierke, vol. 1 (Breslau: Marcus 1910), 47-168. Attilio Stella, ‘The Liber Ardizonis. Reshaping the Libri Feudorum in the Thirteenth Century’, Studi Medievali, 58 (2017): 175-227.


Introduction and transcription Copyright © Attilio Stella 2019.

Cite as: Libri Feudorum: Vulgata, transcr. Attilio Stella, in Civil Law, Common Law, Customary Law Project Publications, St Andrews, 2019 [https://clicme.wp.st-andrews.ac.uk/online-texts/libri-feudorum-vulgata].


Consuetudines Feudorum – Compilatio Vulgata

 

[LF 1.1] Incipiunt consuetudines feudorum et primo de his qui feudum dare possunt et qualiter acquiratur et retineatur

[pr.] Quia de feudis tractaturi sumus, videamus primo qui feudum dare possunt. Feudum autem dare possunt archiepiscopus, episcopus, abbas, abbatissa, praepositus, si antiquitus fuerit consuetudo eorum feudum dare. Marchio, comes, qui proprie regni vel regis capitanei dicuntur, similiter feudum dare possunt. Sunt et alii, qui ab istis feuda accipiunt, qui proprie regis vel regni valvassores dicuntur sed hodie capitanei appellantur, qui et ipsi feuda dare possunt. Ipsi vero qui ab eis accipiunt, minores valvassores dicuntur.

[§ 1] Et quia vidimus de personis, videamus qualia prius habuerunt initia. Antiquissimo enim tempore sic erat in dominorum potestate connexum ut, quando vellent, possent aufferre rem in feudum a se datam. Postea vero eo ventum est ut per annum tantum firmitatem haberent, deinde statutum est ut usque ad vitam fidelis produceretur. Sed cum hoc iure successionis ad filios non pertineret, sic progressum est ut ad filios deveniret, in quem scilicet dominus hoc vellet beneficium confirmare, quod hodie ita stabilitum est ut ad omnes aequaliter pertineat. Cum vero Conradus Romam proficisceretur, petitum est a fidelibus qui in eius erant servitio ut et lege ab eo promulgata hoc etiam ad nepotes ex filio producere dignaretur, et ut frater fratri sine legitimo herede defuncto in beneficio quod eorum patris fuit succedat. Sin autem unus ex fratribus a domino feudum acceperit, eo defuncto sine legitimo herede, frater ei in feudum non succedat. Quod etsi communiter acceperint, unus alteri non succedet, nisi hoc nominatim dictum sit, scilicet ut uno defuncto sine legitimo herede alter succedat, herede vero relicto frater removebitur.

[§ 2] Hoc autem notandum est quod licet filiae ut masculi patribus succedant legibus, a successione tamen feudi removentur, similiter et earum filii, nisi specialiter dictum fuerit ut ad eas pertineat.

[§ 3] Hoc quoque sciendum est quod beneficium ad venientes ex latere ultra fratres patrueles non progreditur successione secundum usum ab antiquis sapientibus constitutum, licet moderno tempore usque ad septimum gradum sit usurpatum, quod in masculis descendentibus novo iure usque in infinitum extenditur.

[§ 4] Notandum est autem quod illud beneficium quod a regis capitaneis atque regis valvasoribus aliis impenditur, proprie iure feudi censetur; illud vero quod a minoribus in alios transfertur non iure feudi iudicatur (aliter in curia Mediolanensis observatur), sed quando voluerint recte auferre queunt, nisi Romam in exercitu cum illis perrexerint, vel aliquid propter feudum acceperit, tunc enim nisi restituto pretio auferre non possunt.

 

[LF 1.2] De feudo guardiae vel gastaldiae

[pr.] Item illud quod datur nomine gastaldiae vel guardiae et pro mercede alicuius rei, transacto anno potest iure aufferri etiam pretio pro eo dato non restituto, nisi ad certum tempus fuerit datum.

[§ 1] Si vero gastaldi aliquid nomine proprii feudi possident, non valebunt propterea possessionem sibi defendere, nisi per pares curtis potuerint vel breve testatum probare se antequam gastaldi essent vel postquam desierunt esse investituram accepisse.

 

[LF 1.3] Qui successores teneantur

[pr.] Si vero archiepiscopus, episcopus, abbas, abbatissa investituram eius feudi quod alius detineat eo tenore alicui dederit ut post decessum eius qui possidet habeat, et ante decesserit quam ille qui feudum possidet, successores eorum non coguntur eam investituram facere vel confirmare, etiamsi pares curtis adsint testes vel breve testatum inde sit, nisi ille qui investituram acceperit nomine eius feudi in possessionem missus sit. Sed si ille qui feudum possidet prius decesserit quam ille qui investituram fecit, iure cogitur eam ratam habere.

[§ 1] Laici vero iisdem modis omnibus quibus supra diximus, si aliis investituram dederint, heredes eorum, si rationibus claruerit, omnimodo eam adimplere compelluntur.

 

[LF 1.4] De controversia investiturae

[pr.] Si autem controversia inter dominum et fidelem de feudi investitura fuerit, quid iuris sit videamus. Si investitura facta fuerit coram paribus curiae aut in brevi testato, recte eum qui investitus est cogitur dominus mittere in feudi possessionem. Si vero fuerit in possessione et mota ei fuerit controversia a domino, ei defensio detur propter possessionem. Si autem non fuerit in possessione nec supradictis modis poterit probare, tunc illius erit defensio qui investituram dicitur fecisse.

[§ 1] Si vero feudum aliquis habuerit de quo nulla controversia est, et dixerit se investituram alterius feudi accepisse ab eodem domino, nec in possessione fuerit, nec praedictis rationibus probare potuerit, licet domini esset defensio ex ordine, tamen quia aliunde vasallus est, remittitur domino ex aequitate defensio.

[§ 2] Cum autem quis dixerit feudum ad se per successionem pertinere asserendo illud esse paternum, si fuerit in possessione medietatis vel alicuius partis, vel cambium proprietatis nomine illius feudi habuerit, vel aliis iustis rationibus illud esse paternum probare potuerit, iure obtinebit.

[§ 3] Item si vasallus possederit castrum quod dixerit se pro feudo tenere et econtra dominus per guardiam dixerit se ei dedisse, domini est probatio; et si poterit probare, tunc ille qui tenet debet domino restituere, vel probare per pares curtis vel per breve testatum postquam in guardiam suscepisset se a domino pro feudo investituram accepisse. Domino vero in probatione deficiente, tunc illius erit defensio qui possidet.

[§ 4] Similiter si aliquis possederit castrum vel aliam rem et dominus dixerit se pro pignore ei dedisse, e contrario ille dixerit se suscepisse pro feudo, si potuerit dominus probare quod ei pro pignore dedisset, tunc ille qui tenet domino restituet vel probet supradicto modo se postquam a domino pro pignore accepit, feudi nomine accepisse; et si dominus non potuerit probare se nomine pignoris dedisse, erit defensio illius qui possidet.

[§ 5] Si quis de manso uno feudi nomine investituram acceperit et dixerit quod omne incrementum pertineat ad eum per investituram, si dominus reservaverit sibi aliquid in ipsa curte, tunc oportebit fidelem incrementi investituram per pares curtis vel per breve testatum probare. Sed si dominus in ipsa curte nihil sibi retinuit, tunc omne incrementum iure feudi fidelis obtinebit. Si vero fidelis in possessione incrementi fuerit, non oportebit investituram probare, sed iurare.

[§ 6] Rursus si aliquis acceperit investituram feudi ‘cum omni incremento quod ei obveniret’ et aliquid accreverit vivente eo a quo acceperit, ipsius erit. Et si ille qui investituram fecit sine herede decesserit et feudum reversum fuerit ad eum a quo ipse tenuerit vel ad alium, quidquid post mortem eius qui dedit accreverit, ad eum pertinebit ad quem regressum fuerit.

 

[LF 1.5] Quibus modis feudum amittatur

[pr.] Quia supra dictum est quibus modis feudum acquiratur et retineatur, nunc videamus qualiter amittatur. Si enim dominus praelium campestre habuerit et vasallus eum morantem in ipso praelio dimiserit non mortuum, non ad mortem vulneratum, feudum amittere debet.

[§ 1] Item si fidelis cucurbitaverit dominum, id est cum uxore eius concubuerit vel concumbere se exercuerit, vel si cum filia, aut cum nepte ex filio, aut cum nupta filio [filii?], aut cum sorore domini concubuerit (haec ita obtinent si in domo domini maneat), iure feudum amittere censetur.

[§ 2] Similiter si dominum assalierit vel castrum domini sciens dominum vel dominam ibi esse.

[§ 3] Item si fratrem suum occiderit vel nepotem, id est filium fratris.

[§ 4] Aut si libellario nomine amplius medietate dederit aut pro pignore plus medietate obligaverit, ita ut transactum permittat, vel dolo hoc fecerit, feudi amissione mulctabitur.

[§ 5] His omnibus casibus feudum ad dominum revertitur.

[§ 6] Rursus si fidelis minus medietate libellario nomine dederit et sine herede decesserit et feudum ad dominum redierit, vel postquam ad libellum dederit vel pignori obligaverit domino refutaverit, tunc ille qui ab eo acceperit nullo iure adversus dominum se tueri poterit.

[§ 7] Praeterea si ille ad quem feudum per successionem iure obvenire debet consenserit eos investire ad quos secundum morem et rectum ordinem non pertinet, nullo modo ad eum repetendum regressum habet.

[§ 8] Item si fuerint duo fratres et unus investituram feudi acceperit, si postea feudum cum fratre diviserit et ille qui partem accepit postea plus medietate vendiderit et sine herede legitimo decesserit, feudum ad dominum revertitur.

[§ 9] Item si quis feudum habuerit in curte domini sui non poterit ipsum feudum in aliqua parte libellario nomine alicui sine consensu domini sui dare vel pignori obligare. Similiter si extra curtem detinuerit et dominus districtum habuerit vel alium honorem, et si alienaverit sine domini voluntate, iure ad dominum revertitur.

 

[LF 1.6] Episcopum vel abbatem vel abbatissam feudum dare non posse

[pr.] Item si episcopus vel abbas vel abbatissa vel dominus plebis feudum dederit de rebus ecclesiarum quae eis subiectae sunt et tituli vocantur, nullum habet vigorem secundum hoc quod constitutum est a Papa Urbano in sancta synodo, hoc est illud quod post eius decretum datum fuerit; quod autem ante datum fuerit firmiter permanere debet.

[§ 1] Idem iuris est si praepositus vel alia ecclesiastica persona quae antiquitus non sit solita in feudum dare, scilicet ut quod dederit de iure non valeat.

[§ 2] Quin etiam si quis eo tenore feudum acceperit ut eius discendentes masculi et feminae illud habere possint, relicto masculo ulterius feminae non admituntur.

[§ 3] Mutus feudum retinere non potest scilicet qui nullo modo loquitur. Sed si feudum fuerit magnum, quo ei ablato se exhibere non valeat, tantum ei relinqui debet unde possit se retinere.

[§ 4] Et his omnibus casibus feudum amittitur et ad dominum revertitur.

 

[LF 1.7] De natura feudi

[pr.] Natura feudi haec est ut si princeps investierit capitaneos suos de aliquo feudo, non potest eos disvestire sine culpa, id est marchiones et comites et ipsos qui proprie hodie appellantur capitanei.

[§ 1] Idem est si investitura sit facta a capitaneis et maioribus valvasoribus qui improprie hodie appellantur capitanei. Si vero facta fuerit a minoribus vel minimis valvasoribus, aliud est: tunc enim possunt disvestiri non habita ratione culpae; nisi fecerint hostem Romae, tunc enim idem est in minimis quod in maioribus valvasoribus; vel nisi emerint, tunc enim pretium restituendum est secundum antiquum et rationabilem usum. Moderni autem non ita subtiliter cernentes dicunt idem observandum in minimis quod dictum est in maioribus.

 

[LF 1.8] De successione feudi

[pr.] Sequitur de successione feudi videre. Si quis igitur decesserit filiis et filiabus superstitibus, succedunt tantum filii aequaliter vel nepotes ex filio in loco sui patris, nulla ordinatione defuncti in feudo manente vel valente.

[§ 1] Hoc quoque observatur ut si frater meus alienaverit partem suam feudi, vel fecerit investiri filiam suam, si moriatur sine herede masculo nihilominus revertitur ad me. Et olim observabatur usque ad quartum gradum tantum secundum quosdam, hoc ideo quia postea non vocatur feudum paternum. Alii autem dicunt usque ad septimum gradum. Filia vero non succedit in feudo, nisi investitura fuerit facta in patre, ‘ut filii et filiae succedant in feudum’, tunc enim succedit filiis non exstantibus; vel nisi investitae fuerint de feudo paterno. In alio vero feudum quod habuit initium tantum a fratribus non succedit unus alteri, sive in una investitura sive in duabus investituris, nisi hoc fuerit dictum expressim ut alter alteri succedat.

 

[LF 1.9] Hic potest esse titulus qui successores teneantur

Si quis investitus fuerit de alieno feudo ‘post mortem eius’ vel si fuerit investitus sub conditione aliqua vel tempore de quo nullus erat investitus, sive praemoriatur tenens feudum sive investitor sive investitus, investitor et heredes investitoris tenentur investito et heredi eius veniente tempore vel conditione. Licet alii dicant si moriatur investitus ante quam tenens feudum vel ante conditionem exsistentem, vel ante tempus, quod heredes eius non debeant investiri: nam si quis fuerit investitus pure de alieno feudo non valet investitura. Hoc ita est nisi fuerit facta ab aliqua ecclesiastica persona: tunc enim si moriatur investitor ante quam feudum tenens vel conditio vel tempus existat, non obligatur successor illius, et hoc probatur per legem Lotharii de precariis, et hoc intelligendum est de vasallis qui feudi successionem non habent.

 

[LF 1.10] De contentione inter dominum et vasallum de investitura feudi

[pr.] Si fuerit contentio inter dominum et fidelem de investitura feudi, per pares curiae dirimatur: alii enim testes, etsi idonei sunt, tamen admittendi non sunt. Inopia tamen probationum, dirimatur per religionem clientuli possessoris feudi vel cum 12 sacramentalibus secundum quosdam. Ceterum si dominus possideat, etiam per suum iusiurandum cum 12 sacramentalibus dirimatur. Hoc ita nisi clientulus sit gastaldus vel actor domini: tunc enim tantum suae, idest domini, religioni statur, nisi habeat testes pares idoneos. Nam aliquando malignando multa bona auferuntur domino hoc modo et hoc colligitur per legem quae est in titulo de acquisitione actorum regis in Lombarda [Lomb. 2.17.1]. Idem dicendum est de guarda.

[§ 1 (1.11)] Similiter si quis voluerit dicere de pignore sibi dato se investitum esse, non credatur suo iuramento sed testibus idoneis paribus domus. Insuper sciendum est feudum guardiae et gastaldiae quacunque hora vult aufferri posse a domino, scilicet post annum.

 

[LF 1.11(12)] De contentione inter me et dominum de portione feudi fratris mei

Si contentio fuerit inter me et dominum de portione feudi fratris mei defuncti dicendo paternum esse, ille vero minime tanquam habuerim partem meam, sive possideo sive alienavi, dabitur mihi iusiurandum, scilicet patrem meum iure investitum fuisse, licet non possideam portionem fratris mei. Si vero nullam partem habuero illius feudi, nec mihi nec domino dabitur iusiurandum – nisi propter supradictam rationem domino, non ut ego propter hoc aliud meum feudum amittam.

 

[LF 1.12(13)] De alienatione feudi

[pr.] Si clientulus voluerit partem sui feudi alienare, id est medium, sine domini voluntate poterit hoc facere, ulterius progredi non potest secundum iustum et verum usum, alioquin et feudum amittit et non valebit quod factum est. Quod dictum est alienare, intelligas de libello. Huic consuetudini derogatum est per legem Lotharii. Mediolanenses vero irrationabiliter considerantes dicunt clientulum etiam alienare posse totum et sine domini voluntate. Inde possit praesumi si clientulus fecerit libellum in perpetuum de feudo suo alicui ecclesiae, non valet, ideo scilicet quia nunquam reversum esset ad dominum, cum ecclesia non desinat esse heres. Quod observandum est in privato ex natura perpetui libelli. Sed diversum observatur in ecclesia quam in privato: ecclesia enim cultrix et auctrix iustitiae non patitur contra iustitiam aliquid fieri in se vel in alterum; privatus vero saepe obviat iustitiae. Et si clientulus fecerit libellum vel aliud de medietate feudi sine domini voluntate, eo mortuo sine legitimo herede masculo (quod verbum ita intelligendum est in feudo, id est sine filio masculo) revertitur feudum ad dominum. Si vero cum domini voluntate totum vel medium alienaverit, stabilis permaneat alienatio (fratri vero vel nepoti alienatio per libellum facta).

[§ 1] In feudo comitatus vel marchiae vel aliarum dignitatum non est successio secundum rationabilem usum, sed hodie est usurpatum.

 

[LF 1.13(14)] De feudo marchiae, ducatus et comitatus

[pr.] De marchia vel ducatu vel comitatu vel aliqua regali dignitate si quis investitus fuerit per beneficium ab imperatore, ille tantum debet habere: heres enim non succedit ullo modo, nisi ab imperatore per investituram acquisierit.

[§ 1] Si capitanei vel valvasores maiores vel minores investiti fuerint de beneficio, filii vel nepotes ex parte filiorum succedunt. Si vero unus ex his filiis vel nepotibus sine descendentibus masculini sexus heredibus mortuus fuerit, praedicti fratres et nepotes per investituram patris et avi in beneficium succedunt; et similiter intelligendum est in consobrinis.

[§ 2] Si duo fratres simul investiti fuerint de beneficio novo et non de paterno, si unus eorum sine descendentibus masculini sexus mortuus fuerit, dominus succedit, non frater, nisi pactum hoc conciliet; sic et per pactum filiae succedunt.

 

[LF 1.14(15)] An maritus succedat uxori in beneficium

Si femina habens beneficium moriatur, nullo modo succedit in beneficium maritus, nisi specialiter investitus fuerit. Et si ipsa femina filios dimiserit, dicunt quidam filios non debere succedere in beneficium matris, nisi specialiter sit dictum vel investiti fuerint, quia secundum usum regni beneficium vocatur paternum et non maternum. Sed secundum aequitatem dicamus filios debere succedere. Hoc dicimus de capitaneis et de maioribus et minoribus valvasoribus; de minimis autem, id est de his qui beneficium tenent a minoribus valvasoribus, sic servetur.

 

[LF 1.15(16)] De feudis datis minimis valvasoribus

Si minores valvasores beneficium tollere voluerint minimis, liceat eis excepto si beneficium vendiderint eis. Si vero pretium de beneficio acceperint, tunc aut pretium reddant aut beneficium dimittant.

 

[LF 1.16(17)] Quibus modis feudum amittatur

Si capitanei vel maiores valvasores qui hodie vocantur capitanei, licet improprie dicantur minores, seniores in bello dimiserint, vel si credentiam ad eorum damnum scienter manifestaverint, si valvasores seniorum uxores adulteraverint, si scienter seniores assalierint sive similes culpas commiserint, beneficio carere debent.

 

[LF 1.17(18)] Apud quem vel quos controversia feudi definiri debeat

Si contentio fuerit de beneficio inter capitaneos, coram imperatore definiri debet. Si vero contentio fuerit inter minores valvasores et maiores de beneficio, in iudicio parium definiatur vel per iudicem curtis. Si aliquis de capitaneis vel de maioribus valvasoribus vel de minoribus suum beneficium sive totum sive partem alienaverit, et ipse vel heres eius sine herede decesserit, quia beneficium senioribus aperitur, totum quod fecit, revocari debet.

 

[LF 1.18(19)] Constitutiones feudales domini Lotharii imperatoris quas ante ianuam beati Petri in civitate Romana condidit observandas

[pr.] Si quis ex militum ordine decesserit qui de feudo investitus fuerit, ut constitutum habemus, observetur de beneficio et successione et de culpis. Si unus inculpatus fuerit una de his nominatis culpis, ut habemus insertum, observetur per constitutionem domini Lotharii imperatoris quam constituit tempore Eugenii Papae ante ianuam beati Petri apostoli civitate Romana per laudamentum sapientium Mediolani atque Papiae, Mantuae et Veronae, quae Bernus vocatur, et Parmae seu Luccae et Pisae et Siponti et marchionum atque ducum vel capitaneorum atque maiorum valvasorum.

[§ 1] Si quis miles mortuus fuerit sine filio masculo et nepotem reliquerit, de beneficio avi in patris vicem succedit. Et si heredem et fratrem reliquerit, in beneficium patris ipse succedat. Et si filius fratris mortuus fuerit, frater patris in beneficium avi defuncti succedat.

 

[LF 1.19(20)] De beneficio fratris et qualiter frater fratri in feudum succedat

Si quis acquisierit beneficium et sine filio masculo mortuus fuerit et fratrem reliquerit, frater non succedat fratri sed dominus habeat, nisi per investituram a domino ordinatum fuerit ‘ut frater succedat fratris si mortuus fuerit sine herede masculo’; vel nisi de communibus bonis fuerit emptum utriusque nomine domino sciente, si insimul steterint vel in hoste regis acquisierint.

 

[LF 1.20(21)] De feudo sine culpa amittendo

[pr.] Sancimus ut nemo miles sine cognita culpa beneficium suum amittat si ex his culpis vel causis convictus non fuerit quas milites usi sunt nominare quando fidelitatem faciunt dominis suis, vel per laudamentum parium suorum, vel si dominis suis deservire noluerint.

[§ 1] Si quis miles beneficium suum vendiderit totum sine iussu domini sui, proprium beneficium ut amittat decernimus, dominus vero habeat, vel si concubuerit cum uxore domini sui domino vivente, vel si in pugna dominum suum dimiserit et cum eo non laboraverit si potuerit.

 

[LF 1.21(22)] Quo tempore miles investituram petere debeat

[pr.] Sancimus ut nemo miles ultra annum et mensem vadat ut investituram beneficii sui a filio vel successore domini sui non petat, vel post mortem domini sui vel patris sui vel alterius cui succedere debet, nisi iusta causa intervenerit quare non petierit, veluti mortis vel capitalis inimicitiae vel infantia vel infamia vel etiam iusta absentia; et si, ut supra dictum est, non petierit, damnetur.

[§ 1] Si quis fecerit investituram vel cambium de beneficio sui militis sine illius consensu cuius est beneficium, pro non facto habeatur.

[§ 2] Sancimus ut nemo miles eiiciatur de possessione sui beneficii nisi convicta culpa, quae sit laudata per iudicium parium suorum, sicut supra diximus. Si autem dixerit miles quod sui pares inique iudicassent, miles in possessione maneat per 6 hebdomadas et ad nostram veniat praesentiam cum illis qui laudamentum atque iudicium fecerunt, et ante nos diffiniemus.

 

[LF 1.22(23)] De contentione inter dominum et vasallum de investitura

Si quis miles in possessione sui beneficii fuerit et dominus investituram negaverit, miles affirmet per iusiurandum si potuerit quod suum sit beneficium per investituram domini sui. Et si dominus possederit et miles sic dixerit, quod investitus fuerit a domino suo, et dominus negaverit, adhibeantur pares illius et per ipsos veritas inveniatur. Et si pares non fuerint, veritas inveniatur per dominum, quia non est bonum ut veritas denegetur.

 

[LF 1.23(24)] Quemadmodum feudum ad filiam pertineat

Si quis sine filio masculo mortuus fuerit et reliquerit filiam, filia non habeat beneficium patris nisi a domino redemerit. Si autem dominus ei dare voluerit propter servitium et amorem patris, non revocetur ab ullo ex parentibus suis neque damnetur.

 

[LF 1.24(25)] Quibus modis feudum constitui potest

[pr.] Sciendum est feudum sine investitura nullo modo constitui posse, etsi domino iubente quis alicuius rei possessionem nomine feudi nanciscatur et teneat. Licet tamen possessionem taliter adeptam dum vixerit quasi feudi nomine retinere, heredes eius in hoc iure nullo modo ei succedant.

[§ 1] Si dominus qui investivit forte sit clericus et contingerit ut ante moriatur quam vasallus possessionem feudi nanciscatur, exinanitur feudum. Quod generaliter in omnibus clericis qui feudum dent observatur.

 

[LF 1.25(26)] Si de investitura inter dominum et vasallum lis oriatur

[pr.] Si inter dominum et vasallum de investitione oriatur contentio, domino scilicet investitionem se fecisse negante, si testibus res probari non poterit, possessoris sacramento res decidatur. Idem et in eorum successoribus observatur. Si vero testes interfuerunt et eos vasallus ad testimonium cum sacramento credatur. Testes vero sint pares eius et qui ab eodem domino feudum teneant; qui si tempore investitionis abfuerint, etiam extranei sunt recipiendi; qui etiam si veritatem celare voluerint amore forte vel praemio vel alia qualibet ex causa, a comite vel a populo iurare compellantur, quod ex ea causa falsitatem non dicant nec vera se scientibus tacebunt. His enim non cogentibus eos vasallus cum misso domini ad imperatorem ire festinet, et quod imperator iudicaverit observetur. Si autem se venturum vel nuntium missurum vasallus promittat, ex quo promiserit usque ad annum quiete possideat. Si vero ad regem non venerit vel non miserit infra annum, domini sacramento causa finiatur.

[§ 1] Et si testes sacramento iam dicto praestito se non interfuisse dixerint, domini sacramento quaestio terminetur. Haec omnia etiam in clericorum personis locum habent, praeterquam quod de personis testium dictum est. In clericorum enim feudo aequaliter recipiuntur pares et extranei, hoc ideo quia cum clerici quosdam de feudo investiunt, saepe absconse et sine praesentia suorum confratrum facere student.

[§ 2] Si quis se vel patrem suum ab aliquo vel patre eius de feudo investitum fuisse contenderit, nisi per duo pares de domo ipsius domini probaverit quod intendit, vel alios duos idoneos testes, tunc in electione domini est utrum velit iurare cum 12 sacramentalibus illum qui feudum quaerit per se vel patrem eius, si de hoc quaeratur, de ipso feudo investitum non fuisse. Quod si iurare noluerit, actor iuret cum 12 sacramentalibus se vel patrem suum investitum fuisse. Quod si iurare noluerit, qui convenitur est absolvendus. Secundum enim morem Mediolanensium haec sacramenta sunt praestanda tam a filiis actoris vel rei quam ab ipsis principalibus personis.

[§ 3] Si autem aliquis in possessione feudi sit de quo dominus dicit eum investitum non fuisse, tunc sine ulla testium probatione debet solus iurare se vel patrem suum fuisse investitum. Haec autem sunt ita tenenda si per unum annum domino sciente et non contradicente in possessione feudi permanserit, alioquin iusta ignorantia vel parvi temporis negligentia cum iniquae possessionis periurio quandoque domino in possessione damnum affert.

 

[LF 1.26(27-28)] De feudo dato in vicem legis commissoriae

[pr.] Si quis obligaverit aliquam rem pignori eo pacto ‘ut si statuto tempore pecunia soluta non fuisset, esset creditoris et eam pro feudo habeat’, potest debitor quandocunque pecuniam solvendo pacto non obstante pignus recuperare. Feudum enim non sub praetextu pecuniae sed amore et honore domini acquirendum est.

[§ 1] Si quis investierit aliquem de feudo sui militis, viri Placentini asserunt, hanc investituram non aliter valere nisi eo consentiente cuius erat feudum. Mediolanenses vero et Cremonenses nihil distare asseverant utrum eo consentiente an ignorante, dummodo eo vivente nullum detrimentum de feudo suo sibi contingat. Hoc autem dicendum est de eo milite qui feudi successores non habet.

[§ 2 (1.28)] Quidam obligaverat terram quandam suo militi, deinde cum filius domini post longum tempus pecuniam offerendo pignus liberare voluisset, filius militis contendebat patrem suum a domino suo defuncto de praedicto pignore feudi investitionem accepisse. Unde viri prudentes Mediolanenses interrogati laudaverunt in electione filii militis esse cum 12 sacramentalibus iurare patrem suum a domino suo post investituram defuncto vel se per investituram praedictam terram tenuisse, ita ut per 30 annos contestatio pignoris a parte domini adversus ipsum vel patrem suum facta non fuisset. Si autem ipse iurare noluerit, filius defuncti domini necesse habet iurare cum 12 sacramentalibus defunctum militem inde per feudum investitum non fuisse. Quodsi ita iurare recuset, investire ipsum debet militis filium de iam dicta terra per feudum.

 

 

 

Explicit liber primus. Incipit secundus

[LF 2.1] De feudi cognitione

[pr.] Obertus de Orto Anselmo filio suo salutem. Causarum quarum cognitio frequenter nobis committuntur, aliae quidem dirimuntur iure Romano, aliae vero legibus Longobardorum, aliae autem secundum regni consuetudinem. Quaequam sint varia quamque secundum diversorum locorum aut curiarum mores sint diversa, nec breviter potest dici nec hoc libello facile comprehendi, usum tamen feudi qui in nostris partibus obtinet prout possibile est tibi exponere necessarium duxi. In iudicio etenim quod de feudis agitur, illud legibus nostris contrarium dici solet: legum autem Romanarum non est vilis auctoritas, sed non adeo vim suam extendunt ut usum vincant aut mores. Strenuus autem iurisperitus sicubi casus emerserit qui consuetudine feudi non sit comprehensus, absque calumnia uti poterit lege scripta.

[§ 1] Sciendum est itaque feudum sive beneficium non nisi in rebus soli aut solo cohaerentibus aut in his quae inter immobilia computantur, veluti cum de camera aut de caneva feudum datur, posse consistere ac feudum neminem posse acquirere nisi investitura aut successione.

 

[LF 2.2] Quid sit investitura

[pr.] Investitura proprie quidem dicitur possessio. Abusivo autem modo dicitur investitura quando hasta vel aliud corporeum quodlibet porrigitur a domino se investitura facere dicente. Quae si quidem ab eo fiat qui alios habet vasallos, saltem coram duobus ex illis sollemniter fieri debet, alioquin licet alii intersint testes, investitura minime valet, nisi per breve testatum secundum quosdam. Si enim domino adhuc in possessione constituto an facta sit investitura quaeratur, non debet probari nisi per pares illius domus vel per publicum instrumentum a tribus vel duobus paribus confirmatum. Nam si instrumentum defecerit vel quia factum non fuerit vel quia amissum sit, tunc qui probare desiderat pares illius curiae qui interfuerunt offerat. Qui si denegaverint corrupti forte odio vel gratia seu pretio et dicant se non interfuisse cum investitura fieret, vel non reminisci, tunc domino cogente iurent tactis sacrosanctis scripturis quod huius rei veritatem nesciant, et tunc actor aut alios producat pares aut iurisiurandi electio detur domino ut proinde iuret investituram factam non esse, aut sacramento vasallo referat et ille aut iuret aut quiescat. Quodsi iurare pares aliqua ex causa recusant nec dominus eos iurare compellat, liceat vasallo etiam per extraneos probare investituram. Testibus vero deficientibus iurisiurandi electio detur domino.

[§ 1] Si vero vasallus quidem possideat, vel si feudum camerae aut canevae in duabus seu tribus quietis acceptionibus quasi possideat, dominus autem feudum esse negans rem suam petat (vel quod de camera vel de caneva bis vel ter, sicut diximus, iam solutum est deinceps solvere renuat), tunc non est opus probatione, sed possidenti data electione aut iuret suum esse feudum rectum aut domino referat iusiurandum. Si autem investitura ab eo qui vasallos non habeat dicatur facta, per quoslibet idoneos testes seu per publicum instrumentum probari potest, aut inopia probationis emergente res decidatur per iusiurandum.

[§ 2] Praeterea si tenor aliquis praeter communem feudi rationem in investitura a domino dicatur intervenisse, vel si dicatur feudum sub tali conditione dedisse ‘ut vasallus in festivis diebus vadat ad ecclesiam cum uxore sua’, omni facultate probandi domino adempta, habeat vasallus potestatem se defendendi per sacramentum.

[§ 3] Item si vasallus pactum speciale contra feudi consuetudinem allegat, velut de filiarum successione, liceat ei tenorem si potest sicut investituram probare. Quodsi in probatione defecerit vel cessaverit, concedatur domino hoc denegare iureiurando praestito.

 

[LF 2.3] Per quos fiat investitura et per quos recipiatur

[pr.] Investitura autem aut de veteri beneficio aut de novo. Quae de veteri fit etiam a minore potest fieri. Sive autem a minore sive a maiore fiat non de omni possessione vasalli, sed de iusta tantum facta intelligitur, nisi aliud nominatim dicatur. Novi vero feudi investitura non ab alio recte fit nisi ab eo qui legitime suorum bonorum administrationem habet: qui enim qualibet ratione aliquid de bonis suis impeditur alienare, is nec per feudum poterit investituram facere. Sed etiam res cuius alienatio prohibetur nec per beneficium dari conceditur, nisi in casu ut ecce si quis ex agnatis tuis rem quae a communi parente per successionem ad eum pervenerit alienare voluerit, non permittitur ei etiam secundum antiquam consuetudinem alii eam vendere nisi tibi vel alii proximiori pro aequali pretio accipere volenti; per feudum tamen cuilibet dare potest, nisi fiat in fraudem nostrae consuetudinis vel legis novae bonae memoriae Lotharii imperatoris. Tunc enim rescissa investitura, reddito a te vel ab alio proximiore secundum antiquam consuetudinem pretio, si quod dederit, is qui investituram accepit compellatur rem tibi restituere.

[§ 1] Personam vero investituram accipientis non distinguimus: nam etiam servus investitri poterit nisi ignorantia praetendatur. Sed utrum ipse an alius pro te investituram faciat vel suscipiat nihil interesse putamus. Potest enim hoc negotium et per procuratorem ab utraque parte expediri.

[§ 2] Feminam quoque etiam novi feudi investituram facere posse plerique consentiunt.

[§ 3] Nulla autem investitura fieri debet ei qui fidelitatem facere recusat, cum a fidelitate feudum dicatur vel a fide, nisi eo pacto acquisitum sit ei feudum ‘ut sine iuramento fidelitatis habeatur’.

 

[LF 2.4] Quid praecedere debeat, utrum investitura an fidelitas

[pr.] Utrum autem investitura praecedere debeat fidelitatem an fidelitas investituram quaesitum scio. Et saepe responsum est investituram debet praecedere fidelitatem.

[§ 1] Fidelitatem dicimus iusiurandum quod a vasallo praestatur domino.

 

[LF 2.5] Qualiter vasallus iurare debeat fidelitatem

Qualiter autem debeat iurare vasallus fidelitatem videamus: ‘Iuro ego ad haec sancta Dei evangelia quod a modo ero fidelis huic sicut debet esse vasallus domino, nec id quod mihi sub nomine fidelitatis commiserit, pandam alii ad eius detrimentum me sciente’. Si vero domesticus, id est familiaris, eius sit cui iurat, aut si ideo iurat fidelitatem non quod feudum habeat sed quia sub iurisdictione eius sit cui iurat, nominatim vitam, membrum, mentem, et illius rectum honorem iurabit.

 

[LF 2.6] De forma fidelitatis

In epistola Philiberti episcopi in Decretis causa .xxii. De forma fidelitatis aliquid scribere monitus haec vobis quae sequuntur breviter ex librorum auctoritate notavi. Qui domino suo fidelitatem iurat, ista sex in memoria semper debet: incolume, tutum, honestum, utile, facile, possibile. Incolume, ne sit in damno domino suo de corpore suo. Tutum, ne sit ei in damno de secreto suo vel de munitionibus suis, per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in damno de sua iustitia vel de aliis causis quae ad honestatem eius pertinere noscuntur. Utile, ne sit ei in damno de suis possessionibus. Facile vel possibile, ne id bonum quod dominus suus facere poterat leviter, faciat ei difficile neve id quod possibile ei erat faciat impossibile. Ut fidelis haec documenta caveat iustum est. Sed quia non sufficit abstinere a malo nisi faciat quod bonum est, restat ut in sex praedictis consilium et auxilium domino praestet si beneficio vult dignus videri et de fidelitate esse salvus quam ei iuravit. Dominus quoque in his omnibus vicem fideli suo reddere debet, quod si non fecerit merito censebitur malefidus, sicut ille qui in eorum praevaricatione vel faciendo vel consentiendo deprehensus fuerit perfidus et periurus.

 

[LF 2.7] De nova fidelitatis forma

[pr.] Est et alia de novo super fidelitatis iuramento forma inventa et utentium approbata consuetudine quae hodie in omni fere curia videtur obtinere, haec scilicet: ‘Ego Titius iuro super haec sancta Dei evangelia quod ab hac die inantea usque ad ultimum diem vitae meae ero fidelis tibi Caio domino meo contra omnem hominem excepto imperatore vel rege’. Quod verbum si recte intelligatur nulla quidem indiget adiectione, sed integram et perfectam in se continet fidelitatem. Sed propter simplices et nominis significationis ignaros ad illius verbi interpretationem hoc adiici solet: ‘id est iuro quod nunquam scienter ero in consilio vel in auxilio vel in facto quod tu amittas vitam vel membrum aliquod, vel quod tu recipias in persona aliquam laesionem vel iniuriam vel contumeliam, vel quod tu amittas aliquem honorem quem nunc habes vel inantea possidebis. Et si scivero vel audivero de aliquo qui velit aliquid istorum contra te facere, pro posse meo ut non fiat impedimentum praestabo, et si impedimentum praestare nequivero quam cito potero tibi nuntiabo et contra eum, prout potero, tibi meum auxilium praestabo. Et si contingerit te rem aliquam quam habes vel habebis iniuste vel fortuito casu amittere, eam recuperare iurabo et recuperatam omni tempore retinere. Et si scivero te velle iuste offendere aliquem, et inde generaliter vel specialiter fuero requisitus, meum tibi sicut potero praestabo auxilium. Et si aliquid mihi de secreto manifestaveris, illud sine tua licentia nemini pandam vel per quod pandatur faciam. Et si consilium mihi super aliquo facto postulaveris, illud tibi dabo consilium quod mihi videbitur magis expedire tibi. Et nunquam ex persona mea aliquid faciam scienter quod pertineat ad tuam vel tuorum iniuriam vel contumeliam’.

[§ 1] Investitura vero facta et fidelitate subsecuta omnimodo cogatur dominus investitum in vacuam possessionem mittere. Quod si differat, omnem utilitatem ei praestabit.

 

[LF 2.8] De investitura de re aliena facta

[pr.] Cum de re aliena vel alii obligata fiat investitura, illud distingui debet utrum scienti an ignoranti facta sit. Qui enim rei alienae sciens investituram suscepit, nisi pacto speciali sibi prospexerit, de evictione agere non potest; ignorans vero recte agit ut alius eiusdem bonitatis seu quantitatis ei praestetur. Sed in eo nulla est differentia qui investituram fecit utrum sciverit an ignoraverit.

[§ 1] Rei autem per beneficium recte investitae vasallus hanc habeat potestatem ut tanquam dominus possit ab omni possidente quasi vindicare et, si ab alio eiusdem rei nomine conveniatur, defensionem opponere. Nam et servitutes eiusdem rei debitas petere potest et retinere. Quid ergo si pretio vel dolo vel incuria servitutem rei beneficiariae imponi patiatur et ad dominum ex aliqua causa postea beneficium revertatur, an ex eo praeiudicium domino generetur quaesitum fuit. Et responsum est ut vasallo quidem donec feudum tenet possit obesse, domino autem etsi per longa tempora servitus perseveraverit non noceat.

[§ 2] E contrario, si quid feudo a vasallo additum sit, si quidem tale sit quod per se subsistere possit, id est ut per se censeatur, ut praedium, id non accrescit feudo. Si vero per se non possit subsistere, ut servitus, plerisque placet feudo accedere et sicut partem feudi disponendam esse. Meliorem namque feudi conditionem facere potest, deteriorem vero sine domini voluntate vel eorum agnatorum, ad quos per successionem pertinet, facere non potest. Quamvis enim per beneficium ad eum pertineat, tamen proprietas ad alium spectat, et ideo quartae sive tertiae ratione, quae a Lombardis seu Romanis viris uxoribus fieri solet, post mortem viri ad uxorem nihil pertinet. Nam nec pignus, quod consultum dicitur, ex feudo fieri potest.

 

[LF 2.9] Qualiter olim feudum poterat alienari

[pr.] Est autem optima consuetudine interdicta feudi alienatio. Super qua multae et diversae sententiae dabantur in singulis civitatibus seu curiis, donec imperatore divae memoriae Lotharius tertius super hoc novam promulgavit constitutionem quae posita est in titulo de beneficiis. Necessitate namque suadente poterat olim vasallus domino inscio vel invito feudi partem vendere, retenta videlicet alia parte. Si vero totum vel partem volebat per feudum aliquem investire, licebat hoc ei sine fraude facere. Sive autem dissentiente domino vendebat sive per feudum investiebat (quod et ipsum sincere hodie et sine fraude licet ei facere), si tamen sine herede masculo descendente decedebat, vel feudum in manu domini refutabat, aut alia ratione culpa forte intercedente amittebat, tunc omnis feudi alienatio ad irritum devocabatur; eo excepto quod ille qui secundo loco beneficium acceperat non amittebat si priori domino servire et ab eo feudum recognoscere volebat. Donare autem aut pro anima iudicare vel in dotem pro filia dare nullius curiae poterat consuetudine, licet posset locare nisi locatio esset fraudulenta alienatio, sicut est ‘per libellum’ ut dicatur venditio. Quis enim dubitat quod libellario nomine sub vilissima duorum denariorum pensione perpetuo conceditur utendum in fraudem esse alienatum? Porro sive de bona consuetudine sive de prava quaeramus, concessa erat domino pro equali pretio redemptio, nisi hoc beneficium amiserit per refutationem vel annali silentio ex quo sciverit computando. Praescriptione autem triginta annorum submovebatur tam sciens quam ignorans. In prohibendo autem vel redimendo potior erat proximi agnati quam domini conditio, si tamen feudum erat paternum.

[§ 1] De illa vero feudi alienatione quae a domino fit, si dubitetur, lex imperatoris Conradi consulatur quae posita est in iam dicto titulo de beneficiis.

 

[LF 2.10] Quis dicatur dux, marchio, comes sive capitaneus vel valvasor

Qui a principe de ducatu aliquo investitus est, dux solito more vocatur. Qui vero de marchia, marchio dicitur. Dicitur autem marchia quia cara, id est collocata, et iuxta mare plerumque sit posita. Qui vero de aliquo comitatu investitus est, comes appellatur. Qui vero a principe vel ab aliqua potestate de plebe aliqua vel plebis parte per feudum investitus est, is capitaneus appellatur, qui proprie valvasor maior olim dicebatur. Qui vero a capitaneis antiquitus feudum tenent, valvasores sunt. Qui autem a valvasoribus feudum quod a capitaneis habebatur similiter acceperint, valvasini id est minores valvasores appellantur, qui antiquo quidem usu nullam feudi consuetudinem habebant: valvasore enim sine filio mortuo feudum quod valvasino dederat ad capitaneum revertebatur; sed hodie eodem iure utuntur in curia Mediolanensi quo et valvasores. Ceteri vero qui ab antiquis temporibus beneficium non tenent, licet noviter a capitaneis seu valvasoribus acquisierint, plebeii nihilominus sunt. Nam et hi qui soldatam acceperunt vel habuerunt per eam nullum paradegium sed nec feudi usum acquirunt. Soldata autem est praestatio quaedam annua et gratuita quae a neutra parte transit in heredem. Morte enim dantis vel accipientis finitur. Soldata vero dicitur quia plerumque in solidorum datione consistit, quandoque enim in vino et annona consistit.

 

[LF 2.11] De gradibus succedendi in feudum

Per successionem quoque sicut per investituram beneficium ad nos pertinet. Mortuo enim eo qui beneficium tenebat prima causa liberorum est: filiis enim existentibus masculis vel ex filio nepotibus vel deinceps per masculinum sexum descendentibus ceteri removentur agnati. Ad filias vero seu neptes vel proneptes vel ex filia nepotes seu pronepotes successio feudi non pertinet. Proles enim feminini sexus vel ex feminino sexu descendens ad huiusmodi successionem adspirare non potest, nisi eius conditionis sit feudum vel eo pacto adquisitum. His vero deficientibus vocantur primo fratres cum fratrum praemortuorum filiis, deinde agnati ulteriores. Quod ita intelligendum est si feudum sit paternum, hoc est si fuit illius parentis qui eius fuit agnationis communis. Si enim Titii avus de novo beneficio fuerit investitus, Titio sine legitimo herede masculo defuncto, eius feudi successio non pertinet ad eiusdem Titii patruum magnum nec ad prolem ex eo descendentem, immo revertitur ad dominum. Ad cognatos autem beneficii successio non pertinet. Si vero dominus vel alius beneficium defuncti novum esse dicat, agnatus autem illius proximus paternum esse contendat, tunc onus probationis incumbit illi qui novum dicit. Sed scio aliter pronunciatum esse: bonus autem iudex causa cognita diligenter intuebitur cuius potius iureiurando dirimenda sit haec quaestio utroque scilicet in probatione deficiente.

 

[LF 2.12] De fratribus de novo beneficio investitis

[pr.] Si duo fratres de novo beneficio et non de paterno simul investiti fuerint, uno sine herede defuncto ad alterum non pertinet eius portio, nisi facta sit eo pacto investitura.

[§ 1] Si duo fratres in casa communi post mortem patris remanserint, id est simul habitaverint, et unus eorum feudum acquisierit, plerique dicunt ad alium non pertinere neque vivente eo qui acquisierit neque post mortem eius, fructus tamen erunt communes donec simul habitaverint. Quodsi cum equis et armis communibus vel pecunia communi sit acquisitum, adhuc idem dicunt ne forte invitus dominus alium quam quem voluerit sibi acquirat vasallum dum tamen meminerimus id quod de communi expensum est, alteri pro parte competenti esse restituendum.

 

[LF 2.13] De investitura quam Titius accepit a Sempronio

A Sempronio talem feudi investituram accepit Titius: ut haberet ipse heredesque sui legitimi masculi et his deficientibus feminae. Porro Titius superstite tantum filia decessit. Ipsa a domino investita fuit et feudum in dotem dedit maritoque superstite sine liberis decessit. Quaerebatur si ad maritum successio feudi pertineat. Responsum est non pertinere.

 

[LF 2.14] De vasallo decrepitae aetatis qui beneficium refutavit, ut filii investirentur

Quidam vasallus cum decrepitae aetatis esset, feudum suum in manu domini ad hoc refutavit: ut Sempronio et Seium filios suos de eodem beneficio investiret. Vasallo mortuo Sempronius sine legitimo herede Seio adhuc superstite decessit. Lis est inter dominum tanquam novum feudum sibi delatum esse dicentem et Seium paternum esse contendentem. Et eorum sententia praevalebit qui dixerunt hoc feudum quamvis refutatum nihilominus esse paternum.

 

[LF 2.15] De investitura in maritum facta

Vasallus una tantum filia superstite decessit, illa vero maritum accepit cui dominus accepta pecunia partem feudi quod pater puellae habebat, retenta sibi alia parte, dedit. Sed nunc quidam agnatus defuncti cum marito agit dicendo totum hoc feudum esse paternum et ideo ad se devolutum. Econtra maritus contendit hanc partem quam ipse habet novum esse feudum et ideo domino apertum. Quaeritur igitur utrum apud eundem dominum et in eius curia cogatur agnatus defuncti litigare an apud agnati iudicem vel arbitrum utriusque consensu electum hoc esse debeat. Et mihi et aliis placet potius apud iudicem ordinarium vel arbitrium quam apud eundem dominum hoc litigium fore terminandum. Item placet agnatum non semper cogendum probare hoc feudum esse paternum sed ab adversa parte novum esse probandum, qua deficiente in probatione tunc agnato ut supra diximus causa cognita detur electio quatenus vel iuret esse paternum vel alteri parti referat iusiurandum, et ille aut iuret aut taceat. Illud tamen sciendum est quod si inter duos qui dixerunt se esse vasallos de feudo fuerit dubitatio, alter alterum invitum non potest trahere ad dominum vel eius curiae iudicium. Si vero dominus cum sua curia vocaverit eos, nemini eorum licet illius domini vel eius curiae examen dedignari.

 

[LF 2.16] De controversia feudi apud pares terminanda

Si inter dominum et vasallum de feudo orta fuerit contentio per pares illius domus, sicut lex Conradi dicit, dirimatur si tamen pares habeat. Et si quidem dominus et vasallus consentiant in eligendis paribus, nulla dubitatio est. Si vero dissenserint, tunc quid faciendum sit quaeritur. Sed praevalit eorum sententia qui dixerunt dominum debere eligere prius quem aut quos voluerit et vasallus similiter hoc faciat secundum numerum a domino comprobatum. Ille tamen vasallus qui fidelitatem domino non iuravit, domino vel vasallo dissentiente, pro pari non est eligendus.

 

[LF 2.17] De eo qui sibi et heredibus suis masculis et feminis investituram accepit

Qui ‘sibi vel heredibus masculis et his deficientibus feminis’ per beneficium investituram feudi accepit, una tantum filia superstite nullo alio descendente relicto, decessit. Haec marito paternum feudum in dotem dedit et duobus filiis ex eo procreatis obiit, quorum unus duas filias reliquit, alter vero uno filio masculo superstite defunctus est. De praedicto itaque feudo ingentem vidimus quaestionem: masculo quidem hoc feudum totum sibi, quia solus eius qui primo investituram accepit heres masculus sit, vindicante; feminis vero totam sui patris partem sibi defendentibus, quia ex eo nullus exstitit masculus. Cumque inter sapientes saepe super hac quaestione sit disputatum, tandem pro masculo pronuntiatum est. Non enim patet locus feminae in feudi successione donec masculus superest ex eo qui primus de hoc feudo fuerit investitus. Nam et illud iudicatum scio si ille qui proprium suum feudum militi per beneficium dedit, duobus filiis relictis decesserit, quorum unus filia tantum relicta obiit, alter vero filio masculo superstite decessit, quod miles non debet feudum suum per feminam recognoscere donec superest masculus ex eo qui primam investituram fecit. Alii dicunt per filiam debet cognoscere.

 

[LF 2.18] De duobus fratribus a capitaneo investitis

Duo fratres, Titius et Seius, a quodam capitaneo de novo beneficio simul investiti sunt eo videlicet tenore ‘ut quamdiu ipsi vel eorum heredes masculi viverent et masculis deficientibus feminae, si superessent, feudum haberent’. Ex his fratribus unus una filia relicta altero adhuc vivente decessit. Quaeritur de portione defuncti, cui deferatur, utrum filiae an fratri. Respondetur filiae. Unusquisque enim sibi suisque heredibus videtur prospexisse. Si tamen is qui filiam reliquit sine herede decessisset, propter tenorem investiturae insertum eius pars fratri non domino est quaesita.

 

[LF 2.19] An removeri debeant testes qui pares esse desierunt

Ex facto quaesitum esse scio si inter dominum et fidelem de investitura feudi contentio emerserit quia factam eam dominus neget, si vasallus afferat eos testes qui tempore quidem investiturae pares erant sed postea, qualibet ex causa, pares esse desierunt, an ideo sint removendi quia nunc non sint pares. Sed quamvis alii aliud sentiant, mihi tamen et quibusdam aliis videtur sufficere eos tempore investiturae saltem pares fuisse. Quid enim peccavit qui investituram accepit si illi quos eo tempore utpote idoneos adhibuit, postea pares esse desierunt?

 

[LF 2.20] De controversia inter episcopum et vasallum

Ex eo quod scriptum est, si inter dominum et vasallum de feudo nascatur quaestio quod per pares eiusdem curiae sit dirimenda quaesitum est. Si quis dixerit se a quodam fortassis episcopo iam defuncto de annua praestatione aut alia qualibet re per feudum investituram accepisse, et cum successore eius agat, et ille respondendo neget hunc esse vasallum, utrum per pares eiusdem curiae sit iudicandum super hac quaestione? Opponit enim vasallus quod dominus negat suum esse vasallum et ideo in ea curia pares non habet. Item dicit vasallus quod prius de suo recto feudo debet investiri quam a nemine iudicari, domino respondente quod quidquid inter eos sive de investitura sive de fidelitate sive de principali causa est agendum, per suam curiam est expediendum. Sed laudatum saepe scio pares illius curiae secundum praefatum modum esse prius eligendos ad quos spectat officium, ut eum prius de suo recto feudo investiri faciant, sed fidelitatis iusiurandum differatur donec de principali causa cognoscatur. Ex illo enim apparebit utrum iurare debeat an non, quod totum expeditae quaestionis est. Sed si constiterit vasallum aliquid aliud praeter id de quo quaeritur ab eodem domino pro feudo tenere, tunc enim quin debeat de suo recto feudo investituram accipere et fidelitatem iurare et sic ad principalem causam accedere non est dubitandum.

 

[LF 2.21] De vasallo milite qui arma bellica deposuit

Miles qui beneficium tenebat cum esse sine liberis venerabilem domum intravit et saeculo renuntiando arma bellica deposuit habitumque religionis assumpsit et sic conversus effectus est. Hic, donec vixerit, feudum retinere conatur quod dominus vel agnatus sibi pertinere contendit. Sed iudicatum est domini vel agnati potiorem esse conditionem: quia enim factus est miles Dei, desiit esse miles saeculi nec beneficium pertinet ad eum qui non debet gerere officium.

 

[LF 2.22] De milite vasallo qui contumax est

[pr.] Dominus vocat militem qui ab eo feudum possidebat dicendo eum in culpam incidisse per quam feudum amittere debeat. Hic non respondet. Quaeritur quid faciendum sit domino. Respondeo, eum ad curiam vocari debere et si non venerit iterum eum debere vocari usque in tertio spatio septem vel decem dierum arbitrio eiusdem curiae determinando. Quodsi neque venerit ad tertiam vocationem, hoc ipso feudum amittat et ideo debet curia dominum mittere in possessionem. Sed si intra annum venerit restituitur ei possessio, alioquin et beneficium et possessionem amittat, ut in Lombarda de his qui ad placitum venire contempserint l. Si cuiuscumque § i. [Lomb. 2.43.3].

[§ 1] Si vero vasallus de domino quaeritur forsan quia feudum malo ordine intravit, domino perperam respondente quid vasallo faciendum sit quaeritur. Respondeo: ipse curiam vocare debet et in ea curia de domino conqueri. Curia debet adire dominum eumque salva reverentia competenter cogere ut vel possessionem restituat et acquiescat vel iudicio curiae se committat. Quod si ter admonitus facere noluerit, tunc liceat vasallo ad aliam maiorem potestatem ire et sibi consulere. Et si dominus ei iustitiam facere noluerit, poterit eum depraedare.

 

[LF 2.23] In quibus causis feudum amittatur

Obertus de Orto, Anselmo filio suo salutem. Cogis me et super hoc saepe scribendo multum urges ut causas quibus beneficium amittatur enumeratas tibi significarem. Quod ideo distuli quia saepius circa nostrae reipublicae curam occupatus et multis privatorum causis aliisque rerum innumerabilium impedimentis detentus onus illud subire non valebam. Et ne videar preces tuas parvi pendere et studium discendi tibi imminens negligere, quid mihi super hoc videatur paucis verbi explicabo, dummodo memineris causas illas sub aliqua certa regula aut definitione rotunda non posse comprehendi. Nam sicut de probationibus in Digestis scriptum reperimus, sic et de his causis sine calumnia dicere possumus. Si quis enim dixerit quae causae quemadmodum alicui domino ad ingratitudinem alicuius vasalli probandam possint sufficere nullo certo modo posse definiri, non erraverit. De illa tamen ingratitudine loquor per quam beneficium amittatur. Non enim ad hoc sufficit omnis occasio per quam fidelis accepti beneficii videatur ingratus. Sed sunt quaedam, ut id dixerim, egregiae ingratitudinis causae quibus beneficium secundum mores curiarum solet adimi. Quomodo enim vasallus quam humiliter, quam devote, quam benigne, quam fideliter erga dominum suum debeat se habere, potius ex naturali et bonis curiarum consuetudinibus potest percipi, quam aliqua lege aut scripto aliquo possit comprehendi. Imprimis illud te scire oportet beneficii illius quod est genus talem esse definitionem: beneficium nihil quam benevola actio tribuens gaudium capientibus capiensque tribuendo in id quod facit prona et sponte sua parata. Huius autem generis species quaedam est beneficium illud quod ex benevolentia alicuius ita datur ut proprietate quidem rei immobilis beneficiatae penes dantem remanente, ususfructus illius rei ita ad accipientem transeat ut ad eum heredesque suos masculos sive feminas, si de his nominatim dictum sit, in perpetuum pertineat ob hoc ut ille et sui heredes fideliter domino serviant, sive servitium illud nominatim quale esse debeat sit expressum, sive indeterminate sit promissum.

 

[LF 2.24] Quae fuerit prima causa beneficii amittendi

[pr.] Prima autem causa beneficii amittendi haec fuit et adhuc in plerisque curiis est, sed in nostra Mediolanensium non obtinet, quod si vasallus per annum et diem domino suo mortuo steterit quod heredem domini sui investituram petendo fidelitatem pollicendo non adierit, tanquam ingratus existens beneficium amittit; et e converso si domino superstite vasallus decesserit et filius eius per iam dictum tempus neglexerit petere investituram, beneficium se cariturum agnoscat.

[§ 1] Est et alia ingratitudo notanda: si dominus investituram pollicendo vasalli fidelitatem petierit et illo non praestante dominus tribus vicibus conveniente tempore, forte septem dierum spatio interposito, ad curiam suam super hoc proclamaverit, et vasallus tribus vicibus a suis paribus citatus iurare noluerit – si tamen beneficium tale sit unde iusiurandum fidelitatis fieri debeat: sunt enim quaedam feuda ita data ut pro his fidelitas non sit praestanda.

[§ 2] Item qui dominum suum cum quo ad praelium iverit in acie periclitantem dimiserit, beneficio indignum se iudicavit.

[§ 3] Praeterea si vasallus praescierit quemlibet contra dominum suum assaltum mortem, captionem, aut grandem patrimonii iacturam molientem, debet dominum super hoc quam citius potest certiorare ut proinde dominus sciens prudensque periculum valeat declinare. Quod si forte fidelis qui esse debuerit dolosus vel negligens super hoc inventus fuerit, se beneficio cariturum agnoscat.

[§ 4] Rursus si domini vel dominae filiae vel nurui aut sorori in domo adhuc manenti, quae in capillo dicitur, sese immiscuierit, feudum quo se monstravit indignus carere debet.

[§ 5] Porro si dominum ut ita loquar assalierit, vel vicum in quo est per vim aggressus fuerit, vel impias manus in personam domini ubicunque iniecerit, vel alias graves et inhonestas iniurias intulerit, vel morti eius veneno vel gladio vel aliter insidiatus fuerit, beneficium amittat.

[§ 6] Item qui domino suo iustitiam facere noluerit, feudum perdit. Sed non est alia iustior causa beneficii auferendi quam si id pro quo beneficium datum fuerit hoc servitium facere recusaverit, quia beneficium amittit. Aliud est si forte ideo non servierit, quia non potuerit: tunc enim feudum non amittit.

[§ 7] Sed et qui delator domini sui exstiterit et per suam delationem grave dispendium eum sustinere fecerit, vel si cognoverit dominum inclusum et eum cum potuerit non liberaverit, indignationem domini non evitabit.

[§ 8] Praedictis modis beneficium debere amitti tam naturalis quam civilis ratio suadet, quod potest colligi si quis novam constitutionem iustas exheredationis causas enumerantem et alias constitutiones veteres iustas ingratitudinis et repudii causas quibus matrimonia recte contracta solvuntur et donationes recte factae revocantur, subtiliter sciscitatus fuerit. Sed quia natura novas deproperat edere formas, potest multis modis contingere ut aliae emergant causae quibus videatur iuste adimi posse beneficium, ideoque iudex sollers et discretus et aequitati obsecundare sollicitus cuncta subtiliter dispensans provideat, si qua fuerit antiquioribus causis similis seu maior, ut proinde sciat utrum beneficium sit amittendum an nihilominus retinendum. Illud enim est certum quod non ex omni causa ex qua opinio vasalli gravatur beneficium amittitur. Nam et saepe deierat et beneficium nihilominus retinet: utputa qui beneficii portionem absque domini scientia alienat, beneficium quidem retinet, sed fidem promissam servare non videtur.

[§ 9] Denique saepe quaesitum est vasallo propter iustam causam a feudo cadente utrum ad dominum an ad successorem vasalli beneficium pertineat. Sed talis distinctio tam ratione quam moribus comprobata est ut si quidem vasallus ita in dominum peccaverit ut feudum amittere debeat, non ad proximos sed ad dominum beneficium revertatur, ut hanc saltem quaestionem habeat suae iniuriae ultionem. Si vero non in dominum sed alias grave quid commiserit, sicut ille qui fratrem suum interfecerit, vel aliud grave crimen quod parricidii appellatione continetur commiserit, feudum amittit et non ad dominum sed ad proximos pertinet, si tamen fuerit paternum. Sic enim saepe pronunciatum scio.

[§ 10] Si vasallus contra constitutionem bonae memoriae Lotharii imperatoris beneficium alienaverit, quia dominum contemnere videtur ad dominum beneficium pertineat. Scriptum est enim ut pretio ac beneficio se cariturum agnoscat.

 

[LF 2.25] Si de feudo vasallus ab aliquo interpellatus fuerit et dominus eum defendere noluerit

Negotium tale est: quidam vasallus a domino tenebat feudum, de quo ab alio interpellatus fuit et sic dominum vocavit ut eum defendere. Domino renuente ad iudicem venire, vasallus amisit causam per sententiam. Nunc vero vasallus cambium feudi a domino petit, ad quem dominus respondens sic ait: illum nunquam ab eo feudum tenuisse nec ab eo investituram accepisse. Contra quem vasallus dicit se hoc feudum ab eo tenuisse et investituram recepisse et ab eo petivisse ut eum in iudicium defenderet, nec tunc temporis infitiebatur illius esse quod totum idoneis testibus probat vasallus. Super negotio isto quod litteris insinuastis tale est sapientium nostrae civitatis consilium, videlicet Oberti de Orto et Gerardi Cagapisti, ut si vasallus cum de feudo interpellabatur auctorem suum, id est dominum, ut eum defenderet vocavit et hoc probare possit, et si in eo iudicio vasallus fuerit victus de re aliena investitum fuisse, ut dominus vasallo eiusdem aestimationis quod erat temporis rei iudicatae feudum restituat vel nummos in feudum dandos numeret. Et hoc cum certum est vasallum de feudo victum fore. Sed si dominus neget hoc feudum nunquam ab eo tenuisse nec ab eo domino ipsum vasallum vel eius antecessores nunquam investituram accepisse, et hoc vel per instrumentum publice confectum vel per pares curtis vasallus potuerit probare, dominus ad restitutionem feudi tenebitur; alioquin dominus sacramentum subire cogetur istum qui in causa est vel eius antecessores a se vel a suis antecessoribus nunquam hoc feudum tenuisse vel investituram accepisse, quo facto dominus absolvendus erit.

 

[LF 2.26] Si de feudo controversia fuerit

[pr.] Si de feudo defuncti militis contentio sit inter dominum et agnatos defuncti, domino novum feudum, agnatis vero paternum esse contendentibus, agnati in possessione feudi de quo quaeritur constituendi sunt. Quo facto super principali quaestione cognoscendum est, utroque autem deficiente in probatione electio iusiurandi agnatis danda est.

[§ 1] Inter filiam defuncti et agnatos eius de quodam praedio quaestio mota est, agnatis feudum filia vero allodium sive libellarium esse asserentibus. Super possessione apud quem manere debeat quaerebatur. Responsum est: apud filiam possessionem interim esse collocandam, deficientibus vero hinc inde probationibus, per iusiurandum causa cognita res decidatur, electione danda agnatis.

[§ 2] Defuncto milite inter dominum et filiam illius super quodam fundo quaerebatur, domino feudum filia allodium sive libellarium esse allegante. Filia in possessione feudi manere debet donec de eo iudicetur, probatione vero hinc inde cessante electio iusiurandi filiae danda est.

[§ 3] Moribus receptum est dominum de feudo sui militis quod post mortem ipsius ad dominum reverti sperabatur in alium militem investituram facere posse. Quae investitura tunc demum capiet effectum cum feudum domino sive heredi suo fuerit apertum. Secus est in ecclesiasticis personis: nam si ecclesiastica persona talem faciat investituram non aliter valebit nisi sibi, non etiam successori suo, feudum aperiatur. Et in tali investitura consensus eius de cuius feudo sit, exquiri non oportet.

[§ 4] Vasallus si feudum partemve feudi aut feudi conditionem ex certa scientia inficiatus fuerit et inde convictus fuerit, eo quod negaverit feudo eiusve conditione exspoliabitur; alius autem vasallus quamvis hoc sciens non patefaciat feudum tamen retinet, aut si aliam rem domini celaverit vasallus feudum tamen non amittit.

[§ 5] Si quis per triginta annos rem aliquam ut feudum possedit et servitium domino exhibuit, quamvis de ea re nunquam sit investitus, praescriptione tamen triginta annorum se tueri potest.

[§ 6] Qui clericus efficitur aut votum religionis assumit, hoc ipso feudum amittit.

[§ 7] Etsi vasallus omni anno domino se non repraesentet, feudum tamen non amittit.

[§ 8] Omnes filii eius qui feudum acquisivit fidelitatem facere debent, maxime si indivisum habent. Quodsi feudum ex divisione ad unum tantum pervenerit, ille solummodo faciet fidelitatem.

[§ 9] Adoptivus filius in feudum non succedit.

[§ 10] Mulier habens feudum relictis filiis ex duobus matrimoniis decessit. Inter quos feudi quaestio aliarumque rerum maternarum vertebatur. Obtinuit filios prioris matrimonii tam in feudo quam in ceteris potiores esse.

[§ 11] Naturales filii licet postea fiant legitimi ad successionem feudi nec soli nec cum aliis vocantur.

[§ 12] Si minori datum fuerit feudum, fidelitatem facere non cogitur donec venerit in maiorem aetatem, feudum tamen retinet.

[§ 13] Si quis decesserit impubere relicto, fidelitatem nec ipse nec alius pro eo facere cogitur. Idem de servitio personali, alius tamen pro eo faciens servitium admittetur.

[§ 14] Titius filios masculos non habens partem suam feudi, Seio partem eiusdem feudi possidenti, agnato suo concessit. Sempronius, proximior agnatus, mortuo demum Titio partem illam feudi nullo dato pretio recuperare potest; quodsi Titius filios haberet, pretio reddito etiam vivo Titio; quodsi consensit alienationi vel per annum ex quo scivit tacuit omnimodo removebitur.

[§ 15] Si facta de feudo investitura poeniteat dominum antequam possessionem transferat, an praestando interesse vasallo liberetur quaesitum fuit. Responsum est: praetermissa illa condemnatione, dominum possessionem feudi de quo investituram fecit tradere compellendum.

[§ 16] Filii nati ex ea uxore cum qua matrimonium tali conditione contractum est ne filii ex ea nati patri ab intestato succedant et in feudum non succedunt: nam quamvis ratione improbetur talis conditio, ex usu admittitur.

[§ 17] Licet vasallus domino servitium non offerat, quantocunque tempore steterit, dummodo domino petenti servire paratus sit beneficium non amittit. Si tamen sciat ei magnum periculum imminere, ultro adiutorium suum ei debet praebere. Inde quaesitum est si dominus in periurium incidat, quia dare non valeat quod dare iuraverat, et vasallus eum liberare possit suam pecuniam dando et non faciat, an beneficium amittat. Et responsum est non amittere.

[§ 18] Si vasallus culpam committat propter quam feudum amittere debeat, neque filius neque eius descendentes ad id feudum vocabuntur, sed agnati qui quarto gradu sunt, dummodo ad eos pertineat.

[§ 19] In generali alienatione vasalli non continetur feudum nisi nominatim dictum sit.

[§ 20] Si vasallus feudum alienaverit ignorans, non domino sed ipsi vasallo feudum restituendum est. Ad interesse vero emptori ignoranti condemnandus est vasallus.

[§ 21] Vasallus feudum quod sciens abnegavit amittat, ignoranti vero subvenitur. Quodsi dubitat, dubitanter respondere debet.

[§ 22] Beneficium a vasallo in feudum si nihil in fraudem legis fiat recte dari potest dum tamen militi detur.

[§ 23] Si vasallus de feudo suo agat vel conveniatur, sive obtineat sive non, licet ignorante domino fiat, omni tempore firmum erit illud iudicium. Nam et transigere recte poterit nec quod accepit transactionis nomine feudum erit.

[§ 24] Domino committente feloniam, ut ita dicam, per quam vasallus amitteret feudum si eam committeret, responsum est proprietatem ad vasallum pertinere, sive peccaverit in vasallum sive in alium.

[§ 25] Feudum ea lege datum ‘ut ipse heredesque sui masculi et feminae et cui dederit habeant’, iisdem culpis amittitur quibus et aliud feudum. Quodsi vasallus alienavit, feudum esse desinit apud emptorem.

[§ 26] Titius cum Sempronio fratre suo feudum paternum possidente pactum fecit de eo feudo non petendo a Sempronio heredibusve suis. Sempronio sine filio masculo defuncto inter Titium et Seium fratrem suum de eo feudo quaestio orta est. Et responsum est pactum non obstare Titio.

 

[LF 2.27] De pace tenenda et eius violatoribus

Fredericus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus episcopis, ducibus, comitibus, marchionibus et omnibus ad quos literae istae pervenerint, gratiam suam et pacem et dilectionem.

[pr.] Quoniam divina praeordinante clementia solium regiae maiestatis conscendimus, dignum est ut cuius praecellimus munere illi omnino pareamus in opere. Inde est quod nos tam divinas quam humanas leges in suo vigore manere cupientes et ecclesias sive ecclesiasticas personas sublimare et ab incursu et invasione quorumlibet defensare intendentes, quibuscunque personis ius suum observare volumus et pacem diu desideratam et antea toti terrae necessariam per universas regni partes habendam regia auctoritate indicimus. Qualiter autem eadem pax sit tenenda et servanda in subsequentibus evidenter declarabitur.

[§ 1] Si quis hominem infra pacem constitutam occiderit, capitalem subeat sententiam, nisi per duellum hoc probare possit quod vitam suam defendendo illum occiderit. Si autem omnibus manifestum fuerit quod non necessario sed voluntarie illum occiderit, tunc neque per duellum neque quolibet alio modo se excusabit, quin capitali damnetur sententia.

[§ 2] Si vero violator pacis a facie iudicis fugerit, res eius mobiles a iudice in populo publicentur et dispensentur, heredes autem sui hereditatem quam ipse tenebat recipiant, tali conditione interposita ut iureiurando spondeant ut ille violator pacis nunquam de cetero ipsorum voluntate aut consensu aliquod emolumentum inde percipiat. Quodsi heredes neglecto postmodum iuris vigore hereditatem ei dimiserint, comes eandem hereditatem regiae ditioni assignet et a rege iure beneficii recipiant.

[§ 3] Si quis alium infra pacis edictum vulneraverit, nisi in duello quod vitam suam defendendo hoc fecerit probaverit, manus ei amputetur et sicut superius dictum est iudicetur, et iudex in causa ipsum et res eius secundum rigorem iustitiae strictius consequatur.

[§ 4] Si quis aliquem ceperit et absque sanguinis effusione fustibus percusserit vel crines eius aut barbam expilaverit, decem libras ei cui iniuria illata esse videtur per compositionem impendat et iudici viginti libras persolvat. Si vero temerarius absque percussione eum invadat, quod vulgo dicitur cisteros et calida manu, ac verberibus contumeliisque male tractaverit, quinque libras pro tali excessu componat et iudici pro tali excessu decem libras persolvat.

[§ 5] Quicunque iudici suo pro excessu viginti libras invadiaverit, praedium suum pro pignore illi tradat et infra quatuor septimanas invadiatam pecuniam persolvat. Quodsi infra quatuor septimanas praedium suum solvere neglexerit, heredes sui si voluerint hereditatem recipiant et comiti infra sex septimanas viginti libras persolvant. Si autem comes eandem hereditatem regiae potestati consignet, proclamatori etiam damnum restituat et praedium a rege beneficiali iure obtineat.

[§ 6] Si clericus de pace violata pulsatus fuerit, id est notatus aut proscriptus fuerit, aut pacis violatorem in contubernio suo habuerit et de his in praesentia sui episcopi sufficiente testimonio convictus fuerit, comiti in cuius comitatu idem clericus hoc perpetraverit viginti libras persolvat et de tanto excessu secundum statuta canonum episcopo satisfaciat. Si autem idem clericus inobediens exstiterit, non solum officio et beneficio ecclesiastico privetur, verum etiam tanquam proscriptus habeatur.

[§ 7] Si iudex clamore populi aliquem pacis violatorem ad castrum alicuius domini secutus fuerit, dominus cuius castrum id esse cognoscitur ad faciendam iustitiam illum producat. Qui si de sua fuerit diffisus innocentia et ante conspectum iudicis venire formidaverit, si mansionem in castro habet, dominus eius omnia bona mobilia sub sacramento iudici repraesentet et eum de cetero in domo sua tanquam proscriptum non recipiat. Si vero mansionem in castro non habuerit dominus eius secure eum adducere faciat et postmodum iudex cum populo eum tanquam pacis violatorem persequi non desistat.

[§ 8] Si duo homines pro uno beneficio contendunt et unus super eodem beneficio investitorem producit, illius testimonium cum investitor donum investiturae recognoscit comes primo recipiat; et si idem probare poterit idoneis testibus quod absque rapina hoc idem beneficium habuit, remota controversiae materia illud obtineat. Quodsi de rapina praesente iudice convictus fuerit, rapinam dupliciter solvat, beneficio vero careat, nisi iustitia et iudicio dictante illud in posterum requirat.

[§ 9] Si tres vel plures contendunt de eodem beneficio producentes utrinque diversos investitores, iudex in cuius praesentia causa ventilatur a duobus requirat boni testimonii hominibus in provincia eorundem litigatorum commorantibus per sacramentum quod iuraverint quis illorum absque rapina eius beneficii possessor exstiterit et cognita ex ipsorum testimonio rei veritate possessor beneficium suum quiete obtineat, nisi iudicio et iustitia dictante alter de manu sua illud eripiat.

[§ 10] Si rusticus militem de violata pace pulsans manu sua iuraverit quod non voluntarie sed necessitate hoc faciat, manu militari se miles expurgabit. Si miles rusticum de violata pace pulsaverit et manu sua iuraverit quod non voluntarie sed necessitate hoc fecit, de duobus unum rusticus eligat: an divino an humano iudicio innocentiam suam ostendat, aut septem testibus idoneis quos iudex elegerit se expurget. Si miles adversus militem pro pace violata aut aliqua capitali causa duellum committere voluerit, facultas pugnandi ei non concedatur nisi probare possit quod antiquitus ipse cum parentibus suis natione legitimus miles existat.

[§ 11] Post natale sanctae Mariae unusquisque comes septem boni testimonii viros sibi eligat et de qualibet provincia cum his habendis sagaciter disponat et quanto pretio secundum qualitatem temporis annona sit vendenda utiliter provideat. Quicunque vero contra deliberationem ipsius infra anni terminum altius modium et carius vendere praesumpserit, tanquam violator pacis habeatur et totidem viginti libras comiti persolvat quanti modios sive maldios altius vendidisse convictus fuerit.

[§ 12] Si quis rusticus arma vel lanceam portaverit vel gladium, iudex in cuius potestate repertus fuerit vel arma tollat vel viginti solidos pro ipsis a rustico recipiat.

[§ 13] Mercator negotiandi causa per provinciam transiens gladium suum suae sellae alliget vel super vehiculum suum ponat, non ut quem laedat innocentem sed ut a praedone se defendat.

[§ 14] Nemo retia sua seu laqueos aut alia quaelibet instrumenta ad capiendas venationes tendat, nisi ad ursos, apros vel lupos capiendos.

[§ 15] Ad palatium comitis nullus miles arma ducat nisi rogatus a comite.

[§ 16] Publici latrones et convicti antiqua damnentur sententia.

[§ 17] Quicunque advocatiam suam vel aliquod aliud beneficium enormiter tractaverit et a domino suo admonitus non resipuerit et in sua perseverans insollertia ordine iudiciario tam advocatia quam beneficio exutus fuerit, si postmodum ausu temerario advocatiam vel beneficium invaserit, pro violatore pacis habeatur.

[§ 18] Si quis quinque solidos valens vel amplius furatus fuerit, laqueo suspendatur; si minus, scopis et forcipe excorietur et tundatur.

[§ 19] Si ministeriales alicuius domini inter se guerram habuerint, comes sive iudex in cuius regimine eam fecerint leges et iudicia exinde prosequatur.

[§ 20] Quicunque per terram transiens equum suum pabulare voluerit, quantum propinquius secundum viam stans amplecti potuerit ad refectionem et respirationem equi sui, impune ipsi equo porrigat. Licitum sit etiam ut herba et viridi silva sine vastatione et noxa quilibet utatur pro sua commoditate et usu necessario.

 

[LF 2.28] Hic finitur lex. Deinde consuetudines regni incipiunt

[pr.] Domino guerram facienti alicui, si sciatur quod iuste aut cum dubitatur, vasallus ut eum adiuvet tenetur. Sed cum palam est quod irrationabiliter eam facit, adiuvet eum ad eius defensionem; ad offendendum vero eum adiuvet si vult. Sed si eum adiuvare noluerit, non tamen feudum perdet: Obertus et Gerardus. Alii vero sine distinctione dicunt semper debere eum adiuvare, sed Obertus et Gerardus eo utuntur argumento quod quemadmodum dominum excommunicatum vel a lege bannitum, non est obligatus vasallus ad adiuvandum vel servitium eum praestandum, immo solutus est interim sacramento fidelitatis, nisi ab ecclesia vel a rege fuerit restitutus ita nec istum iniuste guerram alicui facientem.

[§ 1] Ad hoc quantocunque tempore steterit vasallus quod domino non servierit, secundum usum Mediolanensium beneficium non amittit nisi servitium facere renuerit vel nisi a domino ei denunciatum fuerit et ille cum potuerit diu steterit quod servitium nullum fecerit. Bonus tamen iudex varie ex causis personisque diffiniet, finge vasallum remotum esse vel propinquum, paratum esse vel non, dominum guerram habere vel non utrumque magnam vel parvam, et an nunciavit ei dominus vel non: haec omnia vertuntur in cognitione causae et promptiores sumus ad absolvendum quam ad condemnandum. Tamen scias quod si vasallus sciverit dominum obsideri vel alias ei mortem imminere et cum potuerit etiam sine nuntio eum non adiuverit, feudo privabitur.

[§ 2] Si vasallus in feudo aliquod aedificium fecerit vel ipsum sua pecunia melioraverit et contingerit postea ut vasallus sine filio masculo decedat, dominus aut patiatur aedificium auferri aut solvat pretium meliorationis. Idem dico si pretio servitutem fundo acquirat. Quidam alii dicunt omnino ad dominum pertinere.

[§ 3] His consequenter dicitur quod si vasallus decedat et contingerit feudum ad dominum reverti sic distinguitur: ut si ante Martium, omnes fructus eius anni ex feudo provenientes ad dominum pertineant, si vero post kalendas Martii usque ad Augustum fructus qui interim percipiuntur ad heredes vasalli pertineant, si vero post Augustum omnes fructus anni percipiet dominus. Quidam tamen dicunt quocunque tempore anni decedat, omnes pendentes ad dominum pertinere.

[§ 4] Contra omnes debet vasallus dominum adiuvare, etiam contra fratrem et filium et patrem, nisi contra alium dominum antiquiorem: hic enim ceteris est praeferendus.

 

[LF 2.29] De filiis natis de matrimonio ad morganaticam contracto

Quidam habens filium ex nobili coniuge, post mortem eius non valens continere aliam minus nobilem duxit. Qui nolens existere in peccato eam desponsavit ea lege ut nec ipsa nec filii eius amplius habeant de bonis patris quam dixerit tempore sponsaliorum, verbi gratia decem libras vel quantum voluerit dicere quando eam sponsat – quod Mediolani dicitur ‘accipere uxorem ad morganaticam’, alibi ‘lege Salica’. Hic filiis ex ea susceptis decessit, isti in proprietate non succedunt aliis exstantibus, quia licet legitimi sint tamen in beneficio nullatenus succedunt. In proprietate vero succedunt patri prioribus non exstantibus, succedunt etiam fratribus sine legitime sobole descendentibus secundum usum Mediolanensem.

 

[LF 2.30] De beneficio feminae

Si femina habens beneficium decesserit, quia femineum est feudum et sine pacto speciali, deficientibus filiis masculis ad filias pertinebit. Obertus et Gerardus. Alii vero dicunt nisi per pactum speciale ad eas non pertinere, sicut si datum esset masculo, quia si ideo quod est femineum sine pacto transit in feminas, eadem ratione quia est femineum transire debeat in femineam prolem, etiam masculis exstantibus, quod falsum est. Ex hoc illlud descendit quod dicitur clericum nullo modo in beneficium paternum succedere etiamsi postea hunc habitum postposuerit. Idem in omnibus qui habitum religionis assumunt ut conversi: hi enim nec postea in feudo succedunt et si quod habent, perdunt.

 

[LF 2.31] Si vasallus feudo privetur, cui debeat deferri

Vasalli feudum delinquentis licet ad agnatos quandoque pertineat, filius tamen ad id nullatenus aspirabit, nisi id iterum a domino conquirat, scilicet gratiam faciente, verbi gratia si non sunt alii ex latere quibus aperiatur. Ad cuius petitionem admittuntur qui quarto gradu sunt remoti ab eo qui id acquisivit, et etiam usque in infinitum, dum tamen hos constet ab eo per masculos descendisse.

 

[LF 2.32] Qui testes sint necessarii ad probandam novam investituram

Sive clericus sive laicus sit dominus, ad probandam novam investituram semper pares curtis sunt necessarii, et si sine eis facta sit investitura, etiamsi dominus confiteatur factam, quia tamen sine hac sollemnitate facta est non valet, etiamsi probari possit per breve testatum. Sed alii contra testantur, etsi dominus confiteatur factam, decurrens postea ad sollemnitatem consuetudinis non audiatur, sed tale habeatur ac si pares adfuissent. Sed alii etiam si probari possit per breve testatum, ut Obertus et Gerardus, nisi a paribus fuerit confirmatum. Consules tamen Mediolanenses nuper quibusdam omnia contra rescripserunt in quo fere omnes Mediolanenses consenserunt et consentiunt ut breve testatum non a paribus sed ab aliis confirmatum sufficiat ad probandam novam investituram. Novam investituram dico quando feudum primo quaeritur. De veteri autem beneficio investiturae quae fit a domini successore vel vasalli successore, etiam extranei recipiuntur ad testimonium praeter feminas secundum usum Mediolanensium. Istae enim nec in causis feudi nec aliorum recipiuntur ad testimonium, ceteri autem in omnibus recipiuntur quae ad causas feudi pertinent, praeterquam de nova investitura.

 

[LF 2.33] De consuetudine recti feudi

[pr.] Sciendum est itaque feudum acquiri investitura, successione, vel eo quod habeatur pro investitura, ut ecce si dominus alicui coram curia dixerit: ‘vade in possessionem illius fundi et teneas ipsum pro feudo’: licet enim non intercessisset investitura, tamen tale est ac si intervenisset, quia ille eius voluntate possessionem feudi nactus est feudi nomine.

[§ 1] Inde etiam dicitur quod si aliquis probaverit se aliquid nomine beneficii aliquo tempore tenuisse domino praesente et non contradicente et servitium eius quasi a vasallo recipiente, licet non probet investituram, veruntamen obtinebit praestito iuramento, nisi aliud contra inducatur. Quod autem dictum est de eo domino qui alios habet vasallos, ceterum sufficiunt extranei nec dicatur ideo investituram, ubi sine paribus facta est, non valere quoniam tunc temporis pares aberant, quia etiamsi absint tamen exspectandi sunt.

[§ 2] Sacramentum non semper est dandum possidenti sed quandoque possidenti quandoque petenti quandoque neutri. Et cum alicui eorum datur, ita demum datur si aliquid pro eo sit quod iudicem moveat; ubi nihil est quod faciat pro aliquo eorum praeter possessionem solam, tunc secundum quod iudici melius visum fuerit aut possidenti dabitur sacramentum, aut auctore non probante qui convenitur, etiamsi nihil praestiterit, obtineat. Et cum datur, aut datur a iudice aut a parte. Si a parte, aut subeat cum duodecim sacramentalibus secundum inferiorem distinctionem, aut referat pars cui delatum est; si a iudice, iuret ille cui delatum est cum duodecim vasallis: cum sex parentibus, ceteros vero, si vult, habeat extraneos. Dominus vero, si vult, cum parentibus aut cum vasallis solis, aut cum parentibus vel cum extraneis mixtis parentibus vel vasallis. Et iurabit vasallus semper sine mentione conscientiae, dominusque de suo facto similiter, de facto vero patris vel avi aut alterius ascendentis iuramento conscientiam solam apponet. Quidam tamen dicunt non quidem conscientiam esse apponendam.

[§ 3] In quibusdam etiam causis sacramentum calumniae a domino non exigetur, quod nuper rex Fredericus in Roncalia fecit. Constituit enim ut vasallus sacramentum calumniae a domino non exigat. Quod etiam a parte domini intelligendum est ut ‘quod quisque iuris in alterum statuit, ipse eodem iure utatur’ [Dig. 2.2].

[§ 4] Similiter vasallus dominum accusare vel testimonium contra eum reddere non potest in civili causa modica aut criminali (quidam tamen dicunt in criminali non licere, in civili licere), in quibus si contra fecerit feudo privabitur.

[§ 5] Item si inter dominum et vasallum controversia sit de beneficio, domino possidente et vasallo in probatione deficiente, qui convenitur nullo praestito iuramento absolvatur. Vasallo vero possidente et actore in probatione deficiente, si longa sit vasalli possessio, eius iuramento causa finiatur. Ubi vero nova est possessio, sacramentum ei non praestabitur, sed domino deferetur, nisi aliud pro possidente faciat.

 

[LF 2.34] De lege Conradi

[pr.] Lex Conradi de beneficiis quae dicit ‘si inter capitaneos controversia sit coram rege finiatur, si inter valvasores coram paribus curiae’ Mediolani non tenetur, sed talis distinctio ibi observatur quod si inter duos, quicunque fuerint, de beneficio regali controversia sit quorum uterque a rege se asserit investitum esse, tunc causa coram eo decidatur; ceterae vero causae apud pares curiae.

[§ 1] Si inter pares duos de aliquo beneficio controversia sit, quorum uterque suum feudum proprium esse dicat, sive asserant eundem investitorem sive diversos, coram iudice vel arbitro finiatur. Sed cum unum producunt investitorem, si possidenti sine fraude dominus guarentare voluerit, ipse obtinebit nisi adversarius contra aliquid induxerit.

[§ 2] Ex eadem lege descendit quod dominus sine voluntate vasalli feudum alienare non potest. Quod Mediolani non obtinet: ibi enim sine curia etiam totum beneficium recte alienatur dum tamen aut aequali domino aut maiori vendatur; inferiori vero sine voluntate vasalli non licet, nec licet partem alienare etiam maiore retenta alia parte feudi – verbi gratia est vasallus qui ab eodem domino in pluribus locis feudum tenet. Si partem feudi in uno loco vendat, in alio sibi retineat, iste non debet emptori servire sed per priorem dominum totum beneficium cognoscere. Cum curia vero cuicunque beneficium, etiam rustico, et sine vasalli voluntate potest, dum tamen totum alienet. Obertus. Quidam alii dicunt, et Gerardus, non valere si fiat inferiori.

[§ 3] Similiter nec vasallus feudum sine voluntate domini alienabit. In feudum tamen recte dabit si secunda persona talis sit quae feudum servire possit ut si dans miles est, et ille qui feudum accepit miles inveniatur, ad hoc ut feudum si contingerit domino similiter servire ut prior possit, et hoc ut dare liceat in infinitum. In quibusdam tamen curiis ultra tertiam personam feudi consuetudo non extenditur ut cum feudum pervenit in quartam personam dominus ei auferre possit. Profecto ille qui suum beneficium alii dat in feudum, non debet alia lege dare nisi qua ipse habeat, ut si habet ‘sibi suisque heredibus’, quod intelligi debet de solis masculis, non debeat alii dare ut habeat ‘ipse et sui heredes masculi et feminae’. Unde quibusdam placet ut eo ipso feudum amittat, ut Gerardus; alii et qui dedit et cui datum est beneficium perdit; secundum alios vero tunc domino aperitur cum masculi defecerint.

[§ 4] Si fuerit inter dominum et vasallum de feudo controversia, domino dicente ‘hoc quod tenes in feudum a me habes’, ille vero negaverit, si quidem prorsus et probatus fuerit, ipsum ab eo auferatur. Sed cum dubitanter responsum fuerit ‘nescio’, minime secundum quosdam, sed secundum alios tunc demum privabitur si fraudulenter, id est sciens hoc negaverit.

 

[LF 2.35] De clerico qui investituram facit

Clerico investituram faciente de suis bonis, eius successor omnifariam cogitur eam adimplere, cumque de bonis ecclesiae eam fecerit; si possessio rei per beneficium investitae penes eum fuerit, ipse et eius successor eam adimpleant, quod etiam in laico contingit. Ubi vero de alterius feudo fecerit investituram, si quidem pure, non valeat; sed si sub tempore vel conditione quo feudum sibi aperiatur, valebit investitura etiam sine voluntate vasalli facta. Si tamen ante decesserit investitor quam feudum ad eum revertatur, successor non cogitur eam habere ratam aut cum se vivente feudum apertum fuerit, possessionem tradat et investituram adimpleat. Et ideo sciendum est archiepiscopum Mediolanensem non posse dare in feudum quod tempore introitus sui in dominico invenerit, sed si ei postea feudum aperiatur ipsum recte dabit. Profecto alii episcopi et clerici ea quae in dominico habent et feuda his aperta olim dederunt et hodie dant.

 

[LF 2.36] An mutus vel alias imperfectus feudum amittat

Mutus et surdus, coecus, claudus, vel aliter imperfectus totum feudum paternum retinebit. Obertus et Gerardus et multi alii. Quidam tamen dicunt eum qui talis natus est feudum retinere non posse quia ipsum servire non valet: sic dicimus in clerico et in femina et in similibus.

 

[LF 2.37] An ille qui interfecerit fratrem domini sui feudum amittat

[pr.] Si quis interfecerit fratrem domini sui non ideo beneficium perdit; sed si fratrem suum interfecerit ad hoc ut totam hereditatem habeat, vel aliam feloniam commiserit, verbi gratia hominem tradendo, ut in curia amplius stare non possit, beneficio privabitur; quia tamen erga dominum non fuerit facta, ad agnatum proximiorem feudum pertinebit, si paternum fuerit, eodem prorsus observando quantum ad ordinem gradus qui in legibus continetur. Cum autem ad dominum respicit felonia, tunc feudum domino aperiatur.

[§ 1] Non cogitur vasallus omnino secundum usum Mediolanensem dominum adire et servitium ei offerre sed, cum ei nunciatum fuerit, tunc domino si potest serviat.

 

[LF 2.38] De vasallo qui contra constitutionem Lotharii beneficium alienavit

Si vasallus contra constitutionem Lotharii regis beneficium alienaverit, si totum perdet totum, si partem, partem perdet et ad dominum revertetur. Et ideo si contra unum dominorum quorum communis vasallus erat feloniam fecerit, eum forte cucurbitando, eius solius parte privabitur, et si voluerit unius solius partem refutare aliis sibi reservatis, hoc facere poterit quia vasallus etiam sine domini voluntate recte feudum refutare potest. Post refutationem tamen ad serviendum non tenetur sed eum offendere non debet.

 

[LF 2.39] De alienatione feudi paterni

[pr.] Alienatio feudi paterni non valet etiam domini voluntate nisi agnatis consentientibus ad quos beneficium quandoque sit reversurum, nec in filiam vasallus feudum poterit confirmare agnatis non consentientibus vel postea ratum non habentibus. Et licet prohibeatur beneficii alienatio, inter agnatos tamen si paternum fuit conceditur. Et si libellum unus alteri fecerit de feudo paterno, non est libellus sed quasi refutatio.

[§ 1] Si inter dominum et vasallum de beneficio fuerit controversia, coram paribus finiatur. Ubi autem dicit vasallus prius de suo recto feudo se debere a domino investiri, si quidem sine controversia de alio sit vasallus, indubitanter primo investiendus est et postea cognoscendum est quod sit suum rectum feudum et quod non. Sed si nihil aliud ab eo tenet pro beneficio nisi de quo controversia est, tunc quoque causa ventilanda est et sic videbimus utrum postea investiendus sit.

[§ 2] Non est consuetudo Mediolani ut de felonia aut de infidelitate pugna fiat licet contrarium sit quod praecepit lex Lombardorum ut de infidelitate pugna fiat.

[§ 3] Si a morte dominum vasallus liberare potuerit et non fecerit beneficio carebit, sed licet potuerit facere ne dominus in peccatum praecipitaretur, veluti periurium, non tamen feudo privandus erit.

 

[LF 2.40] De capitulis Conradi

[pr.] Haec sunt capitula quae rex Conradus fecit in Roncalia de beneficiis. Constituit enim ut si post mortem domini vasallus, vel post mortem vasalli, heredes eius per annum et diem steterint quod dominum vel heredem eius non adierint fidelitatem pollicendo et investituram petendo, si tale sit beneficium ut fidelitatem sit praestanda ipsum perdant, sicut et antiquitus fuit consuetudo – sed non Mediolani.

[§ 1] Praeterea ut liceat dominis omnes alienationes feudi factas nulla obstante praescriptione revocare.

[§ 2] Similiter in petendis hostenditiis. Hostenditiae dicuntur adiutorium quod faciunt dominis Romam cum rege in hostem persequentibus vasalli qui cum eis non vadunt, verbi gratia in Lombardia de modio 12 denarios, in Theutonica terra tertiam partem fructuum, facta computatione fructuum solummodo eius anni quo hostem faciunt.

[§ 3] Et iterum si clericus, veluti episcopus, abbas beneficium habens a rege datum non solummodo personae sed ecclesiae, ipsum propter suam culpam perdat, eo vivente et ecclesiasticum honorem habente ad regem pertineat; post mortem vero eius ad successores eius revertatur.

 

[LF 2.41] De controversia inter masculum et feminam de beneficio

[pr.] Item sciendum est quod si inter marem et feminam controversia fuerit masculo dicente ‘hoc est feudum’, femina negante, nisi apertibus probationibus femina ostenderit non esse feudum, credatur masculo suo iuramento affirmanti cum duodecim sacramentalibus.

[§ 1] Sed si inter dominum et feminam, domino dicente feudum, femina negante, probationibus deficientibus detur feminae sacramentum. Quidam tamen distinguunt ut si magna eorum pars quae vasallus ibi tenebat feudum sit, detur domino sacramentum, alibi feminae.

 

[LF 2.42] De controversia inter dominum et emptorem

[pr.] Item si sit inter dominum et emptorem feudi, si emptor dicat non esse feudum, domino in probatione deficiente sacramento emptoris finiatur.

[§ 1] Domino cum emptore feudi agente, si vasallus iurare poterit quod ignorans beneficium vendidisset credens proprium, electioni emptori committitur utrum domino velit ipsum cedere an vasallo restituere. Quo restituto id beneficium vasallus retinebit non nocente venditione eo quod ignorans alienasset.

[§ 2] Quod dicitur alienatione feudum domino aperiri, intelligendum est cum a scientibus beneficium venditur. Et quod dicitur de venditione idem est in omnibus alienationibus.

 

[LF 2.43] De controversia inter vasallum et alium de beneficio

Si controversia inter vasallum et alium de beneficio fuerit, adversario proprietatem totius vel partem vel servitutem vel aliud aliquid ius sibi vendicante, causa per vasallum etiam domino absente quasi propria ad finem perducatur. Ipse enim solus utiliter agendi et excipiendi habet potestatem, et si pro eo aut contra eum iudicatum fuerit, vel cum adversario transegerit, dummodo fraudulenter factum non sit, etiam si post beneficium domino aperitur, tale erit ac si eo agente iudicatum fuisset, et ideo ab eo ratum haberi oportebit.

 

[LF 2.44] Quid iuris si post alienationem feudi vasallus id recuperet

[pr.] Praeterea si vasallus ante constitutionem Lotharii regis feudum alienabat, quod in quibusdam curiis pro parte, in quibusdam pro toto olim licebat, et ipsum postea recuperabat, pro feudo sibi retinebat, hoc est in causam feudi recadebat. Hodie autem si ipsum recuperaverit, tamen penes ipsum non remanebit, utpote domino, ad quecunque pervenerit, apertum.

[§ 1] Profecto si domini voluntate vendiderit vel per libellum vel aliter alienaverit, si idem postea recuperaverit penes eum remanebit, iure tamen beneficii non, sed aut proprio aut pro libello aut aliter secundum quod idem recuperaverit, dummodo scias quod si ad libellum domini voluntate id dederit, si quidem pro libello ei datur singulis forte annis, et hoc iure feudi censebitur. Illud vero ius quod per libellum transtulerit et postea recuperaverit pro beneficio non tenebit, sed velut alterius rei datae in libellum, si feudum domino refutaverit, libellum retinebit.

 

[LF 2.45] An agnatus vel filius defuncti repudiata hereditate feudum retinere possit

Si contingerit vasallum sine omni prole decedere, agnatus ad quem universa hereditas pertinet, repudiata hereditate feudum, si paternum fuerit, retinere poterit nec de debito hereditario aliquid feudi nomine solvere cogetur, sed in fructibus ut de eis debitum solvatur quo tempore decesserit secundum quod supra diximus considerabitur. Ubi vero filium reliquit, ipse non potest hereditatem sine beneficio repudiare, sed aut utrumque retineat aut utrumque repudiet. Quo repudiato ad agnatos, si paternum fuerit, pertinebit, et licet alterum sine altero retinere non possit, agnatis tamen consentientibus poterit dominus eum, si voluerit, quasi de novo beneficio investire, quo facto licebit ei repudiata hereditate feudum tenere nullo honere hereditario imminente.

 

[LF 2.46] An apud iudicem vel dominum quaestio feudi debeat terminari

Ex eo quod supra diximus ut si inter duos de beneficio fuerit controversia, coram iudice vel arbitro finiatur, talis hic fit quaestio. Quodam sine filio decedente alius credens beneficium quod ille tenebat apertum domino esse, ab eo investitus est eius beneficii nomine. E contra apparent agnati qui feudum sibi vendicant quasi paternum. Est igitur quaesitum an apud curiam domini vel iudicem sit haec quaestio ventilanda. Et responsum scio, quia ad dominum quodammodo causa spectare videtur ad quem investitus habebit regressum de evictione, ut coram paribus finiatur curiae. Et licet alter per se non possit alterum trahere ad curiae iudicium, generaliter tamen si inter duos causa fuerit de beneficio, eos curia vocante non licebit alicui eorum eius curiae iudicium declinare.

 

[LF 2.47] Qualiter dominus proprietate privetur

Ex facto quaesitum scio et ego a pluribus quaesivi si dominus contra vasallum apertam feloniam fecerit, an sicut vasallus beneficium amitteret ita dominus proprietate privetur. Et quidam ex omni felonia qua vasallus feudo privaretur et dominus proprietate; alii non nisi ex maxima felonia; alii ex nulla. Sed prior sententia mihi placet non habita distinctione qualis vasallus sit, utrum per sacramentum vel non.

 

[LF 2.48] De feudo non habente propriam feudi naturam

Si quis ea lege alicui feudum dederit ‘ut ipse suique heredes et quibus ipse dederit id habeant’, iste qui sic accepit poterit istud vendere, donare vel aliter, si sibi placuerit, etiam sine voluntate domini alienare. Et ille cui datum fuerit non habebit pro feudo nisi sicut ei datum est. Sed qualitercunque ei datum fuerit, sive ad proprium sive ad libellum, licet propriam feudi naturam non habeat iure tamen feudi censebitur ut ex eisdem causis ipsum amittat quibus et verum feudum. Ubi ergo sic datum est feudum ‘et cui in feudum dederis’ aliud est, et propriam feudi naturam habet.

 

[LF 2.49] De eo qui fecit finem agnato de feudo paterno

Tres erant agnati vel plures, unus eorum habebat feudum quod erat paternum sed alter eorum finem et refutationem ‘ei suisque heredibus et cui ipse dederit’ fecit. Decessit iste sine filio masculo, alter qui non refutavit vendicat sibi totum, alter vero qui refutationem fecit vult ad successionem venire pacto non obstante. Sapientes quidam Mediolanenses interrogati responderunt non obstare nisi feudum omnino refutaverit vel nisi ad hoc refutaverit ut dominus eum quasi de novo beneficio investiret. Tunc enim secuta investitura nova quasi novum sit feudum, non succedit.

 

[LF 2.50] De natura successionis feudi

Successionis feudi talis est natura quod ascendentes non succedunt, verbi gratia pater filio. Inferius vero filius patri succedit et non filia nisi ex pacto vel nisi sit femineum: tunc succedit filia matri et patri. Secundum quosdam succedit nepos ex filio solus et sic usque in infinitum, si feudum sit paternum. Paternum autem voco quicunque ex superioribus id acquisivit, dummodo scias quod si quis habens beneficium quatuor superstitibus filiis decedat, et feudum ad unum eorum solum ex divisione perveniat, et iste susceptis filiis duobus vel tribus decedat qui patrueles dicuntur et ad unum eorum beneficium ex divisione perveniat, et similiter iste superstitibus filiis decedat, qui patrueles dicuntur, ad quorum unum feudum similiter pervenit, sicut etiam ex aliis superioribus vel primis fratribus supersunt masculi, si ille qui feudum habet decesserit, an ad omnes vel ad quos perveniat quaeritur. Respondeo: ad solos et ad omnes qui ex illa linea sunt ex qua iste fuit. Et hoc est quod dicitur ad successores pertinere. Isti enim proximiores esse dicuntur respectu aliarum linearum, sed omnibus ex hac linea deficientibus omnes aliae lineae aequaliter vocantur.

 

[LF 2.51] De capitaneo qui curiam vendidit an intelligatur feudum vendidisse

[pr.] Quidam capitaneus in quadam curte sua beneficium militibus dedit, postea curtem vendidit non habita mentione beneficii. Controversia est inter capitaneum et emptorem, emptore dicente se curiam cum beneficio emisse, domino vero contradicente ad illum beneficium non pertinere. Respondetur beneficium in venditione non contineri nisi expressim de eo actum sit.

[§ 1] Quaesitum scio apud me si filius vivente patre dominum offenderit ita quod feudum amitteret si pater decessisset, utrum feudum amittat vel non. Secundum Stephanum sic, secundum Gerardum et Obertum similiter.

[§ 2] Si vasallus voluerit dominum offendere sed non laboraverit, feudum non amittat. Gerardus et Obertus. Etiam si laboraverit non amittit nisi insidiatus fuerit et hoc probatum fuerit.

[§ 3] Similiter si quis investitus fuerit de feudo ita ut ad feminas transiret, et duas tantum filias reliquerit quarum una filium habeat et altera filiam, utrum post mortem illarum masculus tantum feudum habere debeat? Secundum Gerardus masculus tantum, Obertus contra. Et e converso si filios ille habuerit.

[§ 4] Filius non potest recusare hereditatem patris absque feudo, propinquus autem potest.

[§ 5] Si contentio fuerit inter filiam et propinquum de hereditate et de feudo, cum filia feudum habere non poterat quia dicat ipsa ‘hoc est de mea hereditate’ et ille dicat ‘immo de feudo’, electio propinqui erit discernere veritatem iureriurando. Gerardus et Obertus. Similiter si contentio fuerit inter aliquem qui emisset et vasallum quia dicat vasallus ‘hoc est de feudo meo’, ille autem neget, electio emptoris est veritatem discernere iureiurando cum pares curtis veritatem non testantur. Gerardus et Obertus.

[§ 6] Similiter feudum datum lege commissoria non valet, id est ‘si ad certum tempus pecunia non solvatur creditori, ut habeat in feudum’. Gerardus. Secundum Obertus valet. Similiter potest feudum dari ad certum servitium. Gerardus et Obertus.

 

[LF 2.52] De prohibita feudi alienatione per Lotharium

[1] Lotharius divina favente gratia tertius Romanorum imperator, pius, felix, inclitus, triumphator, semper augustus universo populo.

Imperialis benevolentiae proprium esse iudicamus commoda subiectorum investigare et eorum diligenti cura calamitatibus mederi, similiter rei publicae bonum statum ac dignitatem imperii omnibus privatis commodis preponere. Quocirca omnium fidelium nostrorum tam futurorum quam presentium noverit universitas qualiter dum apud Roncalias secundum antiquorum imperatorum consuetudinem pro iustitia ac pace regni componenda consederemus, omnia quae ad honorem Romani imperii spectare videntur sollicite indagantes perniciosissimam pestem et rei publicae non mediocre detrimentum inferentem resecare proposuimus. Per multas enim interpellationes ad nos factas didicimus milites beneficia sua passim distrahere ac ita omnibus exhaustis suorum seniorum servitia subterfugere, per quod vires imperii maxime attenuatas cognovimus dum proceres nostri milites suos omnibus beneficiis exutos ad felicissimam nostri nominis expeditionem minime transducere valeant. Hortatu itaque et consilio archiepiscoporum, episcoporum, ducum, marchionum, comitum palatinorum ceterorumque nobilium, similiter etiam iudicum, hac edictali lege in omne aevum Deo propitio valitura decernimus nemini licere beneficia quae a suis senioribus habet absque ipsorum permissu distrahere vel aliquod commercium adversus tenorem nostrae constitutionis excogitare per quod imperii vel dominorum minuatur utilitas.

[1 § 1] Si quis vero contra huius saluberrimae nostrae legis precepta ad huiusmodi illicitum commercium accesserit vel aliquid in fraudem huius legis machinari temptaverit, pretio ac beneficio se cariturum agnoscat. Notarium vero qui super hoc tali contractu libellum vel aliud instrumentum conscripserit, post amissionem officii infamiae periculum sustinere sancimus.

[2] Imperator Lotharius aug(ustus) etc. universo populo

Satis bene dispositum ad utilitatem regni et ad perniciosam pestem destruendam in scriptis inserere curavimus. Quidam miles bina beneficia a duobus dominis prout solitum est acquisivit, qui decedens duos reliquit filios qui paterna beneficia inter se dividentes, alter eorum suo domino pro beneficio quod ad eum pervenit fidelitatem nullo anteposito, sicut pater fecerat, fecit; alter vero frater alteri domino suo similiter pro suo beneficio, quia nullum alium dominum habere videbatur, nullo anteposito fidelitatem fecit. Defuncto posteriore fratre sine filiis, utique feudum in unam ut prius venit personam et sic dominus posterior talem fidelitatem quaerit qualem frater eius fecerat. Quas amputantes altercationes sancimus quod frater fecit, scilicet in dando simpliciter, nihil superstiti obesse, licet in secundam et tertiam generationem et usque in infinitum pervenerit, si hoc actum erit.

[3] Imperator Lotharius etc. Eugenio Papae et universo populo

Quoniam inter dominum et vasallum nulla fraus nec quodvis malum ingenium debet intervenire, idcirco per hanc praesentem legem sancimus si vasallus non dolose per annum et diem steterit quod a domino sui beneficii investituram non acceperit vel petierit, feudum non ob hoc amittat: dolus enim abesse videtur si iusta causa impediente steterit. Dat(um) vi. Kal. Sept. anno a nativitate Domini mcxxvii., indictione v.

 

[LF 2.53] De pace iuramento firmanda, servanda, tuenda et vindicanda et de poena iudicibus apposita qui eam vindicare et iustitiam facere neglexerint

[pr.] Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et a semper augustus universis suo subiectis imperio salutem.

Hac edictali lege in perpetuum valitura iubemus ut omnes nostro subiecti imperio veram et perpetuam pacem inter se observent et ut inviolata perpetuo inter omnes servetur. Duces, marchiones, comites, capitanei, valvassores et omnium locorum rectores cum omnibus locorum primatibus et plebeiis a decimo octavo anno usque ad septuagesimum iureiurando adstringantur ut pacem teneant et rectores locorum adiuvent in pace tenenda atque vindicanda, et in fine cuiuscunque quinquennii de predicta pace tenenda omnium sacramenta renoventur. Si quis vero aliquod ius de quacumque re vel facto contra aliquem se habere putaverit, iudicialem adeat potestatem et per eam sibi competens exequatur.

[§ 1] Si quis vero temerario ausu predictam pacem violare presumpserit, si civitas est, poena centum librarum auri camerae nostrae inferenda puniatur; oppidum vero viginti libris auri mulctetur; duces autem, marchiones et comites quinquaginta libras auri prestent; capitanei quoque et maiores valvassores viginti libris auri puniantur, minores vero valvarores et omnes alii praedictae pacis violatores tres libras auri inferre cogantur et damnum passo secundum leges resarciant.

[§ 2] Iniuria seu furtum legitime puniatur.

[§ 3] Homicidium quoque et membrorum diminutio vel aliud quodlibet delictum legaliter vindicetur.

[§ 4] Iudices vero et locorum defensores vel quicumque magistratus ab imperatore vel eius voluntate constituti seu confirmati qui iusticiam facere neglexerint et pacem violatam vindicare legitime supersederint, damnum omne iniuriam passo resarcire compellantur; et insuper, si maior iudex est, sacro aerario poenam decem librarum auri praestet; minor autem poena trium librarum auri mulctetur.

[§ 5] Qui vero ad praedictam poenam persolvendam inopia dignoscitur laborare, corporis coercionem cum verberibus patiatur et procul ab eo loco quem inhabitat quinquaginta miliaria per quinquennium vitam agat.

[§ 6] Conventiculas quoque omnesque coniurationes in civitatibus et extra, etiam occasione parentelae, et inter civitatem et civitatem, et inter personam et personam sive inter civitatem et personam, omnibus modis fieri prohibemus et in praeteritum factas cassamus, singulis coniuratorum poena unius librae auri puniendis.

[§ 7] Episcopos quoque locorum ecclesiastica censura violatores huius sanctionis donec ad satisfactionem veniant cohercere volumus.

[§ 8] Receptatoribus etiam malefactorum qui praedictam pacem violaverint et praedam ementibus nostrae indignationi subituris et eisem poenis feriendis. Praeterea bona eius publicentur et domus eius destruantur. Qui pacem iurare et tenere noluerit et lege pacis non fruatur.

[§ 9] Illicitas etiam exactiones et maxime ab ecclesiis quarum abusus iam per longa tempora inolevit, per civitates et castella omnino condemnamus et prohibemus; et si factae fuerint in duplum reddantur.

[§ 10] Item sacramenta puberum sponte facta super contractibus rerum suarum non retractandis inviolabiliter custodiantur. Per vim autem et iustum metum etiam a maioribus, maxime ne quaerimoniam maleficiorum commissorum faciant, extorta sacramenta nullius esse momenti iubemus.

[§ 11] Ad hoc qui allodium suum vendiderit, districtum et iurisdictionem imperatoris vendere non praesumat, et si fiat non valeat.

[§ 12 (2.55 pr.)] Si vero contigerit allodium aliquod etiam infeudatum conferri ecclesiae vel per oblationem fidelium vel per emptionis et venditionis alteriusve huiusmodi contractum infeudatus, nisi per gratiam ecclesiae tanquam de novo receperit, feudum quod habebat retinere non poterit.

[§ 13 (2.55 § 1)] Ut autem aequitas quae in paribus causis paria iura desiderat per universitatem totius imperii servetur, firmiter statuimus tam in Italia quam in Alamannia ut quicunque indicta publice expeditione ad suscipiendam imperii coronam regem aut sub rege dominum suum non adiuverit aut eundo cum ipso aut pro quantitate feudi stipendia militiae persolvendo, si de vocatione legitima a domino suo convinci per compares suos poterit, feudum perdit et dominus in suos usus illud redigendi habeat liberam facultatem.

 

[LF 2.54(55)] De prohibita feudi alienatione per Fredericum

[pr.] Idem augustus universo populo

Imperialem decet sollertiam ita rei publicae curam gerere et subiectorum commoda investigare ut regni utilitas incorrupta persistat et singulorum status iugiter servetur illaesus. Quapropter dum ex predecessorum nostrorum more universalis curiae Roncaliae pro tribunali sederemus, a principibus Italicis tam rectoribus ecclesiarum quam aliis fidelibus regni non modicas accepimus quaerelas quod beneficia eorum et feuda quae vasalli ab eis tenebant sine dominorum licentia pignori obligaverant et quadam collusione nomine libelli vendiderant, unde debita servitia amittebantur et honor imperii et nostrae felicis expeditionis complementum minuebatur. Habito ergo consilio episcoporum, ducum, marchionum et comitum, simul etiam palatinorum iudicum et aliorum procerum, hac edictali, Deo propitio, perpetuo valitura lege sancimus ut nulli liceat feudum totum vel partem aliquam vendere vel pignorare vel quoqunque modo alienare vel pro anima iudicare sine permissione illius domini ad quem feudum spectare dignoscitur. Unde imperator Lotharius tantum in futuro cavens ne fieret legem promulgavit. Nos autem ad pleniorem regni utilitatem providentes, non solum in posterum sed etiam huiusmodi alienationes illicitas hactenus perpetratas hac praesenti sanctione cassamus et in irritum deducimus, nullius temporis prescriptione impediente, quia quod ab initio iure non valuit, tractu temporis convalescere non debet, emptori bonae fidei ex empto actione de pretio contra venditorem competente.

[§ 1] Callidis insuper machinationibus quorumdam obviantes qui precio accepto quasi sub colore investiturae quam sibi licere dicunt feuda vendunt et in alios transferunt, ne tale figmentum vel aliud ulterius in fraudem huius nostrae constitutionis excogitetur, modis omnibus prohibemus, poena auctoritate nostra imminente ut venditor et emptor qui tam illicitas alienationes reperti fuerint contraxisse, feudum amittant et ad dominum libere revertatur. Scriba vero qui super hoc instrumentum sciens conscripserit, post amissionem officii cum infamiae periculo manum ammittat.

[§ 2] Preterea si quis infeudatus maior quatuordecim annis sua incuria vel negligentia per annum et diem steterit quod feudi investituram a proprio domino non petierit, transacto hoc spatio feudum amittat et ad dominum redeat.

[§ 3] Firmiter etiam statuimus tam in Italia quam in Alamannia ut quicunque indicta publica expeditione vocatus a domino suo in eandem expeditionem spatio competenti temere venire supersederit, vel alium pro se domino acceptabilem mittere contempserit, vel dimidium redditus feudi unius anni domino non subministraverit, feudum quod ab episcopo vel ab alio domino habuit amittat et dominus feudi in usus suos illud redigendi omnibus modis habeat facultatem.

[§ 4] Preterea ducatus, marchia, comitatus de cetero non dividatur, aliud autem feudum, si consortes voluerint, dividatur ita ut omnes qui partem feudi habent iam divisi vel dividendi fidelitatem faciant, ita tamen ut vasallus pro uno feudo plures dominos habere non compellatur, nec dominus feudum sine voluntate vasalli ad alium transferat.

[§ 5] Insuper si filius vasalli dominum offenderit, pater a domino requisitus deducat filium ad satisfaciendum domino vel a se filium separet, alioquin feudo privetur. Sin autem pater vult eum deducere ut satisfaciat et filius contemnit, patre mortuo in feudum non succedat, nisi prius domino satisfecerit domino; parique modo vasallus pro omnibus suis domesticis faciat.

[§ 6] Illud quoque praecipimus ut si vasallus de feudo suo alium vasallum habuerit et vasallus vasalli dominum domini sui offenderit, nisi pro servitio alterius domini sui hoc fecerit quem sine fraude ante habuit feudo suo privetur et ad dominum suum a quo ipse tenebat revertatur, nisi requisitus ab eo paratus fuerit satisfacere maiori domino quem offenderit, et nisi vasallus idemque dominus a domino suo requisitus, eum qui maiorem dominum offenderit requisierit ut satisfaciat, suum feudum amittat.

[§ 7] Preterea si inter duos vasallos de feudo sit controversia domini sit cognitio et per eum controversia terminetur. Si vero inter dominum et vassallum lis oriatur, per pares curiae a domino sub fidelitatis debito coniuratos terminetur.

[§ 8] Illud quoque sancimus ut in omni sacramento fidelitatis imperator nominatim excipiatur.

 

[LF 2.55(56)] Quae sint regaliae

Imp. Fridericus

Regalia sunt arimanniae, viae publicae, flumina navigabilia et ex quibus fiunt navigabilia, portus, ripatica, vectigalia que vulgo dicuntur thelonea, monetae, mulctarum poenarumque compendia, bona vacantia, et quae indignis legibus auferuntur, nisi quae specialiter quibusdam conceduntur, et bona contrahentium incestas nuptias, condemnatorum, et proscriptorum, secundum quod in novis constitutionibus cavetur, angariarum parangariarumque et plaustrorum et navium praestationes, et extraordinaria collatio ad felicissimam regalis numinis expeditionem, potestas constituendorum magistratuum ad iustitiam expediendam, argentariae et palatia in civitatibus consuetis, piscationum redditus et salinarum, et bona committentium crimen maiestatis, et dimidium thesauri in loco Caesaris inventi vel loco religiosi; si data opera totum ad eum pertinet.

 

[LF 2.56(57)] Quot testes sint necessarii ad probandam feudi ingratitudinem

Imp. Henricus aut. universo populo

Si vasallus inhonestis factis atque indecentibus machinationibus dominum suum offenderit insidiisque eum clandestinis vel manifestis appetiverit, vel inimicis eius suas amicitias copulaverit, atque in aliis sic versatus est ut potius inimicus quam fidelis esse credatus, vel si eum cucurbitaverit, seu in campestri bello suum dominum reliquerit, feudo privabitur. Quod non obtinere sancimus nisi quinque testibus summae atque integrae opinionis probatum fuerit manifeste. Datum viii. Idus Augusti feliciter.

 

[LF 2.57(58)] De notis feudorum

[pr.] Notandum est in feudo quod de caneva seu de camera datur non debere dari nisi sit de caneva vel de camera unde solvi possit; vel si ita evacuata sit caneva sine culpa prommissoris, exspectandum est donec iterum de caneva vel de camera solvi possit. Dominum autem feudum dare posse intelligitur omni aere alieno soluto: non enim aequum est quem videre egentem quem prius habuit in coniugem.

[§ 1] Quod autem pares tantum debeant interesse investiturae feudi et non alii, hoc tunc verum est cum dominus vasallos alios habuerit. Alioquin adhibeat dominus quos meliores potuerit, liberos tamen argumentatione legis de ultimis voluntatibus in Lombarda quae dicit ‘Si quis donationem facere voluerit de suis rebus alicui vel investituram, adhibeat sibi de pagensibus suis et per eandem legem vivant, testes idoneos duos vel tres’ [Lomb. 2.18.7]. Pluralis enim elocutio duorum numero contenta est.

[§ 2] Item sciendum est non esse impedimentum investiturae etsi investituram faciat de re quam communem dominus habet cum aliquo, quia si sponte dividere noluerit ille cum quo habet rem communem, qui investivit potest cogere per iudicem, et ille qui investitus est, ut dividat. Item heredes eius necesse habent firmam tenere investituram quam pater fecit. Item eadem lege et eodem iure debet iste habere rem qui investitus est quam haberet qui eum investivit cum coherede suo, ut adaequatio percurrat usque ad quadraginta annos. Item investitura per se et per suum nuntium dari et accipi potest. Quae omnia supradicta colligi possunt per supradictas leges Longobard(as) tit(ulo) de ultimis voluntatibus l. Si quis, et C. communi dividundo l. i. et ii. [C. 3.37.1, 2].

[§ 3] Idcirco pares sunt necessarii in instrumento investiturae et non alii ne quid excogitetur falsitatis in perniciem domini aliis testibus inductis, corruptis forte pecunia vel odio vel gratia, quae non sunt suspicanda in paribus.

[§ 4] Si instrumentum diceretur falsum a domino, daretur defensio vasallo qui afferret instrumentum, ut in Lombarda Qualiter quisque se defendere debeat l. De chartis [Lomb. 2.55.17], et auferetur domino qui veritatem noverit et iniquum erit si aliquis ex dono suo conveniatur cum domini sit defensio ex ordine cum vasallus non possideat.

[§ 5] Notandum est quod de omni controversia quae inter dominum et vasallum oritur si pares veritatem noverint omnino cogi debent a domino et paribus dicere veritatem. Qui si dicant se nescire cum sciant et vasallus postulet, dominus coget eos iurare et dicere veritatem, ut C. de testibus l. Si quando [C. 4.20.19] et in Lombarda tit. De officio iudicis l. Ut iudex unus etc. [Lomb. 2.52.15] et in tit. Qualiter quisque se defend. deb. l. Si qualiscunque causa [Lomb. 2.55.13], et tit. De testibus l. Ut quicunque et l. ult. [Lomb. 2.51.14, 17].

[§ 6] Cum datur domino defensio de investitura quae dicitur a se facta, iurare debet se investituram non fecisse; cum vero datur heredi vel successori eius, iurare debet se non credere investituram factam esse ab antecessore suo. Si qua investitura facta esse dicetur, semper debet nominare dominum a quo investitura facta dicitur, cum multum discrepet sacramentum hereditarium a principali sacramento, ut C. De rebus creditis et iureiurando l. Generaliter [C. 4.1.12], et ut habes de tutore qui iurat quod credit et existimat, ut C. de iureiur. calumn. l. ii. [C. 2.58.2]. De conscientia enim sua iurare debet et non de alieno facto, cum iniquum sit iurare de alieno facto, heres vel successor nec etiam filius, ut Dig. de rerum amotarum l. Marcellus [D. 25.2.11]. Sed contrarium reperitur in Lombarda, quia licet filius minorem virtutem habeat quam pater, tamen debet praecise iurare patrem suum non fuisse debitorem, ut in Lombarda Qualiter quisque se defendere debet l. Si contingerit [Lomb. 2.55.7].