The Balliol Glanvill: a draft edition

The text here edited is preserved in Oxford, Balliol College MS. 350. It was probably written c. 1200. The main hand has been taken to suggest that this manuscript is unusual as a Glanvill with an ‘official’ origin in the Exchequer, but the hand’s characteristics are in fact not unique to Exchequer scribes. A different hand wrote the prefatory capitula. The presence of these capitula, together with division into books and chapters and the presence of rubricated headings, are characteristics of the so-called beta version of Glanvill, but the text itself is clearly in the alpha tradition; therefore we have what has been called a ‘hybrid’ version.*

My aim has been to produce a text that both shows one particular witness to the Glanvill manuscript tradition and allows easy electronic searchability. The two aims are only to a degree compatible. The edition provided here is largely a straight transcription of the manuscript – for example retaining the scribe’s unusual uses of ‘in manu regis’ rather than ‘in manum regis’  with reference to the taking of a tenement into the king’s hands. Nevertheless, some standardisation has been needed to help render the text more easily searchable. This has affected in particular punctuation, capitalisation, and spelling. For ici/iti, the most common form in the manuscript has been followed. This has meant that ‘iuditium’ rather than the more standard ‘iudicium’ appears in this transcription, because it is the majority usage in the manuscript. The letter ‘i’ has been used rather than ‘y’ even though the latter is the normal although not universal initial used for ‘idoneus’. Guided by the practice of the scribe (which is not regular), the consonant form ‘v’ and vowel form ‘u’ have been used, but not the consonant ‘j’ except when the scribe uses it for a personal name. ‘Ch’ rather than the manuscript’s ‘X’ has been used for ‘Christianitas’. However, other spelling inconsistencies within the manuscript are retained, for example ‘vilenagium’ and ‘villenagium’.

Book numbers in the manuscript are in red in the margin, as are chapter numbers, the latter not necessarily coinciding with the start of the chapter. On occasion the positioning of the chapter number must remain uncertain (e.g. Bk xii c. 7, Bk xiii. C. 11). Where the numbering differs from that in Hall’s 1965 edition, sometimes as a result of a mistake by the scribe, I have also included Hall’s numbers in square brackets, to help access to the printed edition.

I have not noted minor differences from Hall’s text with regard to word order or spelling. For example, the scribe frequently uses ‘iustificare’ rather than ‘iusticiare’. Some of minor differences involving inflexions, for example variation between ‘in misericordia’ and ‘in misericordiam’, or ‘in manu’ and ‘in manum’ have not been noted.

Variants already noted in either Hall’s footnotes (which are not exhaustive) or Woodbine’s footnotes to alpha manuscripts include the reading are not here given. In footnotes to the main text the phrase ‘other mss’ indicates that at least some other alpha manuscripts give a different reading; peculiarly beta readings are indicated as such. In footnotes to the capitula the phrase ‘other mss’ indicates that at least some other beta manuscripts give a different reading

Some writs, particularly from Book IX onwards, get very shortened (as well as containing many abbreviated words), especially but not solely in their closing protocol. I have not added the full text (e.g. Bk x. cc. 2, 4, 7, Bk xii. C. 4, Bk xiii. C. 14), although at times the abbreviation gives a misleading impression of uniformity between writs (e.g. Bk xiii. C. 33, novel disseisin, where the close of the writ, with its requirement for the names of pledges, in fact differs from other writs for possessory assizes).

Images of the manuscript are available through the Digital Bodleian collection, accessible here.

Corrections to and suggestions concerning the text are warmly welcomed and should be sent to jghh@st-andrews.ac.uk.


* Thanks are due to Paul Brand, Will Eves, and Tessa Webber for their considerable help. Errors of course are my own.


Introduction and transcription Copyright © John Hudson, 2019.

Cite as: Glanvill: Balliol College MS 359, transcr. John Hudson, in Civil Law, Common Law, Customary Law Project Publications, St Andrews, 2019 [https://clicme.wp.st-andrews.ac.uk/online-texts/the-balliol-glanvill-a-draft-edition/]


Oxford, Balliol College MS. 350

[fo. 43r] Incipit tractatus de legibus et consuetudinibus regni Anglie tempore regis Henrici secundi compositus, iusticie gubernacula tenente illustrissimo[1] Rannulfo de Glanvilla iuris regni et antiquarum consuetudinum eo tempore peritissimo, et illas solas leges continet et consuetudines secundum quas placitatur in curia regis ad scaccarium et coram iusticiis ubicumque fuerint.

Liber primus.

Capitula libri primi de placitis que pertinent ad curiam regis vel ad vicecomitem, et de essoniis aliis preparatoriis que solent in placitis evenire usque quo ambe partes simul appareant in curia.

.i. Cap. Genera placitorum.

.ii. Que crimina pertinent ad coronam regis et crimina que ad vicecomites.

.iii. Que placita civilia in curia regis tractantur.

.iiii. Que placita civilia per breve regis pertinent ad vicecomites.

.v. Quodlibet placitum de libero tenemento vel feodo potest rex trahere in curiam suam quando vult.

.vi. Breve de summonendo aliquo ut alicui reddat liberum tenementum vel veniat inde responsurus in curia regis.

.vii. Quid iuris sit si actore et summonitoribus venientibus, summonitus neque venit[2] neque essoniatorem mittit ad diem statutum. vel si summonitus venerit vel non venerit intra tertiam summonitionem vel ad terciam summonitionem.

.viii. Breve per quod salvatur dies per regem warantum.

.ix. Quid iuris sit si ad ultimum summonitus veniens omnes summonitiones negaverit.

.x. Quid tribus vicibus continuis se potest quis essoniare quandoque.

.xi. Diverse species essoniorum.

.xii. De essonio de infirmitate veniendi, et quod [3]post tercium.

.xiii. Essonium poterit[3] infirmus per literas suas responsalem pro se mittere, et quid iuris si neutrum fecerit.

.xiiii. Breve de saisiando in manu regis tenemento illius qui tribus uicibus se essoniavit et ad quartum diem nec venit nec responsalem misit.

.xv. Breve de capiendis essoniatoribus eiusdem.

.xvi. Item quarto summonendus est idem ut respondeat de capitali placito et quare non warantizaverit[4] essoniatorem suum.

.xvii. Breve de summoniendo plegio eiusdem essoniatoris.

.xviii. Quid iuris sit si predictus tenens venerit vel non venerit infra .xv. diem postquam eius tenementum captum est in manu domini regis pro eius sursisa.

.xix. Breve de facienda saisina petenti pro sursisa tenentis.

.xx. De essonio de infirmitate de reseantisa.

.xxi. Breve de videnda infirmitate se essoniantis per infirmitatem de reseantisa utrum sit langor an non.

.xxii. De eo qui se essoniat nunc uno modo videlicet [col. 2] per infirmitatem veniendi, nunc alio videlicet per infirmitatem de reseantisa.

.xxiii. De tenente qui semel in curia respondit et inde dato ei die licite recessit, et de supersisis eius se essoniando vel non essoniando vel primo se essoniando et postea non essoniando.

.xxiiii. Quod essoniator sicud et dominus[5] eius expectandus est per iiiior dies.

.xxv. Si essoniator se essoniaverit.

.xxvi. Non prodest tenenti venire post essonium eius receptum et postquam datus est dies essoniatori et adversarius recessit a curia.

.xxvii. De essonio de esse ultra mare.

.xxviii. De essoniis repentini casus ad salvandos .iiiior. dies quibus adversarius expectatur in curia.

.xxix. De essoniis diversis de esse in servitio regis citra mare vel ultra.

.xxx. De essonio qui dicitur de eadem villa videlicet quando quis se essoniat per infirmitatem quando venit in villam illam ubi est curia regis.

.xxxi. De essonio de esse in peregrinatione.

.xxxii. Quid iuris est si tenens non venit ad primum diem quia forte non est summonitus, vel si est summonitus, vicecomes cum breve regis de summonitione facienda vel  summonitores absint.

.xxxiii. De absentia et essoniis tenentis qui standi ad rectum plegium invenit.

.xxxiiii. De absentia et essoniis petentis, et quid iuris sit si nec venerit nec se essoniaverit, sive dederit vel non dederit plegium de clamore suo prosequendo.

.xxxv. De absentia utriusque partis.

Liber secundus.

Capitula libri secundi [de his] que solent contingere circa vel statim post ingressum litis,[6] et de discriminatione tenementi per duellum vel per magnam assisam, [et] de campionibus, et de his que pertinent ad duellum vel ad magnam assisam.

.i. cap. De presentia utriusque partis et quando petens potest vel non potest petere visum tenementi petiti et de novis essoniis eius post visum.

.ii. Breve de faciendo visu tenementi.

.iii. De his que ad duellum pertinent et de campionibus, et [de] essoniis utriusque partis vel campionum et de pena victi.

.iiii. Breve de facienda saisina tenementi post finem duelli ipsi petenti si campio eius victor fuerit.

.v. Si petentis campio victus fuerit tenens clamabitur quietus.

.vi. De magna assisa et ex quibus causis procedere habet[7] vel remanere.

.vii. Commendatio magne assise et quo ordine tenens pervenit ad beneficium eius per breve regis.

.viii. Breve a tenente perquisitum de prohibendo placito super tenemento contra eum in curia alic[ui]us iam inchoato propter magnam assisam supervenientem.

.ix. Breve de prohibendo placito super libero servitio propter magnam[8] assisam. [fo. 43v]

.x. Per brevia predicta tenens pacem habet de placito quod contra eum movit petens, donec per petentem perquiratur breve de summonendis .iiiior. milites ad eligendum .xii. milites. ad predictam recognitionem faciendam.

[Breve a petente perquisitum de summonendis quatuor militibus ad eligendum duodecim milites ad predictam recognitionem faciendam.]

.xi. De essoniis tenentis post hanc assisam summonitam et qualiter quandoque .iiiior. milites quandoque pauciores eligant .xii. milites vel plures ad faciendam recognitionem, sive veniat sive non veniat tenens.

.xii. De quibus rebus possit se quis ponere in magnam assisam, sive contra dominum sive contra extraneum.

.xiii. Quid contineatur in sacramento .xii. militum electorum ad recognitionem faciendam.

.xiiii. Breve de summonendis .xii. militibus propter assisam electis ut veniant ad recognitionem faciendam, et de summonendo tenente.

.xv. Recognitio fiet die ad assisam capiendam prefixa sive veniat tenens sive non, nec essonium aliquod ei valet,[9] secus est si se essoniaverit petens.

.xvi. Quid iuris sit si quidam iuratorum sciant rei veritatem, quidam non, vel nulli eorum, et qualiter iurare debeant.

.xvii. Qualiter procedet assisa ubi[10] omnes .xii. de rei veritate sint certi, sive pro petente, sive pro tenente.

.xviii. De pena temere iurantium in magna assisa.

.xix. Breve de facienda saisina alicui de aliquo tenemento disrationato per hanc assisam.

.xx. Quid iuris sit si nulli vel pauciores .xii. fuerint inventi qui rei veritatem sciant.

Primum capitulum .iii. libri.

Capitula libri tertii de warantis et de duobus dominis, per quorum unum se advocat petens et per alterum tenens.

.ii. De diversis warantis ipsius tenentis in curiam apparentis et de essoniis eorum, vel si dicat rem suam non esse sed alterius.

.iii. Warantus[11] cogitur venire ad curiam ad warantizandum tenentem, vel ad ostendendum quare non debeat warantizare.

.iiii. Breve de summonendo waranto ad veniendum.

.v. Utrum warantus per breve regis summonitus possit se essoniare vel non, et quid iuris sit si non venerit[12] ad warantizandum tenentem.

.vi. Quid iuris sit quando quis omittit in curia vocare warantum suum.

.vii. Si tenens dicat terram petitam esse de feodo unius domini et petens de alterius, summonebuntur ipsi domini et differri poterit placitum per[13] essonia illorum.

.viii. Quid iuris sit si dominus tenentis concedat vel neget in curia terram petitam de feodo suo esse.

.ix. Quid iuris sit si dominus petentis concedat vel neget.

.i. ca. Capitula libri .iiiior. De advocationibus ecclesiarum. [col. 2]

.ii. De advocationibus ecclesiarum [et] si placitum fuerit de iure advocationis, vel de saisina ultime presentationis.

.iii. Breve de summonendo eo qui deforciat alii presentationem ecclesie.

.iiii. De essoniis illius qui per breve predictum est summonitus, et quid fiet si non venerit.

.v. Breve de capienda presentatione ecclesie in manu domini[14] regis [15]propter defaltam possidentis eam.[15]

.vi. Qualiter saisina presentationis capienda est in manu regis et postea a tenente replegianda.

.vii. Quibus verbis placitum fiet de iure advocationis, et de disrationatione eius per duellum vel per magnam assisam.

.viii. De placito super presentatione ecclesie non vacantis.

.ix. Breve de summonenda persona ecclesie non vacantis et de summonendo advocato.

.x. Si persona ecclesie vel possidens presentationem non venerit ad diem statutum vel se essoniaverit, et cum persona venerit advocet se vel per petentem vel per possidentem, et si is vel ille concesserit vel negaverit quod persona dixerit.

.xi. Quicumque advocatorum presentationem evicerit, persona suam ecclesiam retinebit.

.xii. Quid iuris sit si victus ad iure advocationis perquirat [assisam] de presentatione ultime[16] persone.

.xiii. Si duo clerici contendant in curia christianitatis super aliqua ecclesia qui advoce[n]t se per diversos advocatos, placitum eorum differetur petente altero advocatorum per breve regis donec unus eorum evicerit in curia.

.xiv. Breve de prohibendo placito in curia christianitatis de ecclesia donec disrationetur advocatio in curia regis.

.xv. Breve iterum de prohibendo placito predicto, et de summonendis[17] iudicibus ecclesiasticis, si post prohibitionem prioris brevis processerint in predicto placito, et de summonendo illo qui alium trahit in causam in curia christianitatis.

Capitula libri quinti[18] de questione status et de nativis.

.i. capitulum. Placitum de questione status quando scilicet liber in servum petitur vel quando[19] servus proclamat in libertatem.

.ii. Breve per quod qui petitur in servum et dicit se liberum pacem habet in comitatu ut in curia regis questio hec diiudicetur.[20]

.iii. Quid iuris sit si petens vel petitus ad diem non venerit, vel si se essoniaverit vel non.

.iiii. Per consanguineos liberos vel servos probatur vel improbatur in curia libertas vel servitus, in quo placito duellum locum non habet.

.v. Quibus modis servus perducitur ad libertatem, vel in ea se[21] tuetur, sed non habebit omnino privilegia liberi hominis.

.vi. Ex quali patre et matre nascitur nativus, et de [fo. 44r] partitione[22] puerorum inter dominos.

Capitula libri sexti de dotibus

.i. ca. Quanta et qualis et ex quibus rebus debeat esse dos rationabilis.

.ii. Item de eodem plenius, et quando ampliatur dos ratione questus.

.iii. Vir sed non uxor de dote facere poterit quicquid voluerit, et si uxor contradixerit post mortem viri dotem amittet.

.iiii. Qualiter mortuo viro uxor posset ingredi dotem suam nominatam.

.v. Breve de recto ad warantum pro adipiscenda parte dotis que abest.

.vi. Placitum de recto de parte dotis alienata deducitur in curia waranti vel in comitatu cum ipse defecerit de recto et abinde in curia regis trahitur si iusticiis placuerit.

.vii. Breve de transferendo placito de parte dotis a comitatu in curiam regis.

.viii. Sicut predicta loquela ita et omnis alia cum iusticiis placuerit transfertur a comitatu ad curiam regis, et qualiter hec de parte dotis ibi deduci debeat.

.ix. Breve de summonendo herede defuncti ad warantizandum dotem.

.x. Quid iuris sit si heres summonitus nec venerit nec se essoniaverit.

.xi. Quid iuris sit si heres ad curiam veniens concedat vel neget que mulier dicit de parte dotis.

.xii. Si villa detur in dotem cum omnibus pertinentiis eius cui[23] aliqua eius pertinenti[a] deest[24] tempore dotationis[25] set postea perquiritur.

.xiii. Si dotem uxoris alienaverit heres eius eam deliberabit vel escambiabit.

.xiiii. Si tota dos alienata fuerit placitum ab initio erit in curia regis.

.xv. Breve de summonitione facienda propter dotem de qua nichil a muliere habetur.

.xvi. Quod neccessaria sit heredis presencia ubi placitatur de dote, et per quod breve summonebitur.

.xvii. De placito dotis nominate aut non nominate, et si dos non fuerit nominata que debeant dividi inter mulierem et heredem et que non ut habeat mulier dotem rationabilem, et de diversis casibus que circa dotem emergere solent.

.xviii. Breve de dote admensuranda si maior est dote rationabili.

Capitula libri septimi de heredibus legitimis et bastardis, masculis sive feminis, maioribus sive minoribus, et de custodia et de[26] privilegio minorum, et de ultimis heredibus qui sunt domini cum feodum cadit in manu eorum, et de heredibus intestati, et de usurariis et eorum heredibus, et de maritagiis et aliis donationibus antecessorum, et eorum testamentis et debitis, que omnia heredes eorum tenen[col. 2]tur warantizare.

.i. capitulum. De donationibus que fiunt[27] de hereditate vel questu in maritagiis vel servientibus pro servitio vel collegio tempore sanitatis vel infirmitatis, vel bastardo filio vel mulierato, et de questionibus iuris circa has donationes,[28] et [de] donationibus episcoporum vel prelatorum.

.ii. Quod heredes debeant warantizare donationes antecessorum.

.iii. Multiplex distinctio heredum, sive fuerint masculini sive femine, et de iuri[bu]s eorum,[29] et qui heredes aliis preferuntur, et distinctio hereditatum, et quando diuiditur hereditas[30] inter heredes et quando non.

.iiii. De heredibus ex transverso venientibus, qui eorum aliis preferantur.

.v. Quod heres debeat testamentum antecessoris servare et eius debita reddere, et qui possunt facere testamenta, et de quibus et quantis rebus et quibus personis.

.vi. De testibus et executoribus testamentorum.

.vii. Breve de faciendo stare rationabilem divisam.

.viii. De placito de divisa mortuorum et quod fieri habeat in curia christianitatis.

.ix. De heredibus maioris et minoris etatis, et de iure maiorum et de custodia et privilegio minorum.

.x. Quod heredes debeant esse in custodia regis vel aliorum capitalium dominorum.

.xi. In quorum custodia debeant esse heredes sokemannorum.

.xii. De iure mulierum heredum et viduarum et de custodia earum, et quorum assensu nubere debeant.

.xiii. Bastardus et qui non est natus de legitimo matrimonio, heres esse non potest, et quod placitum de bastardia in curia christianitatis agitur.

.xiiii. Breve[31] per quod de bastardia placit[at]ur in curia christianitatis.

.xv. Quando aliquis dicendus est rectus heres an bastardus.

.xvi. De heredibus bastardi vel intestati vel usurarii et de catallis eorum.

.xvii. Ex quot et quibus causis cadunt hereditates in manus dominorum, qui tunc dicuntur ultimi[32] heredes.

.xviii. [D]istinctiones et iura maritagiorum et in qua curia placitari debeant.

Capitula libri .viii. de concordia facta in curia et de cirographis concordiam continentibus, et de recordis curie vel[33] curiarum cum alterutra partium concordiam et finem factum in curia infregerit.

.i. cap. De concordia facta in curia regis.

.ii. Forma cuiusdam cirographi.[34]

.iii. Forma alterius modi cirographi,[35] et quare dicatur concordia finalis.

.iiii. Breve de observando fine facto in curia regis, alterutra partium iam infracto.

.v. Quid iuris sit quando concordiam factam in curia regis alterutra partium infregerit.

.vi. Breve de summonendis iusticiis itinerantibus ad faciendum in curia recordum concordie coram eis facte.

.vii. Breve de recordo comitatus transmittendo ad curiam [fo. 44v] de supradicta querela coram iusticiis itinerantibus deducta.

.viii. De recordis curie[36] et quod eis semper est standum, et de recordis aliarum curiarum et quod eis[37] non semper est standum [ni]si in casibus, et de iuditio illarum si falsum dicatur ab alterutra partium.

.ix. Breve iterum de quo supra, id est de recordo comitatus, ex consensu partium transmittendo ad curiam de aliqua loquela.

.x. Item[38] de recordis minorum curiarum factis in curia regis causa [39]consilii capiendi,[39] et de recordis comitatus in casibus quibusdam.

Capitula .ix. libri de homagiis et[40] releviis et servitiis et auxiliis et de purpresturis et limitibus invasis.

.i. cap. De homagiis et releviis, et quando et a quo et qualiter, et quibus dominis fieri debet homagium et relevium, et quid debet homo domino suo ex homagio, et quod dominus poterit sua auctoritate sine brevi regis cogere vassallum respondere ei in curia sua si inique al[i]quid egerit[41] erga eum contra homagium suum et si servitium debitum ei de terra sua non fecerit.

.ii. De quibus rebus fiant homagia [et] de quibus non.

.iii. Quibus personis fiant homagia et de releviis questio.

.iiii. Item de homagiis et releviis. et quando et a quibus, et quibus dominis fieri debeant vel non debeant homagia et relevia, et quid debeat homo domino suo ex homagio et e converso.[42]

.v. Breve de recipiendo homagio et rationabili relevio.

.vi. Utrum cogitur quis vel non cogitur recipere homagium et relevium alterius.

.vii. Breve de summonenda magna assisa quando vassallus in ea se ponit[43] contra dominum suum petentem eius hereditatem per breve regis de recto et nolentem eius homagium inde recipere.

.viii. Quando[44] possit dominus cogere in curia sua vassallum auctoritate propria sine brevi regis prestare sibi auxilia et servitia et relevia.

.ix. Breve de iustificando vassallo ad reddenda domino predicta si ipse dominus impotens est illum per se iustificare.

.x. De placito predicto per predictum breve inter dominum et vassallum in comitatu, et quod misericordia cuiuslibet placiti quod in comitatu deducitur vicecomiti debetur.

.xi. De purpresturis quas quis[45] facit contra regem vel contra dominum suum vel contra alium quemlibet, et de misericordia eius qualis sit.

.xii. Breve de iusticiando tenente alicuius standi ad rectum domino suo in curia domini sui de purprestura quam contra eum fecit.

.xiii. Item de purpresturis contra dominum vel alium quemlibet et[46] de limitibus invasis.

.xiiii. Breve de faciendis rationabilibus divisis inter diversa tenementa.

Capitula libri decimi de debitis laicorum que debentur ex diversis contractibus, videlicet ex venditione, emptione, donatione, mutuo, commodato,[47] locato, [col. 2] conducto, et de plegiis et vadiis, sive mobilibus sive immobilibus, et de cartis debita continentibus.

.i. cap. Placitum de debitis laicorum.

.ii. Item[48] de summonitione facienda propter debita reddenda.

.iii. Qualiter distringendus est debitor ut veniat de debito responsurus, et de debito quod debetur sub plegiorum datione.

.iiii. Breve de summonendo plegio[49] debitoris ut reddat pro eo si ipse defecerit.

.v. Si plegii apparentes in curia confiteantur vel negent et omnes vel quidam plegiationem, et de iure plegiorum et [de] contentione inter ipsos, et quando habent regressum ad ipsum[50] quem plegiaverunt et quando non.

.vi. De debito quod sub vadii positione debetur, et de distinctione et iure vadiorum.

.vii. Breve de summonendo debitore de vadio acquietando versus creditorem quando terminum statutum preteriit.

.viii. Si debitor apparens in curia confiteatur vel neget vadium suum esse vel debitum accepisse, et de iure vadiorum et de diversitate eorum, sive sint mobilia sive immobilia.

.ix. Breve de summonendo creditore de restituendo vadio debitori.

.x. Si creditor in curia apparens dicat se vadium tenere ut vadium vel ut feodum suum.

.xi. Si creditor per debitorem vel per alium a saisina vadii sui[51] ceciderit illud non recuperabit.

.xii. Si creditor petat quod sibi debetur [52]per fidem[52] vel per testes vel per duellum vel per cartam, et qualiter probatur vel improbatur carta, et quot modis quis convictus cadat in misericordia regis.

.xiii. De hiis que debentur ex causa commodati.

.xiiii. De hiis que debentur ex causa emptionis vel venditionis, et si res empta tradita[53] fuerit an[54] non vel precium vel arre date, et ad quem spectat vicium vel periculum rei empte.

.xv. De warantizatione rei immobilis vel mobilis vendite vel donate, sive fuerit furtiva sive non.

.xvi. Breve de attachiando eo qui clamatur warantus [rei] furtive.

.xvii. De incerto waranto rei furtive, et de generali probatione in curia [rei] empte vel commodate.

.xviii. De hiis que debentur ex causa locati vel conducti, et quod de predictis privatis contractibus non se intromittat curia regis.

Capitula undecimi libri de responsalibus qui loco dominorum ponentur in curia ad lucrandum et perdendum.[55]

.i. ca. Qualiter ponantur[56] responsales in curia in[57] loco dominorum.

.ii. Breve de recipiendo responsali in alia curia quem constituit dominus eius in curia regis responsalem pro eo. [fo 45r]

.iii. Quod responsali sue tantum et non domini prosunt essonie, et de removendo primo responsali et alio substituendo, et quis quem poterit ponere responsalem.

.iiii. Dominus cogitur quod responsalis fecerit nec gravatur responsalis, licet dominus non sit solvendo.

.v. Qui possunt[58] vel non possunt[59] responsales fieri vel facere per litteras vel sine, et an responsales possit facere pro se responsalem vel pro domino.

Capitula libri duodecimi de placitis de recto et de diversis brevibus regis de recto vicecomitibus vel dominis feodi directis super diversis casibus.

.i. ca. Placita de recto quandoque tractentur[60] ab initio in curia regis, quandoque ex minoribus curiis ex postfacto transferuntur ex pluribus causis.

.ii. Nemo potest alium trahere ad[61] placitum [de libero] servitio vel tenemento sine brevi regis directo[62] ad dominum de quo clamat tenere.

.iii. Breve de recto pro tenemento libero ad dominum de quo quis clamat tenere.

.iiii. Breve de recto pro redditu libero ad eundem.

.v. Breve de recto pro tenemento vel redditu libero.

.vi. Placita cuiusque curie secundum consuetudines suas agitantur.

.vii. Quo ordine et quando et in quo loco debeat petens probare curiam aliquam sibi de recto defecisse antequam transferat loquelam suam ad comitatum vel ad curiam regis, et quid iuris erit si eam transferat sine probatione defectus ipsius curie.

.viii. Ad dominum de quo quis clamat tenere debet breve de recto dirigi, et quid iuris sit si petens de uno clamat tenere et tenens non de illo sed de alio teneat.

.ix. Que placita de recto ad vicecomitem pertineant de quibus brevia inferius ponuntur.

.x. Breve de recto de non vexando tenente indebitis consuetudinibus vel servitiis.

.xi. Breve de nativis et fugitivis.

.xii. Breve de averiis replegiandis que capta sunt pro indebitis consuetudinibus donec loquela audiatur in comitatu.

.xiii. Breve de admensuranda pastura inter aliquos secundum quantitatem feodorum eorumdem.

.xiiii. Breve de aisiamentis consuetis habendis in boscho et pastura in liberis tenementis.

.xv. Breve ne capitalis dominus indebitis consuetudinibus vexet tenentem sui tenentis, et de averiis eius replegiandis donec loquela audiatur in curia regis.

.xvi. Breve de faciendis rationabilibus divisis inter duo tenementa.

.xvii. Breve de facienda divisa mortui stare.

.xviii. Breve de reddendis catallis que capta sunt in tenemento [63]cum tenemento et post[63] cuius petens recupera[col. 2]vit saisinam per recognitionem nove desaisine.

.xix. Breve ne quis negotium quod sibi a rege vel a iusticiis attornatum est faciendum alii vel aliis faciendum attornet.

.xx. Breve de rationabili dote habenda, et ne de catallis mortui[64] fiat divisa donec eius debita persolvantur.

.xxi. Breve de prohibendo placito in curia christianitatis de laico feodo.

.xxii. Breve de attachiando illo qui alium trahit in placitum de laico feodo in curia christianitatis, et de prohibendo alio ne placitum illud sequatur.

.xxiii. Placita comitatuum quia ibi diversis modis deducuntur pro diversitate consuetudinum illorum in hoc libro omittuntur.

.xxiiii. Si breve de recto plus vel minus vel aliter contineat quam deberet, vel[65] circa nomen vel servitii quantitatem in eo erretur.

.xxiiiii. Nemo cogitur respondere in placito de suo libero tenemento sine brevi regis, nisi fuerit tenementum ecclesie, quod quidem placitum in foro ecclesie deducetur, nisi recognitio inde petatur an sit ecclesiasticum an[66] laicum.

Capitula libri terciidecimi de placitis per assisas et recognitiones, et diversis desaisinis.

.i. ca. Post placita de recto agitur hic de placitis et[67] de saisinis per recognitiones.

.ii. De diversis recognitionibus.

.iii. Breve de mor[t]e antecessoris cuius heres maior est.

.iiii. Breve de morte antecessoris qui obiit in peregrinatione.

.v. Breve de morte antecessoris cuius heres minor est.

.vi. Breve de morte antecessoris qui habitum religionis assumpsit.

.vii. Quo ordine perveniatur ad hanc assisam de morte antecessoris et de essoniis tenentis.

.vi. Breve de facienda saisina petenti post recognitionem factam.

.vi. Post saisinam tenementi et catallorum in eo inventorum petenti factam, remanet placitum de recto tenenti.

.vii. Si saisina adiudicata fuerit tenenti absenti, remanet placitum de recto petenti.

.viii. Qualiter procedet hec assisa cum uterque litigantium maior fuerit et presens in curia, vel pro quibus articulis a tenente petenti obiectis remanere debeat.

.ix. Qualiter procedet hec assisa cum uterque fuerit minor, vel solum petens.

.x. Qualiter procedet hec assisa vel remanebit cum solus tenens fuerit minor.

.xi. Breve de summonenda recognitione utrum qui saisitus fuerit de[68] tenemento die qua obiit ut de feodo suo vel ut warda.

.xii. Item qualiter procedet vel remanebit hec assisa cum solus tenens fuerit minor, et in quibus casibus minor tenetur respondere vel non. [fo. 45v]

.xiii. Breve de summonenda recognitione utrum aliquis sit infra etatem vel non.

.xiiii. Quid iuris sit si predictus qui minorem se dixerit[69] per hanc recognitionem iudicetur esse maior vel esse minor.

.xv. De recognitione de ultimis presentationibus personarum.

.xvi. Breve de recognitione summonenda de ultimis presentationibus personarum.

.xvii. De essoniis huius recognitionis et de iure eius, et qualiter et quibus rationibus procedat vel remaneat.

.xviii. Breve de summonenda recognitione utrum ultima presentatio alicuius ecclesie facta fuerit ut de feodo vel ut de warda.

.xii. Quid iuris sit si per recognitionem vel hoc vel illud iudicetur.

.xiii. Recognitio[70] utrum aliquod tenementum sit laicum vel ecclesiasticum.

.xiiii. Breve de summonenda recognitione utrum aliquod tenementum sit laicum vel ecclesiasticum.

.xv. De essoniis huius recognitionis et de iure eius, et quod eisdem rationibus procedit vel remanet quibus alie supradicte recognitiones.

.xvi. De recognitione utrum aliquis obierit saisitus de aliquo tenemento ut de feodo vel ut de vadio ubi verus heres est petens.

.xvii. Breve de summonenda recognitione utrum aliquis teneat aliquod tenementum in feodo vel in vadio.

.xviii. Item[71] de recognitione predicta et ubi verus heres est tenens.

.xix. Breve de summonenda recognitione utrum quis obierit saisitus de tenemento aliquo ut de feodo vel ut de vadio.

.xx. Quid iuris sit si per recognitionem vel hoc vel illud probetur, et an expectandus sit warantus in hac vel alia recognitione.

.xxi. De tribus residuis recognitionibus simul.

.xxii. De recognitione de nova desaisina que ad arbitrium regis, quandoque fit maior quandoque minor.

.xxiii. Breve de nova desaisina de libero tenemento.

.xxiiii. Breve de nova desaisina variantur secundum diversitatem tenementorum in quibus fiunt desaisine.

.xxv. Breve de nova desaisina de fossato levato vel prostrato.

.xxvi. Breve de nova desaisina de stagno[72] molendini exaltato.

.xxvii. Breve de nova desaisina de communi pastura.

.xxviii. De iure et pertinenciis et effectu huius recognitionis per quam cum tenemento etiam catalla in eo capta recuperantur.

.xxix. Breve de reddendis catallis que capta sunt in tenemento cum ipso tenemento cuius petens recuperabit saisinam per hanc recognitionem.

 

Capitula libri .xiiii. de placitis de criminibus que ad coronam regis spectant.

.i. ca. De placito de crimine lese maiestatis quando videlicet infamatur vel accusatur quod machinatus sit in mortem regis vel in seditionem regni vel ex[col. 2]ercitus.

.ii. De placito de occultatione inventi thesauri fraudulosa.

.iii. De placito de homicidio sive sit murdrum sive aliud homicidium.

.iiii. De placito de crimine incendii.

.v. De placito de crimine roberie.

.vi. De placito de crimine raptus.

.vii. De placito de crimine falsi.

.viii. Placitum de furtis ad vicecomites pertinet.[73]

[fo. 46r] Incipit tractatus de legibus et consuetudinibus regni Anglie tempore regis Henrici Secundi compositus, iusticie gubernacula tenente illustri viro Rannulfo de Glanvilla iuris regni et antiquarum consuetudinum eo tempore peritissimo.

Prologus.

Regiam potestatem non solum armis contra rebelles et gentes sibi regnoque insurgentes oportet esse decoratam, sed et legibus ad subditos et populos pacificos regendos decet esse ornatam, ut utraque tempora, pacis scilicet et belli, gloriosius rex noster ita feliciter transigat, ut effrenatorum et indomitorum dextra fortitudinis elidendo superbiam et humilium et mansuetorum equitatis virga moderando iusticiam, tam in hostibus debellandis semper victoriosus existat, quam in subditis tractandis equalis iugiter appareat. Quam eleganter autem, quam strenue, quam callide hostium obviando maliciis excellentissimus rex noster hostilitatis tempore armatam exercu[er]it militiam nemini venit in dubium, cum iam in omnem terram exierit laus eius et in omnes fines orbis terre magnalia eius. Quam iuste etiam, quam discrete, quam misericorditer erga subditos suos tempore pacis ipse pacis auctor et amator se habu[er]it non ambigitur, cum tante equitatis sit sue celsitudinis curia, quod in ea nullus iudicum tam attrite frontis, tam temerarie sit presumptionis, quod a iusticie aliquatenus tramite declinare aut viam veritatis ullatenus presumat excedere. Ibi etenim pauperem non opprimit adversarii potencia, nec a liminibus iuditiorum propellit quemquam amicorum favor vel gratia. Legibus namque regni et consuetudinibus de ratione introductis et diu obtentis et, quod laudabilius est, talium virorum licet subditorum non dedignatur regi consilio, quos morum gravitate in peritia iuris et regni consuetudinibus peritissimos, sue sapientie et eloquentie prerogativa, alios novit precellere, et ad causas mediante iusticia decidendas et lites dirimendas, nunc severius, nunc mitius agendo, prout viderint expedire, ipsis rerum argumentis, comperit esse ratione promptissimos. Leges autem Anglicanas licet non scriptas leges appellari non videatur absurdum, cum hoc ipsum lex sit, quod principi placet, legis vigorem habet, eas scilicet quas super dubiis in concilio diffiniendis, procerum quidem consilio et principis accedente auctoritate, constat esse promulgatas. Si enim ob solum scripture defectum [col. 2] leges minime censerentur, maioris proculdubio auctoritatis robur ipsis legibus videretur accomodare scriptura quam vel decernentis equitas aut ratio statuentis. Leges autem et iura regni scripto[74] universaliter concludi nostris temporibus omnino quidem inpossibile est, tum propter scribentium ignorantiam tum propter eorundem[75] multitudinem confusam. Verum sunt quedam in curia generalia et frequentius usitata, que scripto commendare non mihi videtur presumptuosum, sed plerisque perutile et ad iuvandum memoriam ad modum necessarium. Horum utique particulam quandam in scripturam[76] redigere decrevi, stilo vulgari et verbis curialibus utens ex industria ad eorum noticiam comparandam eis qui in huiusmodi vulgaritate minus sunt exercitati. Ad quorum evidentiam causarum secularium genera in hunc modum duxi distinguendum.

Liber primus.

Distinctio causarum secularium.

Capitulum primum. Placitorum aliud criminale aliud civile. Item placitorum criminalium aliud pertinet ad coronam domini regis, aliud ad vicecomites provinciarum. Ad coronam domini regis pertinent ista:[77]

Capitula.

.ii. Primum[78] quod in legibus dicitur crimen lese maiestatis, ut de nece vel seditione persone domini regis vel regni vel exercitus. Occultatio inventi thesauri fraudulosa. Placitum de pace domini regis infracta. Homicidium. Incendium. Roberia. Raptus. Crimen falsi. Et si qua sunt similia; que scilicet ultimo puniuntur supplicio, aut membrorum truncatione. Excipitur crimen furti quod ad vicecomites pertinet et in comitatibus placitatur et terminatur. Ad vicecomites pertinet etiam per defectum dominorum cognoscere de melletis, de verberibus, de plagis etiam nisi accusator adiciat de pace domini regis infracta.

Distinctio causarum civilium.

.iii. Placitum civile aliud in curia domini regis tantum placitatur et terminatur, aliud ad vicecomites provinciarum pertinet. In curia domini regis habent ista tractari:

Capitula.

Placitum de baroniis.

Placitum de advocationibus ecclesiarum.

Questio status.

Placitum de dotibus unde mulieres ipse nil penitus perceperunt.

Querela de fine facto in curia domini regis non observato.

De homagiis faciendis et releviis accipiendis.

De purpresturis.

Placitum de debitis laicorum. Et ista quidem placita solummodo super proprietate rei prodita sunt.

De illis autem que super possessionem[79] locuntur[80] et per recognitiones terminantur, inferius suo loco dicetur.

Placita civilia ad vicecomites pertinentia. [fo. 46v]

.iiii. Placitum de recto de liberis tenementis per breve domini regis ubi curie dominorum probantur de recto defecisse, quod qualiter fieri debeat inferius dicetur.

Placitum de nativis, sed per breve domini regis.

De feudis vel liberis tenementis per breve domini regis.

.v. Cum quis clamat se domino regi aut eius iusticiis de feudo vel libero tenemento suo, si fuerit loquela talis quod debeat vel quod dominus rex velit eam in curia sua deduci, tunc is qui queritur tale breve de summonitione habebit.

Breve de prima summonitione facienda.

.vi. Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione reddat .N. .i. hidam terre in illa villa unde idem .N. queritur quod predictus .N. sibi deforciat. Et nisi fecerit, summone eum per bonos summonitores quod sit ibi in crastino post octabas clausi Pasche coram me vel iusticiis meis ostensurus quare non fecerit. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste Rannulfo de Glanvilla, apud Clarend’.

Quid iuris sit ad primam summonitionem quando summonitus nec venit nec essoniam mittit.

.vii. Summonitus autem ad diem prefixum aut venit aut non venit. Item si non venit, aut nuncium aut essonium mittit aut neutrum. Si neque venit neque mittit, adversarius eius qui petit adversus eum die statuta coram iusticiis appareat, et se adversus eum liti offerat, et ita in curia per tres dies eum expectabit. Si vero nec quarta die venerit, apparentibus summonitoribus et asserentibus se bene eum summonuisse, et id[81] probare se offerentibus iuxta considerationem curie, tunc secundum considerationem curie iterum per aliud breve summonebitur per intervalla .xv. dierum ad minus. Et erit breve ut veniat responsurus tam super capitali placito quam super eo quod ad primam summonitionem non venit. Et ita tribus summonitionibus sub hac forma emissis, si nec ad terciam summonitionem venerit neque miserit, capietur terra eius[82] in manu domini regis, et ita per .xv. dies remanebit. Et si infra illos .xv. dies non venerit, adversario eius adiudicabitur saisina,[83] ita quod de cetero non audietur nisi super proprietate per breve de recto. Si vero infra illos .xv. dies venerit volens replegiare tenementum, precipietur ei et quod ad quartum diem veniat, et habebit quod de iure habere debebit, et ita poterit recuperare saisinam si venerit. Si vero ad terciam summonitionem venerit, et premissas summonitiones recognoverit, statim amittit seisinam nisi dies salvare possit per dominum regem et[84] guarantum ac[85] per breve quod incontinenti ostendat:

Breve de salvando die per regis warantum.

.viii. Rex vicecomiti[86] salutem. Warantizo .N. quod fuit apud illum locum per preceptum meum illo die in servitio meo, [col. 2] et ideo coram vobis eo die assisis vestris interesse non potuit, et vobis mando quod pro absentia sua illius diei illum[87] non ponatis in defaltam, nec in aliquo sit perdens.

.ix. Si summonitiones omnes negaverit, pro qualibet iurabit .xii. manu, et si unus iuratorum statuta die defecerit, aut persona alicuius eorum iuste excipi possit sine recuperatione alterius, eadem hora saisinam amittit propter defaltam. Si vero sufficienter iuratum fecerit, eodem die de placito respondebit.

.x. Si ad primum diem non venerit summonitus sed se essoniaverit, si essonium fuerit rationabile recipietur. Et ita tribus vicibus continue poterit se essoniare. Et quia ex variis causis contingit aliquem se essoniare et iuste, de diversis generibus essoniorum videamus.

De essoniis.

.xi. Essoniorum aliud provenit ex infirmitate, aliud aliunde provenit. Item, cum ex infirmitate, quandoque ex infirmitate veniendi, quandoque intervenit ex infirmitate de reseantisa.

Essonium de infirmitate veniendi.

.xii. Summonitus itaque si ad primum diem per infirmitatem veniendi fecerit se essoniari, erit in electione adversarii presentis vel exigere probationem legitimam illius essonii[88] ab eo essoniatore et eodem die vel plegium inveniet aut fidem dabit quod ad diem nominatum habebit warantum suum de illo essonio; et ita tribus vicibus continuis poterit se essoniare hoc modo. .xiii. Et si tercio die non venerit sed sic se essoniaverit, tunc considerabitur quod ad alium diem sit in propria persona aut pro se sufficientem responsalem mittat ad lucrandum vel perdendum. Et sic quicumque die statuta loco suo venerit, offerens se defensioni illius cum litteris eius vel sine litteris, si notum sit eum esse coniunctam personam absentis, pro eo recipietur in curia ad lucrandum vel perdendum. Si vero ad quartum diem post tria essonia venerit et omnia essonia warantizaverit, probabit quodlibet essonium iurando propria et unica manu, et sic de placito eodem die respondebit. Si ad quartum diem neque venerit neque responsalem miserit, capietur tenementum eius[89] in manu domini regis, misso a curia ad vicecomitem illius provincie ubi tenementum illud est quodam brevi in hec verba:

Breve de capiendo tenemento propter defaltam in manu domini regis.

.xiiii. [13] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione capias in manum meam medietatem terre de illa villa quam [fo. 47r] M. clamat ad dotem suam versus .R. et de qua placitum inter eos est in curia mea, et diem captionis iusticiis meis scire facias. Et summone per bonos summonitores predictum. R. quod sit coram iusticiis meis apud Westm’ a crastino octabarum clausi Pasche in .xv. dies auditurus inde iuditium suum. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste Rannulfo de Glanvill’ apud Westm’.

Et preterea precipietur vicecomiti illius comitatus ut essoniatores illos capiat et tanquam falsarios retineat per hoc breve:

Breve de capiendo falso essoniatore que falso essoniaverit.

[14] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione diligenter queras per comitatum tuum .R. qui falso essoniavit .R. versus Willelmum in curia mea, et salvo facias eum custodiri donec aliud inde habueris preceptum.

Et preterea interim summonebitur principalis reus, quod sit coram domino rege vel iusticiis eius, ostensurus quare essoniatorem suum non warantizaverit, et de capitali placito responsurus. Preterea summonebitur plegius essoniatoris inde per hoc breve:

Breve de summonendo plegio essoniatoris.

[15] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores N. quod sit coram me vel iusticiis meis apud Westm’ a clauso Pasche in .xv. dies, ostensurus quare non habuerit .N. coram me apud West’ ad clausum Pascha ad warantizandum[90] de essonio quod .N. pro eo fecit in curia mea versus .M., sicut plegiavit eum ad habendum ipsum. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etc.

[16] Si ergo infra .xv. dies venerit volens replegiare tenementum, precipietur ei quod sit ad diem nominatum ut tunc habeat quod de iure habere debet. Et ita si venerit, sub plegiatione saisinam recuperabit et retinere poterit. Si omnes summonitiones et omnia essonia negaverit, et hoc idem probaverit iuramentis duodecima manu pro singulis diebus faciendis, vel si primam summonitionem recognoverit, et tria essonia warantizaverit et quartum diem per dominum regem warentum salvare poterit per breve quod habeat incontinenti, sic quoque poterit saisinam suam obtinere. Si vero infra .xv. dies non venerit, ad diem proximam adiudicabitur saisina eius adversario, ita quod ille nunquam audietur inde, nisi de recto per breve de recto. Mittetur autem adversarius in saisinam illius tenementi a vicecomite per hoc breve:

Breve de facienda seisina alicui propter defectum adversarii.

.xix. [17] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione saisias .M. de tanta terra in illa villa de qua placitum fuit in curia mea inter ipsam et R., quia saisina illius [col. 2] terre adiudicata est eidem .M. in curia mea pro defectu .R.. Teste etc.

Essonium de infirmitate de reseantisa.

.xx. [18] De infirmitate vero de reseantisa si quis se essoniare voluerit, hoc tribus vicibus facere poterit, dum tamen tercia die ante datam diem essoniator essonium suum representaverit loco competenti et coram persona idonea. Et si ad terciam summonitionem non venerit, considerabitur ut videatur utrum infirmitas illa sit languor an non. Quod ut fiat, precipietur vicecomiti per hoc breve:

Breve de infirmitate consideranda utrum sit languor an non.

.xxi. [19] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione mittas .iiii. legales milites de comitatu tuo ad videndum si infirmitas .N., unde se essoniavit versus .R. in curia mea, sit languor an non. Et si viderint quod sit languor, tunc ponant ei diem a die visionis in unum annum et unum diem quod sit coram me vel iusticiis meis, vel sufficientem responsalem mittat. Et si viderint quod non sit languor, tunc ponant ei certum diem quo[91] veniat vel sufficientem responsalem mittat inde responsurus. Et summone per [bonos] summonitores predictos .iiii. milites quod tunc sint ibi ad testificandum visum suum et quem diem posuerint ei. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste R. etc.

Notandum etiam quod duo essoniatores necessarii sunt ad hoc essonium faciendum ad minus. .xxii. [20] Preterea notandum quod duo prima essonia possunt esse de infirmitate veniendi, et tertium de reseantisa. Quod si sic evenerit, mittetur ad videndum utrum sit languor an non. Si autem duo prima fuerint de infirmitate de reseantisa, tercium de infirmitate veniendi, considerabitur tanquam omnia essent de infirmitate veniendi, quia secundum naturam ultimi essonii semper est iudicandum.

De absentia tenentis postquam respondit in curia.

.xxiii. [21] Si quis aliqua vice in curia responderit et illi presenti ibi[92] dies prefixus fuerit, si ad illum diem neque venerit neque essonium miserit, capietur tenementum in manu domini regis sine replegiatione, et summonebitur ille ut veniat inde auditurus iuditium suum ad diem nominatum. Et ita, sive veniat sive non, amittet seisinam propter defaltam, quia de cetero [93]summonitio differri[93] non poterit, nisi breve domini regis incontinenti ostendat quo diem non servatum salvare possit. Sed licet aliqua vice in curia responderit, si licite recesserit, ad tria essonia recuperare poterit, nisi pactum aliud inducat. Si vero post se essoniaverit quis, secundo neque venerit neque essoniaverit, precipietur vicecomiti quod essoniatorem illum atachiet tanquam falsum per prescriptum breve. .xxiiii. [22] Sciendum autem quod cum quis se essoniat, essoniator poterit se essoniare rationabili essonio.[94] Si quis enim, volens se rationabili essonio essoniare, et essoniatorem ad se essoniandum transmiserit, [95]aut ille obierit aut[95] aliquod rationabile impedimentum inciderit, quo minus ad diem statutum[96] venire possit expectabitur [fo. 47v] usque in quartum diem, sicut et dominus eius. Qui si infra quartum diem venerit, recipietur eius essonium quocumque die venerit, et poterit salvare dies preteritos eisdem causis quibus et dominus .xxv. [23] Poterit et, si id elegerit, se essoniare per alium essoniatorem ipse principalis essoniator, ita tamen quod ipse secundus essoniator dicat in curia ipsum tenentem proposito essonio rationabili detentum non posse ad illum diem venire nec pro perdere nec pro lucrari. Et ad se inde essoniandum[97] illum alium destinasse, et ipsum essoniatorem in tale impedimentum incidisse quod ad illum diem venire non potuerit, et hoc paratus sit probare per considerationem curie. Sic autem recipietur essonium tale, et dabitur ipsi tenenti dies per talem etiam essoniatorem, ita quod assecurabit ad habendum inde guarantum suum ad diem datum. Et ita ad diem ipsum oportebit ipsum tenentem principalem essoniatorem guarentizare, et eius essonium solito modo probare, et primum essoniatorem similiter[98] secundum, nisi primo die ipsemet essonium suum probaverit ad petitionem adversarii. .xxvi. [24] Si vero post essonium suum propositum in curia infra .iiii. diem venerit volens inde agere vel respondere ipse tenens, si per essoniatorem prius fuerit dies datus in curia et pars adversa sic recesserit a curia, nullum habebit inde recuperare quantum ad ipsum diem preteritum.

Essonium de esse ultra mare.

.xxvii. [25] Est et aliud genus essoniandi et necessarium, cum quis essoniatur de esse ultra mare, et tunc si recipiatur essonium, dabuntur ipsi essoniato[99] .xl. dies ad minus. Si vero ulterius illo vel alteriusmodi essonio rationabili se essoniaverit, de cetero solitus cursus servabitur in respectu dando.

Essonium de salvandis .iiii. diebus quibus expectatur adversarius in curia.

.xxviii. [26] Sunt et alia essonia, que locum fortassis habere possunt ad salvandos illos tres dies vel aliquem illorum per quem vel per quos expectatur adversarius in curia, ut subita aquarum inundatio, aut alius casus repentinus, qui previderi non poterat.

Essonium per servitium domini regis.

.xxix. [27] Per servitium domini regis item rationabiliter se essoniat quis, et cum in curia probatur hoc essonium et admittitur, remanebit loquela sine die donec constiterit eum ab illo servitio domini regis redisse. Unde hii qui assidue sunt in servitio domini regis ut servientes ipsius hoc essonio non gaudebunt. Ergo circa eorum personas observabitur solitus cursus curie et iuris ordo. Sed circa predictum essonium hoc modo [col. 2] distinguendum est. Qui per servitium domini regis se essoniare facit, aut prius comprehendit eum summonitio unde adversarius querit eum ponere in placitum, aut prius ivit in servitium domini regis et postmodum summonitus est. Si prius fuerit in servitio domini regis et interim de placito summonitus, indistincte. verum est et obtinet quod superius dictum est. Si vero prius ponatur quis in placitum et postea se faciat[100] essoniare per servitium domini regis, refert utrum is per mandatum domini regis, vel preceptum generale vel speciale, ex necessitate sit in illo servitio an alias. Si ex precepto domini regis ad illud servitium fuerit vocatus, tunc quoque idem iuris erit quod in superiori casu. Si vero alias ex voluntate non [ex] precepto domini regis in servitium ipsius de novo se ingesserit, distinguitur utrum ierit ultra mare in servitium illud an citra mare remanserit. Si ultra mare, dabitur ei respectus .xl. dierum ad minus. Qui si infra illos .xl. dies non redierit, observabitur solitus cursus curie et iuris ordo, et quandocumque in curia apparuerit, per se ipsum vel per responsalem, oportebit eum habere breve domini regis ad guarantum suum de essoniis premissis quod incontinenti exhibeat. Si citra mare fuerit in servitio domini regis, tunc in voluntate iusticiarum domini regis erit et beneplacito breviorem terminum dare ei vel ampliorem, secundum quod viderint domino regi expedire, dum tamen observetur iuris ordo.

Essonium quod dicitur de eadem villa.

.xxx. [28] Contingit preterea aliquem essoniari in curia per infirmitatem qua quis detinetur in eadem villa cum illuc venerit ad placitum suum prosequendum, et tunc considerabitur in curia quod in crastino veniat, et ita per tres dies expectabitur. Et ex hac causa respectum trium dierum habebit. Qui si se tercio die ita inde essoniaverit tunc mittentur .iiii. milites ad eum per considerationem curie ad videndum utrum sit in tali statu quod possit venire ad curiam vel non, et si viderint[101] quod possit, tunc ei precipient quod ad curiam veniat et ibi faciat quod facere debet. Et si viderint eum non posse venire, et hoc in curia testati fuerint, tunc habebit alium diem rationabilem et ita respectum .xv. dierum ad minus.

Essonium de esse in peregrinatione.

.xxxi. [29] Est preterea essonium quod quandoque in curia presentatur, scilicet de esse in peregrinatione. Sed distinguendum est utrum is qui ita se essoniat fuerit positus inde in placitum antequam iter ipsum arripuerit vel non. Et[102] si prius inde summonitionem habuerit, observabitur cursus curie, et [fo. 48r] iuris ordo. Si vero nullam prius inde habuerit summonitionem, tunc iterum distinguendum [est] utrum ierit in peregrinationem versus Ierusalem vel ad alium locum.  Si versus Ierusalem iverit in peregrinationem is qui se essoniare facit, tunc solet [103]ei dari[103] respectus unius anni ad minus. De aliis vero peregrinationibus solet dari respectus pro voluntate et beneplacito domini regis vel eius iusticiarum pro longitudine vel brevitate itineris prout viderint temperandum.

De intelligenda hac clausula in breve contenta, ‘Et habeas summonitores et hoc breve etc’.

.xxxii. [30] Apponitur autem in brevi de summonitione facienda vicecomiti directa[104] hec clausula, ‘Et habeas ibi summonitores et hoc breve’. Ideoque ab initio querendum est ad diem datum in curia, offerente se liti eo qui petit, utrum vicecomes breve et summonitores ibi habeat an non. Et si habeat, tunc testata est summonitio, et procedendum erit in placito sicut premonstratum est. Si vero die illa presens non fuerit vicecomes, nec infra quartum diem venerit, tunc precipietur ei iterum per breve domini regis quod tenentem summoneat de capitali placito per breve de secunda summonitione, et quod ille veniat ostensurus quare per primum breve summonitionem illam non fecerit. Est autem breve de secunda summonitione continens breve de prima summonitione et preterea hanc clausulam, ‘Et tu ipse tunc sis ibi ostensurus quare summonitionem illam ei non feceris, sicut tibi preceptum fuit per aliud breve meum, et habeas ibi hoc breve et illud aliud breve’. Ad diem autem illum veniens vicecomes, aut dicet se executum fuisse preceptum domini regis, aut confitebitur se illud non fuisse executum. Si confitebitur se illud non fuisse executum, tunc manet in misericordia domini regis, et ille qui petit primum diem ita intelligitur[105] amisisse, et de novo summonendus est ille qui tenet. Si vero dixerit se summonitionem primam legittimis summonitoribus faciendam iniunxisse, et idem ibi presentes sint, hoc ipsum confitentes, tam vicecomes quam illi in misericordia remanent si summonitionem non fecerint sicut eam facere tenebantur, et primus dies petenti ita erit[106] inutilis. Sin autem illi quos vicecomes summonitores nominaverit presentes sint asserentes hoc eis a vicecomite non fuisse iniunctum, tunc distinguendum est utrum vicecomes summonitionem illam eis faciendam iniunxerit in comitatu, sicut semper fieri debet, ita quod si ante comitatum presentetur loquela attachiabitur[107] usque ad comitatum, et tunc plene fiet[108] summonitio, aut[109] alio modo. Si in comitatu hoc eis iniunxerit, et hoc fuerit [110]in curia[110] recte testatum, illi [col. 2] in misericordia remanent, quia comitatui in hoc contradicere non possunt. Si vero extra comitatum minus publice quam fieri deberet hoc eis iniunxerit vicecomes, et illi hoc negaverint, vicecomes in misericordia remanet quia preceptum domini regis ut debuit non est executus. Huiusmodi enim publici actus, scilicet summonitiones iniungere, plegios de clamoribus prosequendis et de stando ad capere rectum, publice debent celebrari, ne si super hiis que preparatoria esse debent ad expedienda negotia posset fieri contentio, diutius protrahendi negotia ea ipsa fieret occasio. Si vero ad diem illum idem summonitores assint asserentes se legittime fecisse primam summonitionem et ad primum diem suos habueri[n]t essoniatores qui et eos essoniaverint et adiecerint quod summonitonem recte fecerint, tunc primus dies petenti adiudicabitur[111] utilis, et illi in misericordia remanebunt, eo quod ad primum[112] diem non aderant ad testandam summonitionem sicut eis fuit iniunctum, nisi primum diem salvare possint per [113]domini regis[113] guarantum. Sed notandum quod excusare se possunt legittime summonitores illi ad primum diem uterque vel alter eorum, et tunc primus dies petenti similiter utilis computabitur.

De absentia tenentis per plegios atachiati.

.xxxiii. [31] De absentia tenentis quedam premissa sunt que tunc locum habent quando tenens ipse sine plegiorum datione simpliciter est summonitus. [114]Si vero fuerit loquela talis quod tenens ipse[114] plegios[115] invenerit standi ad rectum, tunc si recordatum fuerit recte per iusticias vel per comitatum eum inde plegios invenisse quod contingit in civili negotio de fine facto in curia domini regis coram domino rege vel eius iusticiis et non observato et in novis desaisinis, tunc quidem si tenens ipse ad primum diem neque venerit neque se essoniaverit, plegii considerandi sunt in misericordia domini regis, et super capitali placito plegii etiam affortiabuntur; et ita tribus vicibus, eo semper absente, in placito illo erit procedendum, et si ad terciam summonitionem non venerit, capietur tenementum ipsum in manu domini regis et retinebitur eo modo quo predeterminatum est, plegiis etiam in misericordia remanentibus, qui et summonendi sunt quod sint ad certum diem in curia audituri inde iuditium. Sin autem fuerit negotium criminale, ut de pace domini regis infracta, tunc secundum iuris ordinem ut in superiori casu erit et hic procedendum nisi quia hic si rettatus[116] ad terciam summonitionem non venerit corpus suum atachiabitur. De consilio tamen ut festinantius puniatur rettatus propter curie contemptum, statim si ad diem primum non venerit capietur corpus eius, plegiis remanentibus in misericordia.

De absentia petentis.

[fo 48v] .xxxiiii. [32] Expeditis hiis que circa absentiam eius qui tenet frequentius solent contingere de his que de absentia petentis fiunt restat inspicere. Et quidem si ad primum diem non venerit is qui petit, essoniare se poterit eisdem rationabilibus essoniis quibus et tenens et eisdem modis. Sed si nec venerit nec se essoniaverit, tunc iuxta considerationem curie dimittetur tenens si presens fuerit vel per se vel per alium ut debet sine die, ita ut petens tale recuperare habeat versus eum si iterum inde placitare voluerit quale inde habere debet. Et si iterum placitum illud versus eundem velit movere, quero quid iuris ibi sit, et qualiter punienda[117] sit ipsius defalta? Ad hoc autem diversi diversis modis respondent. Dicunt enim quidam quod non nisi custum et expensas et primum breve amittet, loquelam autem non, sed de novo placitum[118] incipiet. Alii dicunt quod loquelam versus adversarium penitus sine omni recuperatione amittet, et propter curie contemptum in misericordia domini regis remanebit. Alii vero dicunt quod in misericordia domini regis erit, de cetero autem[119] in beneplacito utrum velit eum ad illud placitum amplius admittere vel restituere vel non, et quando.[120] Hec itaque simpliciter sufficiunt ubi loquela sine plegiatione procedit. Si vero ille qui petit plegios invenerit de clamore suo prosequendo, et diem suum neque per se neque per alium quemcumque servaverit, tunc is qui petit[121] dimittetur sine die, et alius illud breve secundum quosdam et totum custum amittet, et plegii eius in misericordia ut supra, aut secundum alios loquelam suam amittet, et plegii etc. Sed hec ita obtinent si loquela sit tantummodo sua, quod sepius contingit in civilibus negotiis. Verum si fuerit loquela non tantum sua sed etiam domini regis ut in criminali negotio, de pace domini regis infracta, tunc quia loquelam[122] illam non nisi sibi amittere potest, immo etiam illam prosequi[123] tenetur, corpus eius de cetero mittetur in prisonem et salvo custodietur, donec appellum suum prosequi velit, et plegii eius preterea in misericordia remanebunt.

De absentia utriusque partis.

.xxxv. [33] Quandoque contingit utrumque abesse, et tunc in voluntate domini regis vel eius iusticiarum erit, si voluerit versus utrumque prosequi contemptum[124] curie vel falsum clammorem.

Liber secundus.

De presentia utriusque partis.

Primum capitulum. Utroque autem tam tenente quam petente apparente in curia et petente versus tenentem tenementum petitum clammante, poterit tenens petere visum terre. Sed ad hoc ut detur ei inde respectus, distinguitur utrum is qui tenet habeat plus terre in [col. 2] villa illa ubi terra illa que petitur est an non. Et si plus ibidem non habuerit, nulla dabitur ei inde dilatio. Sin autem plus terre ibi habuerit, tunc dabitur ei respectus et alius dies dabitur ei in curia. Et cum ita recessum sit a curia, ad tria essonia is qui tenet de novo recuperare poterit rationabilia, et precipietur vicecomiti illius provincie ubi tenementum illud est quod mittat liberos homines de comitatu suo ad videndum terram illam per hoc breve:

Breve de faciendo uisu terre.

.ii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione mittas liberos et legales homines de visneto de illa villa ad videndum unam hidam terre in illa villa quam .N. clamat versus .R. et unde placitum est inter eos in curia mea. Et habeas .iiii. ex illis coram me vel iusticiis meis eo[125] die ad testificandum visum suum.

Utroque litigantium apparente in curia quomodo procedendum sit post visum terre.

.iii. Post tria essonia rationabilia visum terre comitantia utroque litigantium interim apparente in curia, petens ipse loquelam suam et clamium ostendit in hunc modum: ‘Peto versus[126] .N. feudum dimidii militis et duas carrucatas terre in illa villa sicut ius meum et hereditatem meam, unde pater meus vel avus fuit saisitus in dominico suo sicud de feudo tempore regis .H. primi, vel post primam coronationem domini regis, et unde cepit commoda ad valentiam .v. solidorum ad minus, ut in bladis et fenis et aliis commodis; et hoc promptus sum probare per hunc liberum hominem meum .N., et si quid de eo male contigerit, per illum vel illum tercium, (et quot voluerit ita poterit nominare, sed unus tantum vadiabit duellum), qui hoc vidit et audivit’, vel per alia verba sic, ‘Et hoc promptus sum probare per hunc liberum hominem meum .N., cui pater suus iniunxit in extremis, agens in fide qua filius tenetur patri, quod si aliquando loquelam de terra illa audiret, hoc disrationaret sicut id quod ipsemet vidit et audivit.’ Audita vero loquela et clamio petentis, in electione ipsius tenentis erit se versus petentem defendere per duellum, vel ponere se inde in assisam domini regis et petere recognitionem quis eorum maius ius habeat in terra illa. Si vero per duellum se defendere voluerit, tunc tenetur defendere ius ipsius petentis de verbo in verbum sicut versus eum ostendit, vel per se vel per aliquem alium hominem idoneum. Sed nota quod postquam duellum inde fuerit vadiatum, oportebit eum qui tenet terram defendere per duellum. Non enim de cetero poterit se inde in assisam [127]domini regis[127] ponere, et post vadiationem duelli poterit iterum se tribus vicibus [fo. 49r] rationabiliter essoniare continuis ex persona sui ipsius et aliis tribus vicibus ex persona campionis sui. Factis autem omnibus essoniis que recte fieri possunt, antequam duellum inde feriatur, necesse habet petens ut in curia appareat et campionem suum ibi habeat paratum ad pugnandum. Nec sufficiat eum alium tunc demum producere campionem, quam unum eorum super quos suam posuit dirationationem. Non enim alium poterit pro eo cambire post primam vadiationem. Si vero ille qui duellum vadiavit interim pendente lite obierit, si morte naturali, et hoc fuerit per visnetum declaratum, ut semper fieri debet si de hoc dubitetur, poterit petens ad unum eorum super quos posuit dirationationem suam recuperare, vel ad alium etiam idoneum et si nullum alium nominaverit dum tamen inde sit testis idoneus, et sic de novo placitum incipietur. Si vero sui culpa interierit, loquelam [ita] dominus amittet. Item, quero[128] utrum campio ipsius petitoris alium loco suo possit ponere in curia ad faciendam illam dirationationem quam ille susceperat [129]loco suo?[129] Et quidem secundum ius regni et consuetudinem antiquam non licet nisi filium suum. Et notandum quod talis debet esse campio illius qui petit quod sit et esse possit inde testis idoneus, nec in propria persona licebit ipsi petitori prosequi appellum suum, quia id fieri non potest nisi per[130] idoneum testem audientem et videntem. Defendens autem defendere se poterit vel per se ipsum si voluerit, vel per alium ad hoc idoneum si hoc elegerit. Si vero per alium se defendere elegerit et idem interim moriatur, quero[131] quid iuris sit ibi, utrum is qui tenet possit se per alium defendere, an loquelam debeat amittere, an tantum saisinam? Hic distinguendum est ut prius.[132] Notandum etiam quod campio defendens non poterit ponere loco suo in curia alium ad defensionem illam suscipiendam nisi filium suum. Contingit autem multociens quod campio conducticius in curia producitur ad dirationationem faciendam pro mercede. Et si id[em] contra[133] illius personam excipiat pars adversa, dicens eum minus idoneum et propter hoc quod premium[134] inde accepit ad illam dirationationem faciendam, et hoc paratus sit probare versus eum si id negare voluerit, aut per alium aut per se videntem ubi inde premium accepit, super hoc audietur et remanebit principale duellum. Si vero super hoc convictus fuerit et per duellum victus, tunc dominus suus amittet loquelam suam, et ille campio tanquam victus omnem legem terre amittet, scilicet quod in curia nunquam de cetero admittetur ut testis, et ita dirationationem pro alio per duellum de cetero facere non poterit; pro se autem poterit vel corpus suum defendendo vel atrocem iniuriam [col. 2] sui[135] proprii corporis prosequendo, ut de pace domini regis infracta. Ius etiam suum per duellum versus alium defendere poterit de feudo et hereditate sua. Finito autem duello pena .lx. solidorum imminebit victo nomine recreantise, et preterea legem terre amittet. Et si defensor victus fuerit, dominus eius terram petitam[136] cum fructibus et cum commoditatibus tempore saisine in feudo illo repertis restituet, nunquam de cetero in curia inde audiendus. Ea enim que in curia domini regis per finem duelli terminata sunt negotia perpetuam habent firmitatem. Et deinde vicecomiti precipietur ut victori terram dirationatam habere faciat, et inde eum in saisinam mittat per tale breve:

Breve de facienda saisina alicui post finem duelli.

.iiii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione seisias .M. de una hida terre in illa villa de qua placitum fuit inter ipsum et .R. in curia mea, quia illa hida terre adiudicata est ei in curia mea per finem duelli. Teste Rannulfo etc.

.v. Et hoc ita si petens obtinuerit in duello. Si vero idem victus fuerit per campionem suum victum, tunc tenens quietus clamabitur de eius clamio sine recuperatione eiusdem petentis.

De magna assisa.

.vi. Si per duellum tenens se defendere elegerit contra petentem, predicta predicto modo procedent. Sin autem in magnam assisam domini regis se ponere maluerit is qui tenet, aut petens similiter se in assisam inde ponet an[137] non. Si semel in curia concesserit quod se inde in assisam posuerit et hoc verbo coram iusticiis in bancho residentibus expresserit, de cetero non poterit resilire sed per assisam ipsam oportebit eum perdere vel lucrari. Si vero in assisam se ponere noluerit, tunc oportebit eum aliquam causam monstrare in curia quare assisa inter eos inde esse nequeat, quemadmodum si fuerint consanguinei et ex illo eodem stipite parentele unde hereditas ipsa movetur. Et si hoc petens ipse obiecerit, tenens hoc ipsum aut confitebitur aut non. Si vero hoc in curia concesserit, remanebit eo ipso assisa, et per verba placitabitur et terminabitur negotium in ipsa curia, quia tunc legittime inquiretur quis eorum propinquior sit ipsi stipiti et ita heres iustior. Et per hoc ius suum dirationabit heres propinquior, nisi adversarius in curia aliquid dicere possit quare ius suum ille alius vel perpetuo vel ad tempus amis[er]it, vel aliquis antecessor suus veluti si donaverit aut vendiderit vel escambierit vel alio modo rite alienaverit, aut si per feloniam ille vel antecessores sui ius in universum amiserint, [fo. 49v] unde latius inferius tractabitur. Et sic si super aliquo istorum articulorum arestetur loquela, poterit ex incidenti per verba hinc inde proposita ad duellum recte perveniri. Verum si omnem parentelam inter se et petentem defenderit is qui se in assisam posuit, vel saltem quod non sint de eodem stipite de quo movetur hereditas, tunc decurrendum erit ad communes eorum consanguineos, qui ad hoc vocandi sunt in curia ut per eos disquiratur eorum parentela. Qui si concorditer affirmaverint eos de eodem stipite unde movetur hereditas descendisse, eorum super hoc stabitur assertioni, nisi alteruter litigantium pertinaciter contradicat; et si hoc, tunc decurrendum erit ad visnetum, [cuius] cum consanguineis super hoc omnino adquiescendum erit testimonio. Idem quoque fiet si parentes ipsi inveniantur discordes, quia tunc ad visnetum erit recuperandum et eius verodicto credendum. Facta ergo predicto modo diligenti inquisitione, si inventi fuerint et probati litigantes de eodem stipite unde movetur hereditas descendisse, cessat quidem assisa et per verba ut predixi procedet loquela. Sin autem constiterit curie et iusticiis domini regis in contrarium, tunc petens qui hoc obiecit, scilicet quod fuerint de eodem stipite, ut assisam maliciose adimeret, loquelam amittet. Nullo autem interveniente quare assisa ipsa procedere non debeat, tunc per eam tam finaliter ut per duellum terminabitur negotium.

Quid sit magna assisa.

.vii. Est autem assisa illa regale quoddam beneficium clementia principis de consilio procerum populis indultum, quo vite hominum et status integritati tam salubriter consulitur ut in iure quod quis in libero soli tenemento possidet retinendo, duelli casum declinare possint homines ambiguum, ac per hoc contingit insperate et premature mortis ultimum evadere supplicium, vel saltem perhennis infamie opprobrium, illius infesti et verecundi verbi quod in ore victi turpiter sonat consecutivum. Ex æquitate autem maxima[138] prodita est legalis ista constitutio. Ius enim, quod post multas et longas dilationes per duellum vix evincitur, per beneficium ipsius constitutionis commodius et acceleratius expeditur. Assisa enim ipsa tot non expectat essonia quot duellum, ut ex sequentibus liquebit, ac per hoc et laboribus hominum parcitur et sumptibus pauperum. Preterea quanto magis ponderat in iuditiis plurimorum[139] testium idoneorum fides quam unius tantum, tanto maiori equitate nititur ista constitutio quam duellum; cum enim ex unius iurati testimonio procedat duellum, .xii. ad minus hominum exigit constitutio iuramenta. Pervenitur autem ad assisam ipsam hoc ordine, quia is qui se in assisam posuit [col. 2] ab initio perquiret breve de pace habenda, ne de cetero ab adversario ponatur in placitum per breve quo prius inter eos placitum fuit de tenemento unde tenens posuit se in assisam. Breve autem de pace habenda tale est:

Breve de prohibendo placito propter assisam.

.viii. Rex vicecomiti salutem. Prohibe .N. ne teneat placitum in curia sua quod est inter .R. et .M. de una hida terre in illa villa, quam idem .R. clamat adversus prefatum .M. per breve meum, nisi duellum inde vadiatum fuerit, quia .M. qui tenens est ponit se inde in assisam meam, et petit recognitionem quis eorum maius ius habeat in terra illa. T. etc.

Si vero fuerit placitum de servitio unde is qui tenet ponit [se] in assisam, quod facere licet, [140]tale erit breve:[140]

Alteriusmodi breve de eodem.

.ix. Rex vicecomiti salutem. Prohibe .N. ne teneat placitum in curia sua quod est inter eum et .M. de servitio duorum solidorum et unius sextarii mellis et .ii. stikis angillarum, que prefatus .N. exigit a prefato .M. de servitio annuo de libero tenemento suo quod de eo tenet in illa villa, de quo tenemento idem .M.[141] cognoscit se debere ei .viii. solidos per annum pro omni servitio, nisi duellum inde vadiatum sit, quia .M. a quo servitium illud exigitur ponit se inde in assisam meam, et petit recognitionem utrum inde debeat .viii. solidos per annum pro omni servitio vel .viii. solidos et insuper .ii. solidos et unum sextarium mellis et duas stikas anguillarum. T. etc.

[10] Per talia autem brevia pacem perquirit is qui tenet et in assisam se ponit donec adversarius ad curiam veniens aliud breve perquirat, scilicet [ut] per .iiii. legales milites de visneto de comitatu et de visneto eligantur .xii. legales milites de eodem visneto qui super sacramentum suum dicant uter litigantium maius ius habeat in terra petita. Breve autem de .iiii. militibus summonendis tale est:

Breve de summonendis .iiii. militibus ad eligendis duodecim milites.

.x. [11] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .iiii. legales milites de visneto de Stok’ quod sint ad clausum Pascha coram iusticiis meis apud Westm’ ad eligendum super sacramentum suum .xii. legales milites de eodem visneto qui melius veritatem sciant, ad recognoscendum super sacramentum suum utrum .N. an .R. maius ius habeat in una hida terre in Stok’, quam .N. clamat versus .R. per breve meum, et unde .R. qui tenens est posuit se in assisam meam et petit inde recognitionem quis eorum maius ius habeat in terra illa; et nomina eorum inbreviari facias. Et summone per bonos summonitores .R. qui terram illam tenet, quod tunc sit ibi auditurus illam electionem. Et habeas tunc etc. [fo. 50r]

De essoniis tenentis post magnam assisam summonitam.

.xi. [12] Ad diem autem illum tenens ipse poterit se essoniare et ita iterum ad tria rationabilia essonia recuperare, quod videtur recte posse fieri quia, ut in superioribus dictum est, quociens aliquis in curia apparuerit et ibi facit quod ibi de iure facere debet, iterum de novo ad essonia sua recuperat. Sed tunc ita eveniet vel evenire poterit quod tot vel plura essonia intervenire poterunt per magnam assisam quot per duellum, quod premissis non est consonum.[142] Esto enim quod tenens ipse tribus vicibus se possit essoniare continuis contra electionem .xii. militum per .iiii. milites faciendam. Post illa tria essonia, illo[143] ad curiam veniente, aliquis eorum iiii. militum vel aliqui eo die poterunt se essoniare, et si hoc, post eorum essonia poterit iterum tenens ipse se de novo essoniare. Et ita vix aut numquam assisa ipsa ad effectum perducetur. Sed notandum quod apparentibus in curia .iiii. militibus die sibi prefixa paratis .xii. alios eligere, de bono et equo prodita est quedam constitutio iuxta quam de consilio ita solet res[144] expediri quod, sive venerit sive non is qui tenet, nichilominus per illos .iiii. milites et super eorum sacramentum fiet electio ipsa. Verum quia si presens esset tenens ipse contra aliquem vel aliquos eorum duodecim aliquid iuste excipere posset, et super hoc in curia audiretur, de consilio tamen et[145] absenti inde satisfaciendum est, non[146] duodecim tantum eligentur, sed tot etiam ut sine omni contradictione et causatione possit absenti cum redierit satisfieri. Excipi autem possunt iuratores ipsi eisdem modis quibus testes in curia christianitatis iuste repelluntur. Preterea notandum quod si venerit is qui se in magnam assisam posuit, licet non omnes illi quatuor milites venerint, de consilio et communi litigantium assensu per unum etiam illorum militum poterunt illi .xii. eligi, adhibitis illi[147] duobus vel tribus aliis militibus de eodem comitatu si in curia fuerint inventi, licet ad hoc non fuerint vocati. Ad maiorem etiam cautelam et ad omnem cavillationem devitandam solent .vi. vel plures milites ad electionem ipsam faciendam ad curiam vocari. Ad hec autem taliter expedienda plus proficit sequi consilium quam iuris et curie cursum servare consuetum, unde providentie committitur et arbitrio domini regis vel eius iusticiis rem istam utilius et equius temperare.

De quibus rebus possit se aliquis ponere in magnam assisam.

.xii. [13] Potest autem quis se ponere in assisam de terra, de servitio, et de superdemanda servitii, et de iure advocationis [col. 2] alicuius ecclesie, non solum versus extraneum sed etiam versus[148] dominum, scilicet ut recognoscatur utrum dominus maius ius habeat tenendi in domini[c]o vel vassallus tenendi de eo. Facile est autem inde formare brevia iuxta diversa negotia.

Qualiter summonendi sunt duodecim milites.

.xiii. [14] Facta[149] electione .xii. militum, summonendi sunt illi ut veniant ad curiam parati supra sacramentum suum dicere quis eorum, id est an petens an tenens, maius ius habeat in sua demanda. Et per tale breve fiat summonitio:

Breve de summonendis duodecim militibus propter assisam electis.

.xiiii. [15] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores illos .xii. milites, scilicet .R. et .R. et sic de singulis, quod sint eo die coram me vel iusticiis meis ad illum locum, parati sacramento recognoscere utrum .M. vel .R. maius ius habeat in una hida terre, vel in alia re petita, quam predictus .R. clamat versus predictum .M., et unde predictus .M. qui rem illam tenet posuit se in assisam meam et petiit [inde] recognitionem quis eorum maius ius habeat [150]in petita terra,[150] et interim terram illam vel tenementum ipsum unde exigitur servitium videant. Et summone per bonos summonitores .M qui rem ipsam tenet quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem.

Quod die ad assisam capiendam prefixa non possit se tenens essoniare.

.xv. [16] Die autem .xii. militibus prefixa ad recognitionem faciendam, sive venerit is qui tenet sive non, sine dilatione recognitio ipsa procedet, nec locus ei patebit se essoniandi. Non enim necessaria est eius presentia, quin sine eo possit fieri recognitio, cum si presens esset nichil dicere posset quare remaneret[151] qui iam se in curia in ipsam assisam posuit. Secus tamen est de absentia petentis, quia si ille se eodem die essoniaverit, quod fieri potest, eo ipso remanebit ipsa[152] assisa ad illum diem et alius [dies] dabitur ei in curia, quia perdere potest quis per defaltam, lucrari vero nemo poterit omnino absens.

Quid iuris sit, si quidam iuratorum sciant veritatem, quidam non.

.xvi. [17] Procedente autem assisa ad faciendam recognitionem ipsam, aut bene notum est ius ipsum ipsis iuratoribus omnibus, aut quidam sciunt et quidam nesciunt, aut omnes ignorant. Si nulli eorum rei veritatem inde scierint,[153] et hoc in curia supra sacramentum eorum testati fuerint, ad alios decurrendum erit donec tales inveniantur qui rei veritatem inde sciant. Sin autem quidam eorum rei veritatem sciant, quidam non, reiectis ignorantibus [fo. 50v] alii quidem vocandi erunt ad curiam donec duodecim ad minus inveniantur[154] inde concordes. Item si quidam eorum dixerint pro uno quidam pro alio litigantium, adiciendi sunt alii donec duodecim ad minus in alterutram partem concorditer adquieverint. Iurare autem quilibet eorum debet qui ad hoc vocati sunt quod non falsum dicent inde nec veritatem tacebunt inde[155] scienter. Ad scientiam autem eorum qui super hoc iurant inde habendam, exigitur quod per proprium visum suum et auditum illius rei habuerint noticiam, vel per verba patrum suorum et per talia quibus fidem habere teneantur ut[156] propriis.

Qualiter procedet[157] magna assisa ubi omnes duodecim de rei veritate sunt certi.

.xvii. [18] Cum autem apparuerint duodecim milites ad recognitionem[158] faciendam de rei veritate certi, tunc procedet assisa recognitura quis eorum, vel petens vel tenens scilicet, maius ius habeat in terra petita. Qui si dixerint ipsum tenentem maius ius inde habere, vel alia dixerint per que sufficienter constet domino regi vel iusticiis suis quod idem maius ius habeat in terra petita, tunc quidem per considerationem curie dimittetur ipse quietus a clamio petentis in perpetuum, ita quod petens ipse nunquam de cetero inde audietur in curia cum effectu. Lites enim per magnam assisam domini regis legittime decise nulla occasione rite resuscitantur in posterum. Sin autem per assisam ipsam pro petente fuerit iudicatum in curia, tunc adversarius suus terram petitam amittet, cum fructibus et commoditatibus omnibus in terra ipsa tempore saisine inventis eidem restituendam.

De pena temere iurantium in magna assisa.

.xviii. [19] Pena autem temere iurantium in hac assisa ordinata est et ipsi regali constitutioni eleganter inserta. Si enim ipsi iuratores deierasse in curia fuerint convicti legittime vel in iure confessi, omnibus catellis et rebus mobilibus spoliabuntur, domino regi eisdem applicandis. De clementia principis maxima salvis eis liberis soli tenementis; preterea in carcerem detrudentur, et ibi per annum ad minus in prisone detinebuntur. Insuper de cetero legem terre amittentes perpetuam infamie notam inde merito incurrent. Que pena ideo recte constituta est, ut quoslibet ab illiciti prestatione iuramenti in tali casu coherceat similitudo supplicii. Notandum etiam quod nusquam potest duellum esse ubi assisa nequit esse, nec e converso. Mittetur autem petens, [col. 2] si adiudicetur ei tenementum, ad vicecomitem illius provincie, ubi tenementum illud est, ad saisinam suam accipiendam per hoc breve:

Breve de mittendo petitore in seisinam de tenemento disrationato per hanc assisam.

.xix. [20] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione seisias .M. de una hida terre in illa villa quam petiit versus .N. et unde idem .N. posuit se in assisam meam, quia idem .M. dirationavit terram illam in curia mea per recognitionem. Teste Ranulfo.

Quid iuris sit si nulli inveniantur qui veritatem inde sciant.

.xx. [21] Si [uero] nulli inveniantur[159] milites de visneto nec in comitatu ipso qui[160] veritatem inde sciant, quid erit? Numquid[161] eo ipso optinebit is qui tenet versus petentem? Sed si hoc est, ergo petens ipse ius suum amittet, si quod inde habuerit. Super hoc etiam potest procedere dubitatio.[162] Esto enim quod duo vel tres legales homines vel plures sint, dum tam[en] pauciores sint quam[163] .xii., qui se testes huius rei faciant et se ad id dirationandum offerant in curia; si fuerint eius etatis quod per duellum dirationationem facere possint, et omnia verba in curia presentent per que solet duellum considerari in curia, numquid[164] super hoc audietur aliquis eorum?

Liber tertius.

De diversis guarantis.

Capitulum primum. Ordo placitandi qui observatur in curia is est quem prediximus quando eius qui tenet solummodo presentia necessaria est et non alterius ad respondendum inde. Exigitur autem presentia alterius quam tenentis si idem dicat in curia rem petitam suam non esse, sed eam tenere ut sibi commodatam, vel custodie causa[165] commendatam, vel sibi locatam, vel in vadium datam, vel aliquo alio modo sibi tamen ut alienam deputatam; aut si rem[166] dicat illam suam esse, sed tamen inde aliquem se[167] warantum habere ut ex cuius donatione vel venditione vel in escambium datione vel ex aliqua huiusmodi causa rem ipsam habeat. .ii. Si modo dicat in curia rem suam non esse sed alienam, tunc ille cuius eam esse dixerit summonebitur, sed per aliud breve consimile, et sic de novo iterum versus eum[168] incipietur placitum. Et cum tandem in curia apparuerit, aut similiter confitebitur rem illam suam esse, aut dicet eam suam non esse. Si vero dicat eam suam non esse, tunc is qui eandem[169] suam fuisse prius in curia asserverat, illam[170] eo ipso sine recuperatione amittet, et summonendus erit ut veniat in curiam auditurus inde iuditium suum. Et sic, sive ipse venerit vel[171] non, saisinam recuperabit adversarius. Cum vero aliquem inde warantum vocaverit is qui tenet in [fo. 51r] curia, tunc rationabilis dies ponetur ei in curia ad habendum ibi illum warantum suum; et ita ad essonia sua de novo, scilicet ad tria ex persona sui ipsius et alia tria ex persona sui guaranti, poterit recuperare. Tandem vero apparente eo in curia qui inde vocatus est guarantus, aut rem illam warantizabit aut non. Si ei guarantizare eam voluerit, tunc cum eo inde omnino placitabitur, ita quod de cetero sub eius persona omnia que ad placitum ipsum exigentur procedent. Unde si ante hoc se essoniaverit, per essonium suum non poterit se defendere is qui eum guarantum vocaverat, quin per absentiam suam ponatur in defaltam. Verum si presens in curia de guaranto defecerit qui eum inde ad guarantum traxerat, tunc inter eos inde placitabitur, ita quod per verba hinc inde proposita poterit ad duellum inde perveniri, sive cartam suam inde habuerit is qui eum vocaverat guarantum sive non, dum tamen testem inde idoneum ad disrationationem ipsam faciendam habuerit qui et hoc dirationare voluerit. Et notandum quod, cum constiterit eum qui trahitur ad warantum debere ei guarantizare rem illam, de cetero non poterit eam perdere is cui eam warantizare debet, quia si res illa in curia disrationetur, tenebitur ei ad competens escambium si habuerit unde id facere possit.

Quid iuris sit si warantus nolit venire ad warantizandum.

.iii. [2] Contingit autem quandoque quod is qui vocatus est warantus in curia nolit [ad curiam] venire ad warantizandum ei rem ipsam, vel ad monstrandum ibi quod eam ei warentizare non debet. Ideoque ad petitionem eius qui eum inde vocavit warantum de consilio et beneficio curie iustificabitur ad id faciendum, et per tale breve inde summonebitur:

Breve de summonendo waranto.

.iiii. [3] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .N. quod sit coram me vel iusticiis meis ibi eo die ad warantizandum .R. unam hidam terre in illa villa quam clamat de dono eius vel dono .M. patris sui, si ei warantizare voluerit, vel ad ostendendum quare eam[172] warantizare non debeat. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etc.

Utrum warentus possit se essoniare.

.v. [4] Die autem statuta aut poterit se essoniare ille warantus aut non. Si non, tunc denegatur ei ius quod aliis conceditur et sine culpa sui, quod est inconveniens et etiam videtur iniquum. Si vero se essoniare poterit, esto quod .iii. vicibus recte se essoniaverit et tercio secundum ius et consuetudinem curie consideretur quod ad .iiii. diem veniat vel responsalem mittat. Qui si ad illum diem neque venerit neque responsalem miserit,[173] quero quid iuris ibi sit? Quia si [col. 2] caperetur tenementum in manum domini regis, hoc videretur iniqum et contra ius ipsius tenentis, cum ipse inde non fuerit iudicatus in defalta. Si vero id non fiat, tunc videbitur ius ipsius petentis si quod inde habet iniuste differri. Et quidem ita fiet secundum ius et consuetudinem regni, quia si alius terram ipsam vel saisinam ipsius terre per defaltam waranti sui amiserit, warantus ei tenebitur inde ad competens escambium, et per hoc[174] distringi poterit ad curiam venire, et tenementum ipsum warantizare vel[175] aliquid monstrare quare ei warantizare non debet.

Quid iuris sit quando quis warantum suum in curia vocare ommittit.

.vi. [5] Contingit etiam quandoque quod is qui tenet, licet warantum habeat, tamen inde nullum in curia vocat warantum, sed ius ipsius petentis omnino per se defendit. Sed si hoc fecerit et terram illam amiserit per duellum, nullum recuperare de cetero inde habebit versus warantum. Sed secundum hoc queri poterit, si per duellum se defendere poterit sine assensu et presentia waranti, quero[176] utrum se inde in assisam[177] domini regis preter assensum et presentiam waranti ponere possit? Et qui[dem] per assisam poterit se defendere pari ratione ac per duellum.

De dilatione placiti propter absentiam capitalium dominorum.

.vii. [6] Solet [preterea] plerumque differri negotium per absentiam[178] dominorum; quando scilicet petens ipse clamat tenementum petitum pertinere ad feudum unius, et is qui tenet dicit se idem tenere de feudo alterius[179] dominorum. Et tunc summonendus est uterque illorum dominorum ad curiam, ut illis presentibus loquela ipsa audiatur et modo[180] debito terminetur, ne illis absentibus iniuria aliqua inferri videatur. Ad diem autem qua summoniti sunt ad curiam venire, poterit se uterque illorum vel alter licite essoniare et tribus vicibus more solito. Esto modo quod tribus vicibus essoniato domino tenentis, consideretur quod ipse veniat vel responsalem mittat, qui si nec tunc venerit nec responsalem miserit, considerabitur quod tenens ipse inde respondeat et defensionem inde suscipiat. Et si per defensionem vicerit, sibi quidem terram illam retinebit et servitium domino regi de cetero inde faciet, quia dominus suus servitium suum per defaltam amittet donec veniat et ibi faciat quod inde facere debet. Eodem modo poterit dominus ipsius petentis se essoniare. Quo demum apparente in curia, quero utrum dominus tenentis possit iterum de novo se essoniare? Et [181]tribus vicibus et[181] quidem poterit, donec in curia semel apparuerit, quia tunc oportebit eum dicere aliquid quare non oportebit eum amplius expectare. Et hoc similiter tenendum est circa personam [fo. 51v] alterius dominorum. Si vero post tria essonia sua absens fuerit dominus petentis, quero quid iuris ibi sit; et quidem si se prius[182] essoniaverit, capientur essoniatores ipsi et corpus etiam ipsius atachiabitur propter curie contemptum, et ita distringetur ad curiam venire ut ibi audiatur quid inde dicere velit.

De responsione capitalis domini tenentis.

.viii. [7] Si vero presens fuerit uterque dominorum, dominus ipsius tenentis aut warantizabit quod terra illa petita de feudo suo sit aut id negabit. Si id warantizaverit, tunc in eius voluntate erit defensionem inde suscipere, aut[183] eam tenenti committere, et utrum istorum fiat salvum erit ius utriusque, scilicet tam ipsius domini quam sui tenentis, si in placito vicerint. Si vero victi fuerint, et dominus servitium et tenens terram illam sine recuperatione amittet. Si vero dominus ipsius tenentis in curia presens de waranto eidem defecerit, poterit inter eos placitum converti, si dicat tenens dominum suum iniuste de waranto ei inde deficere, et ideo iniuste quia ei inde fecit[184] servitium nominatum, et [tantum] tanquam domino illius feodi vel antecessores sui ei vel antecessoribus suis, et de hoc habeat audientes et videntes et aliquem testem idoneum ad disrationationem inde faciendam, vel aliam idoneam et sufficientem probationem iuxta considerationem curie faciendam.

De responsione capitalis domini ipsius petentis.

.viiii. [8] Circa personam domini petentis simili modo distinguendum est. Eo apparente in curia, aut enim terram petitam ad feodum suum clamat aut non. Et ita si clamium petentis warantizaverit et terram illam ad feodum suum clamet, in eius voluntate erit aut se ad dirationationem petentis tenere, si hoc elegerit, aut per se ius suum versus alium dirationare salvo iure utriusque illorum, scilicet tam ipsius quam petentis, si vicerint. Si vero victi fuerint, uterque illorum erit perdens inde. Si vero clamium ipsius petentis minime warantizaverit, tunc is qui eum in curia ad warantum vocaverat in misericordia domini regis remanebit propter falsum clamorem suum.

Liber .iiii.

De advocationibus ecclesiarum.

Capitulum primum. Placitum de advocationibus ecclesiarum moveri solet tum ecclesiis ipsis vacantibus tum ecclesiis non vacantibus. Cum itaque ecclesiam aliquam vacare contigerit et is qui se advocatum illius ecclesie gerit ad eandem ecclesiam personam presentaverit, si quis eius presentationi contradixerit et ipsam presentationem clammaverit, distinguo[185] utrum fiat contentio super advocationem ipsam, id est super iure ipso presentandi personam, vel super ultima presentatione, [col 2] id est super saisina iuris presentandi personam. .ii. Si super ultima presentatione tantum fiat contentio, ita quod is qui clamat dicat se vel aliquem antecessorum suorum ultimam inde habuisse presentationem, tunc per assisam de advocationibus ecclesiarum proditam loquela illa tractabitur, et summonebitur inde assisa ad recognitionem inde faciendam, scilicet quis advocatus tempore pacis ultimam personam mortuam ad ecclesiam ipsam presentaverit. Et de hac assisa plenius inferius dicemus[186] cum de[187] aliis recognitionibus agetur. Ille autem qui per assisam ipsam ultimam presentationem in curia dirationaverit eo ipso saisinam presentationis ecclesie vacantis super qua contentio est disrationabit, ita quod personam ad eandem ecclesiam licite presentabit, salvo iure et clamio alterius super iure advocationis. Si vero ius advocationis tantum petatur, tunc is qui petit adiciet se vel aliquem antecessorum suorum habuisse ultimam presentationem ipsius ecclesie, vel adversarium suum vel aliquem ex antecessoribus adversarii sui habuisse eandem presentationem concedet, vel dicet quod[188] aliquis tercius eam habuerit, vel quod nesciat quis ultimam presentationem habuerit. Quicquid autem istorum dicat, adversario clamante ultimam presentationem ex sua persona vel ex persona alicuius antecessorum suorum,[189] procedet semper recognitio nisi in uno solo predictorum casuum, quando scilicet is qui petit concedit adversario quod ille vel aliquis antecessorum suorum ultimam presentationem inde habuerit, tunc enim sine[190] recognitione unam personam presentabit ad minus. Disrationata autem ultima presentatione per assisam vel alio modo legittime, et persona ad eius presentationem qui disrationavit in curia in ecclesia ipsa instituta, tunc is qui super iure advocationis placitare voluerit,[191] tale breve habebit:

Breve de summonitione facienda de advocationibus ecclesiarum.

.iii. [2] Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione dimittat .R. advocationem ecclesie in illa villa quam clamat ad se pertinere et ut unde queritur quod ipse ei iniuste difforciat. Et[192] nisi fecerit, summone eum per bonos summonitores quod sit ibi eo die coram me vel iusticiis meis ostensurus quare non fecerit. Et habeas ibi summonitores et hoc breve.

.iiii. [3] Summonitus autem [193]tociens et[193] eisdem modis[194] essoniare se poterit que[195] supra in tractatu de placitis terre [196]traditum est.[196] Esto ergo quod tribus vicibus se essoniaverit is qui advocationem illius ecclesie difforciat, nec ad quartum diem veniat neque responsalem mittat. Quid igitur iuris [fo. 52 r] erit?[197] Et quidem capienda est seisina presentationis eiusdem [ecclesie] in manum domini regis et per hoc breve:[198]

Breve de capienda seisina presentationis ecclesie propter defaltam in manu domini regis.

.v. [4] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione capias in manum meam presentationem ecclesie de illa villa quam .N. clamat versus .R. et de qua placitum est in curia mea inter eos; et diem captionis [199]mihi vel[199] iusticiis meis scire facias. Teste etc.

Quomodo vicecomes capiet in manum domini regis advocationem ecclesie.

vi. [5] Tenetur[200] vicecomes preceptum illud exequi in hunc modum. Debet quidem ad ecclesiam ipsam accedere, et ibi publice coram probis hominibus protestari se seisiasse in manum domini regis presentationem illius ecclesie. Et sic per .xv. dies remanebit saisina in manu domini regis, ita quod si[201] infra illos .xv. dies volens eam replegiare tenens, ipse poterit eam recuperare eo modo quo determinatum est supra in prima distinctione huius tractatus. [6] Excursis autem om[n]ibus essoniis quibus se essoniare poterit is versus quem placitum movetur, ad diem placitantibus in curia prefixum aut uterque adest, vel neuter, aut unus adest et reliqu[u]s abest. De absentia unius tantum aut utriusque iudicandum erit ad similitudinem eorum que superius dicta sunt in tractatu de placito terre. Utroque vero presente in curia, is qui petit ius suum in hec verba versus adversarium suum proponet: .vii. ‘Peto advocationem ecclesie illius sicud ius meum et pertinentem ad hereditatem meam, et de [qua] advocatione ego fui saisitus vel aliquis antecessorum meorum fuit saisitus tempore regis Henrici avi domini Henrici regis vel post coronationem domini regis; et ideo saisitus quia ad eandem ecclesiam vacantem presentavi personam aliquo predictorum temporum, et ita presentavi quod ad presentationem meam persona fuit in ea instituta.[202] Et si quis hoc voluerit negare, habeo probos homines qui hoc viderunt et audierunt et qui parati sunt hoc dirationare secundum considerationem curie, et maxime illum .N. [et illum] et illum .N..’ Audito autem clamio ipsius petentis, poterit se defendere per duellum is qui tenet, et secundum hoc procedent omnia de cetero sicut superius expedita sunt. Sin autem in assisam magnam se ponere voluerit is qui tenet, bene licet ei hoc. Et procedet inde assisa sub forma supradicta.

De contentione super ecclesia non vacante.

.viii. [7] Ecclesia vero aliqua non vacante, poterit esse contentio super advocationem eiusdem si persona, vel is qui se personam gerit in ecclesia ipsa, advocet se per unum [advocatum] et alius credens se rectiorem[203] advocatum eiusdem ecclesie clamet eandem advocationem; tunc ad eiusdem [col. 2] petitionem dabitur ei tale breve:

Breve de summonendo clerico tenente ecclesiam unde contentio est.

.ix. [8] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores clericum illum .N. personam illius ecclesie quod sit coram me vel iusticiis meis apud Westm’ ad illum terminum, ostensurus quo advocato se tenet in ecclesia illa cuius advocationem miles ille .M. ad se clamat pertinere. Summone etiam per bonos summonitores ipsum .N. qui advocationem [204]illius ecclesie[204] ipsam ei difforciat, quod tunc sit ibi ostensurus quare advocationem [ipsam] ei difforciat. Et habeas summonitores etc.

.x. [9] Clericus autem summonitus si ad diem statutum[205] neque venerit neque miserit neque ad primam neque ad secundam neque ad terciam summonitionem, quero[206] quo modo distringi debeat quod ad curiam veniat, maxime si nullum laicum feodum habeat? Simili modo queri poterit quid de eo sit faciendum, cum se tribus vicibus essoniaverit in curia et quarto die neque venerit neque responsalem miserit. Sed in utroque istorum casuum precipietur episcopo loci illius, [207]vel officiali[207] si nullus fuerit ibi episcopus, quod[208] vel eum distringat ad curiam venire vel defaltam suam sua manu puniat capiendo ecclesiam in manum suam vel alio modo quo[209] poterit de iure eum distringat. Tandem vero ad curiam veniens clericus ipse, aut tenebit se ad illum advocatum qui advocationem ipsam petit, et se ad suam presentationem fuisse institutum vel ad presentationem alicuius antecessorum suorum asseret, vel se ad alium advocatum tenebit. Si ad illum advocatum se tenet qui advocationem ipsam petit, tunc remanebit placitum in curia domini regis. Et si advocatus ipse neget id quod dicit, se fuisse ad suam presentationem[210] institutum vel ad presentationem alicuius eius antecessorum, si super hoc versus clericum illum placitare voluerit, coram suo iudice ecclesiastico placitum sequetur. Si vero alium nominaverit advocatum qui inde summonitus fuerit venire ad curiam, tunc summonitus ipse aut venit aut non venit. Si non venit neque ad primam neque ad secundam neque ad terciam summonitionem, vel si primo et secundo et tercio se essoniaverit in curia et ad quartum diem neque venerit neque responsalem miserit, quo modo distringetur vel [quo modo] punietur ipsius defalta? Et quidem capietur advocatio ipsius ecclesie unde contentio est in manum domini regis, et per .xv. dies ita remanebit; qui si infra illos .xv. dies non venerit, tunc is qui advocationem ipsam petit saisinam ipsam habebit. Sed quid erit tunc de clerico ipso? [fo. 52v] Nunquid ecclesiam ipsam eo ipso amittetur? Sin autem ad curiam veniat is qui summonitus est, aut dicet se advocatum ipsius ecclesie aut nullum ius in advocatione ipsa clamabit. Si nullum ius inde[211] clamet, tunc remanebit placitum in domini regis curia, et erit placitum illud[212] inter advocatum et clericum sed in curia christianitatis. Lite vero pendente, si ecclesia ipsa vacare ceperit, quero[213] cuius sit interim presentatio? Et quidem si nulla fuerit dubitatio mota super ultima presentatione quin is versus quem petitur ius advocationis habuerit ultimam presentationem[214] vel aliquis antecessorum eius, tunc ipse personam interim presentabit donec saisinam[215] ipsam amiserit. Ex quo patet quod si saisita fuerit advocatio alicuius ecclesie in manu domini regis propter defaltam advocati et infra illos .xv. dies vacare ceperit, non amittet presentationem suam advocatus ipse infra illos .xv. dies. Si vero ius advocationis suum esse dicat vel[216] illud tanquam suum defendere voluerit, tunc quidem procedet loquela eo ordine quo supradictum est. Qui si optinuerit tam ipse quam persona sua [ab] adversarii sui[217] clamio liberabitur. Si vero placitum perdiderit, tunc [ipse] advocationem ipsam perpetuo perdet et omnes heredes eius. .xi. [10] De clerico autem persona eiusdem ecclesie quid erit faciendum, qui se personatum eiusdem ecclesie habuisse per eius presentationem dixit in curia? Et quidem in curia domini regis nil amplius inde agetur, nisi quod de advocatione ipsa inter advocatos iudicabitur. Sed[218] in curia christianitatis advocatus qui de novo ius advocationis evicit versus clericum ipsum coram episcopo suo vel eius officiali placitabit, ita quod si tempore presentationis credebatur patronus is per quem fuit presentatus, tunc remanebit ei ecclesia illa omnibus diebus vite sue. Statutum est etiam super hoc in regno domini regis de clericis illis qui ecclesias obtinent per tales advocatos qui se [in] advocationes ecclesiarum tempore werre violenter intruserunt, ne ecclesias ipsas quamdiu vixerint amittant. Et ita soluta est questio supraposita. Sed post tempora eorum ad rectos advocatos revertantur presentationes ipsarum ecclesiarum. .xii. [11] Iuxta predicta autem queri potest, cum quis advocatus disrationav[er]it advocationem in curia domini regis versus alium,[219] et postea processu temporis persona ipsius ecclesie obierit, utrum ille versus quem disrationata fuit ipsa advocatio possit de novo querere assisam de ultima presentatione; et si breve de assisa perquisierit ita quod assisa sit inde summonita, quid deinde sit adversario faciendum? Esto enim quod ille numquam personam ad ecclesiam illam presentaverit sed pater suus vel aliquis antecessorum suorum, et quod obiciatur ei [col. 2] ab adversario quod recognitionem inde habere non debeat, eo quod advocationem ipsam in curia versus eum per iuditium perdiderit, nunquid igitur eo ipso remanebit assisa? Et non videtur quod ideo remanere debeat, quia cum ille saisinam ipsius advocationis[220] numquam habuerit, eo quod non ultimam presentationem, videtur quod recte possit petere saisinam patris sui, non obstante aliquo quod factum sit super iure ipso presentandi. Si vero iterum de novo placitare poterit super illa ultima presentatione, tunc non videtur quod perpetuo firma sint ea que in curia domini regis per iuditium semel sunt terminata negotia. Si enim prius abiudicata[221] fu[er]it alicui advocatio alicuius ecclesie, non videtur quod aliquo modo de cetero aliquam saisinam inde iuste recuperare debeat in curia ipsa versus illum maxime qui advocationem ipsam dirationavit, nisi aliqua nova causa intervenerit quare super hoc audiri debeat.[222] Ad hoc respondetur, quod si ita summonita esset assisa super hoc, remanet[223] eo ipso quod concedi posset ab adversario illum vel antecessores suos habuisse ultimam presentationem. Sed dicet quod si quid iuris ille vel antecessores sui inde habuerunt, illud amiserunt in curia domini regis per iuditium, vel[224] hoc probato per recordum curie loquelam amittet et preterea in misericordia domini regis remanebit. .xiii. [12] Notandum vero[225] preterea quod quandoque contingit quod cum aliquis clericus movet controversiam ali[cu]i clerico super ecclesia aliqua in curia christianitatis, si per diversos advocatos advocent se clerici illi in illa ecclesia, ad petitionem alterius advocatorum defendetur placitum illud in curia christianitatis donec dirationetur in curia domini regis ad quem advocatum pertineat advocatio eiusdem ecclesie, et per hoc breve:

Breve de prohibendo placito in curia christianitatis propter advocationem.

.xiiii. [13] Rex iudicibus illis ecclesiasticis salutem. Indicavit mihi .R. quod, cum .I. clericus suus per suam presentationem teneat ecclesiam de illa villa que de sua advocatione est ut dicit, .N. clericus eandem petens ex advocatione .H. militis ipsum .I. coram vobis inde trahit in placitum in curia christianitatis. Si vero prefatus .N. prefatam ecclesiam disrationaret ex advocatione predicti .H., palam est quod iamdictus .R. iacturam de sua advocatione incurreret. Et quoniam lites de advocationibus ecclesiarum ad coronam et ad dignitatem meam pertinent, vobis prohibeo ne in causa illa procedatis donec disrationatum sit in curia mea ad quem illorum advocatio illius ecclesie pertineat.

Si vero post prohibitionem illam in causa processerint, tunc summonebuntur quod veniant [fo. 53r] inde responsuri in curia domini regis.

Breve de eodem si iudices in placito processerint post prohibitionem.

.xv. [14] Rex vicecomiti salutem. Prohibe iudicibus illis ne teneant placitum in curia christianitatis de advocatione illius ecclesie unde .R. advocatus illius ecclesie queritur quod .N. eum inde trahit in placitum [in curia] christianitatis, quia placita de advocationibus ecclesiarum ad coronam et ad dignitatem meam pertinent. Et summone per bonos summonitores ipsos iudices quod sint coram me vel iusticiis meis eo die, ostensuri quare placitum illud tenuerunt contra dignitatem meam in curia christianitatis. Summone etiam per bonos summonitores prefatum .N. quod tunc sit ibi, ostensurus quare prefatum R. inde traxit in placitum in curia christianitatis. Et habeas ibi etc.

Liber .v.

Placitum de questione status.

Capitulum primum. Sequitur de questione status placitum, quod est inter aliquos quando scilicet aliquis trahit alium a libertate ad vilenagium vel quando[226] aliquis in vilenagium positus petit libertatem. Cum quis autem petat alium in vilenagio positum tanquam nativum suum, habebit breve de nativis vicecomiti directum, et coram vicecomite loci eundem[227] per breve illud clamabit versus illum qui eum in vilenagium tenet. Et si vilenagium suum coram vicecomite[228] [in comitatu non contradicatur, tunc placitum illud de nativo illo coram vicecomite] procedet, sicut inferius dicetur, inter clammantem et tenentem nativum illum. Si vero liberum hominem se esse dixerit is qui petitur, et super hoc monstrando securum fecerit vicecomitem, tunc remanebit loquela ipsa in comitatu, quia vicecomes ipse amplius se de placito illo de iure intromittere non debet. Verumtamen si super hoc idem vicecomes loquelam ipsam audire uoluerit,[229] tunc is qui petitur ad vilenagium clamet se ad iusticias domini regis, et habebit breve domini regis quod, si fecerit vicecomitem securum de monstranda[230] libertate sua, tunc ponatur loquela ipsa coram iusticiis domini regis et[231] in curia domini regis, et interim pacem is habeat qui libertatem petit. Breve[232] tale erit:

Breve tale erit de eodem.

.ii. Rex vicecomiti salutem. Questus est mihi .R. quod .N. trahit eum ad vilenagium desicut[233] ipse liber homo est ut dicit; et ideo tibi precipio quod si prefatus .R. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc ponas loquelam ipsam coram me vel iusticiis meis eo die, et eum inde interim pacem habere facias. Et summone per bonos summonitores predictum .N. quod tunc sit ibi ostensurus quare eum trahit ad vilenagium iniuste. Et habeas ibi etc.

[col. 2] .iii. Summonebitur itaque per idem breve is qui clamat illum ad vilenagium, et ei dies ponetur, quo [suum] clamium prosequatur. Die autem statuta, is qui petitur ad vilenagium aut venit aut non venit. Si non venit neque nuncium [vel] essonium miserit, fiet inde iuxta formam superius expressam in tractatu illo de loquelis per plegios atachiatis. Si enim[234] se essoniare voluerit, hoc ei licet eisdem scilicet essoniis et totidem vicibus ut predictum est. Si vero is qui alium ad vilenagium clamat eodem die neque venerit neque miserit, dimittetur[235] sine die si presens fuerit sub tali forma: scilicet quod is qui clamat tale recuperare habeat quale de iure habere debeat, unde superius plenius dictum est. Interim autem in saisina libertatis erit is qui ad villenagium clamabatur.

.iiii. Utroque autem presente in curia, tam eo qui ad villenagium trahitur quam illo qui eum clamat, hoc modo libertas disrationabitur in curia. Producet itaque is qui libertatem petit plures de proximis et de consanguineis suis de eodem stipite unde ipse processerat exeuntes, per quorum libertates si fuerint in curia recognite vel probate liberabitur a iugo servitutis is qui in libertatem proclamat. Si vero contradicatur status libertatis eorundem productorum vel de eo dubitetur, ad visnetum erit recuperandum, ita quod per eius verumdictum scietur utrum illi liberi homines sint an non, et secundum hoc dictum iudicabitur. Si vero alios produxerit is qui eum ad villenagium trahit ad probandum contrarium, eo scilicet quod illi homines quos ibi producit nativi sui sunt, ita quod de uno communi stipite cum illo quem ad nativum clamat exierunt, tunc similiter si utrimque producti recognoscantur communes consanguinei, disquiretur per visnetum qui illorum eidem sint proximiores, et secundum hoc iudicabitur. Simile quoque fiet si ex una parte producti recognoscantur eius esse consanguinei et ex altera parte producti negentur[236] eundem in aliqua consanguinitate contingere, vel si dubitetur super hoc; omnis huiusmodi dubitatio per visnetum absolvitur. Probata autem libertate in curia sufficienter, tunc is de cuius libertate contentio est a clamio ipsius qui eum ad villenagium clamaverat absolvetur et perpetuo liberabitur. Si vero in probatione sua defecerit, vel si ab adversario disrationetur tanquam nativus, sine recuperatione aliqua domino suo adiudicabitur cum omnibus catallis suis. Sub hac eadem forma et eodem ordine tractandum [fo. 53v] est placitum istud quando aliquis in [libertate constitutus ad villenagium trahitur vel quando aliquis in] villenagium positus propria sua deliberatione petit libertatem. Ob id enim ad curiam veniens ille de cuius libertate agitur, impetrabit loquelam ipsam in curia domini regis deduci. Quo impetrato, sub forma dicta loquela procedet. Notandum etiam quod in placito isto locum non habet duellum ad libertatem alicuius probandam vel improbandam a prima nativitate.

Quibus modis perducatur quis ad libertatem.

.v. Pluribus autem modis perduci potest ad libertatem aliquis in vilenagium positus. Veluti si dominus suus, volens eum ad libertatem perduci a villenagio suo quo ei tenetur obnoxius, et a se et heredibus suis quietum clammaverit; vel si eum ad liberandum alicui donaverit vel vendiderit. Illud tamen est notandum quod non potest aliquis in villenagium positus libertatem suam suis denariis querere, posset enim tunc a domino suo secundum ius regni et consuetudinem ad villenagium revocari, quia omnia catalla cuiuslibet nativi ita intelliguntur esse in potestate domini sui, quod propriis denariis suis non poterit se versus dominum suum a villenagio redimere. Si quis vero extraneus eum ad liberandum emeret suis nummis, posset quidem perpetuo versus dominum suum qui eum vendiderit se in statu libertatis tueri. Cum quis vero[237] nativum suum a se vel heredibus suis quietum clammaverit vel extraneo vendiderit, poterit is qui libertatem ita assecutus[238] est versus dominum suum et quoslibet eius heredes, dummodo hoc per cartam vel alio modo legittimo in curia disrationaverit, perpetuo se tueri; ad duellum etiam hic poterit perveniri si quis eum [239]a villenagio[239] liberatum esse contradixerit, dummodo aliquis testis idoneus qui viderit et audierit ubi ipse liberatus sit, libertatem suam disrationare[240] voluerit in curia. Notandum etiam quod potest quis nativum suum quantum ad sui ipsius vel heredum suorum personam liberum facere, non quantum ad alios. Quia si quis prius nativus, ad libertatem hoc modo perductus, contra extraneum ad aliquam disrationationem faciendam produceret[ur] in curia vel ad aliquam legem terre faciendam posset [241]inde iuste[241] amoveri si nativitas sua et villenagium in curia obiecta fuerit et probata etiam si miles in tali statu factus esset a villenagio liberatus. Item si quis nativus quiete per unum annum et diem in aliqua villa privilegiata manserit ita quod in eorum communem scilicet gildam tanquam civis receptus fuerit, eo ipso a villenagio liberatur.

[col. 2] Quibus modis fiant nativi.

.vi. Fiunt autem nativi ex prima nativitate sua, quemadmodum si quis fuerit procreatus ex nativo et nativa ille quidem nativus nascitur. Idem est si ex patre libero et matre nativa. Sed si ex matre libera et patre nativo idem est dicendum quantum ad status integritatem. Unde si quis liber homo duxerit nativam in uxorem ad aliquod villenagium, quamdiu ita fuerit obligatus villenagio eo ipso legem terre tanquam nativus amittit. Si qui[242] vero procreantur[243] ex nativo unius et nativa alterius, inter dominos proportionaliter pueri ipsi dividentur.

Liber .vi.

Placitum de dotibus.

Capitulum primum. Dos duobus modis dicitur. Dicitur enim dos vulgariter id quod aliquis liber homo dat sponse sue ad hostium ecclesie tempore desponsationis sue. Tenetur autem unusquisque tam iure ecclesiastico quam iure secul[ar]i sponsam suam dotare tempore sue desponsationis. Cum quis autem sponsam suam dotat, aut nominat dotem aut non. Si non nominaverit dotem, tercia pars tocius liberi tenementi sui intelligetur dos eius, et appellatur rationabilis dos cuiuslibet mulieris tercia pars totius liberi tenementi viri sui quod habet tempore desponsationis, ita quod inde fuerit saisitus in dominico. Si vero dotem nominat is qui mulierem desponsat et plus tercia parte, dos ipsa in tanta quantitate stare non poterit. Amensurabitur enim usque ad terciam partem, quia minus tercia parte sui tenementi potest quis dare in dotem, plus vero tercia parte non.

De amplianda dote ratione questus.

.ii. Contingit autem quandoque quod si modicum tenementi habeat is qui mulierem desponsat, possit dotem ipsam ampliare scilicet de questu suo terciam[244] partem vel minus. Si vero de questu suo nil fuerit expressum in dotis assignatione, licet parum habeat tenementi tempore desponsationis et postea multum adquisierit, non poterit in dotem clamari plus tercia parte illius tenementi quod habuit is qui mulierem dotavit tempore desponsationis. Idem dico, si quis in denariis vel in aliis catallis, terram non habens, sponsam suam dotaverit et postea magnum questum fecerit in terris et tenementis, quia nil de questu [245]tempore desponsationis expressit nichil amplius tercia parte quam habuit[245] de cetero in dotem de iure clamare poterit. Quia hoc generaliter verum est quod quantacumque vel qualiscumque fuerit dos assignata alicui mulieri, si inde [fo. 54r] satisfactum fuerit ipsi mulieri ad hostium ecclesie quantum ad dotem nunquam de cetero poterit amplius ad dotem petere. .iii. Sciendum autem quod mulier nil potest disponere circa dotem suam in vita sui mariti. Quia cum ipsa mulier plene in potestate viri sui de iure sit, non est mirum si tam dos ipsius mulieris quam cetere res eius omnes plene intelligantur esse in dispositione viri sui. Potest itaque quilibet uxorem habens dotem uxoris sue donare, vendere et alio quo voluerit modo alienare in vita sua, ita quod tenetur uxor sua in hoc sicut in aliis rebus omnibus que contra Deum non sint ei consentire. Adeo autem viro suo tenebitur mulier obedire quod si vir eius vendere dotem voluerit et ipsa ei contradixerit, si postea ita vendita fuerit et empta dos ipsa, mortuo viro suo non poterit mulier dotem ipsam versus emptorem petere, si confessa fuerit in curia vel super hoc convicta quod ea contradicente viro suo vendita fuerit dos ipsa a viro suo. .iiii. Mortuo siquidem viro alicuius mulieris, aut vacat dos eius si fuerit nominata aut non vacat. Si vacat, ponere se poterit mulier ipsa in dotem suam, et tenere se in saisina cum consensu heredis. Si vero non vacet, aut tota non vacat aut quedam pars vacat et quedam non vacat. Si quedam pars vacat quedam non, in parte que vacat ponere se poterit predicto modo, et de residuo habebit breve de recto ad warantum suum, scilicet quod teneat ei plenum rectum de illa terra quam clamat pertinere ad rationabilem dotem suam. Breve autem tale erit:

Breve de recto de pertinentia dotis.

.v. Rex .N. salutem. Precipio tibi quod sine dilatione plenum rectum teneas .M. que fuit uxor Roberti de una hida terre in illa villa, quam clamat pertinere ad rationabilem dotem suam quam tenet de te in eadem villa per liberum servitium .x. solidorum per annum pro omni servitio, quam .N. ei difforciat. Et nisi feceris, vicecomes faciat, ne oporteat etc.

.vi. Tractabitur autem placitum illud per hoc breve in curia waranti donec probetur curia ipsius ei de recto defecisse. Quod qualiter fieri debeat inferius dicetur. Quo probato, procedet loquela usque ad comitatum, et ita, mediante comitatu, pro voluntate domini regis vel capitalis iusticie poterit loquela ipsa ad capitalem curiam domini regis etiam iuste transferri, et per hoc breve:

Breve de transferendo placito a comitatu in curia [col. 2] domini regis.

.vii. Rex vicecomiti salutem. Pone coram me vel iusticiis meis tunc loquelam que est in comitatu tuo inter .M. et .N. de una hida terre in illa villa quam ipsa .M. clamat versus predictum .N. ad rationabilem dotem suam. Et summone per bonos summonitores predictum .N. qui terram illam tenet, quod tunc sit ibi cum loquela sua. Et habeas etc.

Quibus ex causis fiat translatio a comitatu in curiam.

.viii. Potest autem transferri huiusmodi loquela sicut et alie quelibet a comitatu in[246] curiam capitalem pluribus ex causis. Tum propter aliquam dubitationem que emergit in comitatu super loquela ipsa quam comitatus nesciat diiudicare, et quando sic transfertur loquela aliqua ad curiam, tunc summonenda est utraque pars, scilicet tam petens quam tenens. Cum[247] ex perquisitione alterutrius partium transfertur loquela, tunc[248] sufficit illam partem summoneri que hoc non perquisivit. Si vero ex consensu et perquisitione utriusque partium simul existentium in curia loquela ipsa transferatur, tunc neutram partium oportet summon[er]i quia eis intelligitur dies datus in curia. Die autem statuta in curia, aut uterque abest, aut alter tantum, aut uterque adest. De absentia utriusque vel alterius tantum, satis superius dictum[249] est. Utroque vero presente in curia, mulier ipsa ius suum versus adversarium suum in hec verba proponet: ‘Peto terram istam sicut pertinentiam illius terre que mihi nominata est in dotem, unde maritus meus dotavit me ad hostium ecclesie die quo me desponsavit, sicut de eo unde ipse fuit saisitus et vestitus eo tempore quo me inde dotavit’. Ad huiusmodi ergo clamium solet multipliciter ab adversa parte responderi: aut enim negabit eam inde fuisse dotatam, aut concedet. Quicquid autem dicat, non debet loquela ipsa procedere sine herede mariti ipsius mulieris. Summonendus est[250] ergo ad curiam quod veniat auditurus loquelam istam, et per hoc breve:

Breve de summonendo herede ad warantizandum dotem.

.ix. Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .N. filium et heredem .R. quod sit coram me vel iusticiis meis eo die ad warantizandum .M. que fuit [fo. 54v] uxor ipsius .R. patris sui, unam hidam terre in illa villa quam clamat ad rationabilem dotem suam, de dono ipsius .R. viri sui versus .H., et unde placitum est inter eos in curia mea, si terram illam ei warantizare voluerit, vel ad ostendendum quare id facere non debeat. Et habeas ibi etc.

Quid iuris est si heres neque venerit neque se essoniaverit.

.x. Heres igitur ipse summonitus si neque venerit neque se essoniaverit ad primum diem vel secundum vel tercium vel si post essonia sua die .iiii. neque venerit neque responsalem miserit, qualiter distringi debeat vel possit de iure regni et consuetudine queri potest. Potest[251] autem heres secundum quosdam, scilicet .H. Walteri, distringi quod ad curiam veniat per feodum suum, ita quod de consilio curie capiatur in manu domini regis[252] tantum de feodo suo unde distringatur ad curiam venire ad ostendendum[253] utrum debeat terram illam warantizare vel non, vel per plegios atachiari potest, secundum .O. filium Hervei et Hugonem Bardol., quod ad curiam veniat ad idem[254] faciendum. .xi. Apparente demum in curia herede viri mulieris conquerentis, aut idem testabitur et concedet quod terra ipsa pertinentia sit dotis ipsius mulieris, et quod inde fuerit dotata mulier ipsa, et quod antecessor eius inde fuerit saisitus tempore quo eam inde dotavit sicut de pertinentia illius terre quam eidem principaliter nominavit in dotem, aut non. Si id concedat in curia, de cetero tenebitur terram illam versus ipsum tenentem disrationare si inde voluerit placitare, et ita illam ipsi mulieri deliberare, et revertetur placitum inter ipsum heredem et tenentem ipsum, aut si noluerit inde placitare, tenebitur dare ipsi mulieri competens escambium quia de cetero non poterit perdere mulier ipsa. Si vero heres ipse nec testatus fuerit nec concesserit ipsi mulieri id quod ipsa versus tenentem proponit, tunc placitum inde poterit esse inter ipsam mulierem et heredem. Mulier enim nullum placitum efficaciter movere poterit versus aliquem sine waranto suo de dote sua, sicut nec inde tenetur respondere sine eodem waranto suo. Si vero[255] heres ipse totum ius ipsius [col. 2] mulieris ei negaverit, ita quod dixerit in curia ipsam nunquam inde fuisse dotatam ab antecessore suo, poterit ita inter eos ad duellum perveniri, si mulier audientes et videntes ibi habeat et aliquem idoneum testem qui audierit et viderit ipsam inde fuisse ab antecessore ipsius heredis dotatam ad hostium ecclesie tempore desponsationis sue, et hoc paratus sit versus illum disrationare. Si ergo mulier versus heredem ipsum obtinuerit per duellum, tunc heres ipse tenebitur terram petitam ipsi mulieri deliberare vel competens escambium suum eidem assignare. .xii. Notandum etiam quod cum quis dotat sponsam suam in hec verba: ‘Do tibi terram istam vel villam nominatam cum omnibus pertinentiis’, si aliquam pertinentiarum eo tempore non habuerit in dominico suo nec inde fuerit saisitus tempore desponsationis, et in vita sua eandem disrationaverit vel alio modo iuste perquisierit, poterit uxor ipsius post mortem viri sui iure dotis etiam ipsam pertinentiam cum aliis recte petere.

.xiii. Sciendum etiam quod si vir alicuius mulieris dotem uxoris sue vendiderit alicui postquam eam inde dotaverit, tenebitur heres eius dotem illam ipsi mulieri deliberare si poterit, et ipsi etiam emptori tenebitur ad rationabilem escambium suum ex venditione vel ex donatione sui antecessoris. Sin autem, ad rationabilem escambium ipsi tenebitur. .xiiii. Cum enim[256] tota non vacat dos alicuius mulieris ita quod [inde] nichil habeat mulier ipsa, tunc placitum ipsum ab initio tractandum est in curia domini regis, et summonebitur is qui dotem ipsam tenet per hoc breve:

Breve de summonitione facienda propter dotem unde nichil habet.

.xv. Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione faciat habere .M. que fuit uxor .R. rationabilem dotem suam in illa villa quam clamat habere de dono ipsius .R. viri sui, unde nichil habet ut dicit, et unde queritur quod ipse ei iniuste disforciat. Et nisi fecerit, summone eum, etc. quod sit eo die coram me vel iusticiis meis ostensurus quare non fecerit. Et habeas ibi etc.

Quod necessaria sit presentia heredis.

.xvi. Quicumque autem dotem ipsam teneat, sive heres sive alius, oportet semper ipsum heredem presentem esse qui mulieri petenti de dote sua respondeat. Si itaque alius ab herede dotem ipsam difforciet ipsi mulieri, tunc per hoc breve summonebitur; [fo. 55r] heres vero per prescriptum breve inde summonebitur. .xvii. Potest autem placitum illud inter heredem ipsum et mulierem multipliciter variari. Aut enim clammabit mulier ipsa dotem suam tanquam nominatam [aut rationabilem dotem suam non nominatam]. Heres [257]quoque aut[257] concedet ei dotem sibi fuisse nominatam aliam tamen[258] ipsa petat aut nullam ei nominatam fuisse dicet. Si ergo de dote nominata sive de[259] diversis nominati[oni]bus dotis inter eos sit contentio, tunc poterit in placito isto[260] predicto modo procedi. Si vero rationabilis dos sine aliqua nominatione certa petatur, certi iuris est quod heres tenebitur mulieri assignare in dotem terciam partem tocius liberi tenementi quod antecessor eius habuit in dominico die quo[261] eam desponsavit, integre in omnibus ut in terris et tenementis, in advocationibus ecclesiarum, ita quod si non fuerit nisi una sola ecclesia in tota hereditate, si contigerit eam vacare in vita mulieris post mortem mariti sui, non poterit heres ipse sine assensu ipsius mulieris personam ad ecclesiam ipsam presentare. Excipitur capitale masagium quod dari non potest in dotem, nec dividetur sed integrum remanebit. Item in divisione non veniunt res quas tenuerint mulieres alie in dotem unde prius dotate fuerint. Preterea si fuerint duo maneria vel plura dividenda, non dividetur capitale manerium, sed integrum cum capitali masagio heredi remanebit, ita quod de alio manerio vel aliis maneriis ipsi mulieri plene satisfiat. Notandum etiam quod pro etate heredis non remanebit assignatio dotis ipsi mulieri. Preterea notandum quod si fuerit terra aliqua data alicui mulieri in dotem nominatam ita quod ecclesia aliqua in feodo illo sit fundata, post mortem mariti habebit mulier liberam inde presentationem ita quod clerico cuilibet idoneo poterit ecclesiam ipsam concedere, si vacaverit, sed collegio non potest, quia hoc auferret ius ipsius heredis perpetuo. Sin autem maritus ipsius mulieris alicui clerico in vita sua ecclesiam ipsam concesserit, ecclesiam ipsam tota vita sua idem clericus poterit retinere, etiam si hoc factum sit postquam uxorem suam de terra illa dotavit, secundum .H. Walteri. Verum si domui religiose ecclesiam [col. 2] ipsam interim concesserit ipse maritus, debet ecclesia ipsa post mortem ipsius ipsi mulieri deliberari, ita quod in vita sua liberam inde habebit presentationem. Post mortem vero ipsius mulieris et illius clerici qui ad eius presentationem institutus fuerit persona, iterum ad domum ipsam religiosam revertetur ecclesia ipsa, illi perpetuo remansura. Sciendum item quod si in vita viri alicuius mulieris fuerit ab eo uxor eius separata ob aliquam sui corporis turpitudinem, nullam vocem clammandi dotem habere poterit mulier ipsa. Idem dico si fuerit ab eo separata per parentelam, scilicet quod nullam dotem petere poterit, et tamen liberi eius possunt esse heredes et de iure regni succedunt patri iure hereditario. Notandum item quod cum quis filius et heres alicuius ex consensu patris sui uxorem ducit, et per assignationem patris sui uxori sue quandam partem terre patris sui dat in dotem, nunquam ab ea plus peti poterit in dotem. Mortuo autem viro suo ante mortem patris sui, queri potest[262] utrum terram illam nomine dotis retinere possit et utrum pater viri sui teneatur illi warantizare terram ipsam.[263]

Si vero mulier [264]aliquam terram[264] plus habeat in dotem quam pertineat ei habere, precipietur vicecomiti quod id amensurari faciat, et per hoc breve:

Breve de dote amensuranda.

.xviii. Rex vicecomiti salutem. Questus est mihi .B. quod .M. mater sua plus habet in dotem de hereditate sua quam habere debet et quam pertinet habendum secundum dotem rationabilem. Et ideo precipio tibi quod iuste et sine dilatione id amensurari facias, et iuste et sine dilatione facias habere ipsi .B. id quod habere debet de iure et hereditate sua, et iuste et sine dilatione facias habere ipsi .M. quod habere debet et quod pertinet habendum secundum dotem suam rationabilem. Ne oporteat eum amplius inde conqueri pro defectu iusticie. T. etc.

Liber septimus.

De maritagiis.

Primum capitulum. In alia acceptione accipitur dos secundum leges romanas [secundum] quod proprie appellatur dos id quod datur cum muliere [viro, quod vulgariter dicitur maritagium. Potest itaque quilibet liber homo terram habens dare quandam partem terre sue cum filia sua vel cum alia qualibet muliere] in maritagium, sive habeat heredem sive non, sive[265] velit heres si habuerit heredem sive non velit, immo etiam eo contradicente et reclammante. Cuilibet et[iam] cuicumque voluerit potest [fo. 55v] quis quandam partem sui liberi tenementi donare in remunerationem servitii sui vel loco religioso in elemosinam, ita quod si donationem ipsam saisina fuerit secuta, perpetuo remanebit illi cui donata fuerit terra illa et heredibus suis, si iure hereditario fuerit eis concessa. Si vero donationem talem nulla fuerit secuta seisina, ex tali donatione nichil post mortem donatoris contra voluntatem heredis efficaciter peti potest, quia id intelligitur secundum consuetam regni interpretationem potius esse nuda promissio quam aliqua vera donatio. Licet autem ita generaliter liceat cuilibet de terra sua rationabilem partem pro sua voluntate cuicumque voluerit libere in uita sua donare, in extremis tamen agenti non est hoc cuiquam hactenus permissum quia posset tunc inmodica fieri hereditatis distributio si fuisset hoc permissum illi qui fervore passionis instantis et memoriam amittit et rationem, quod non nunquam evenire solet. Unde presumeretur quod si quis in infirmitate positus ad mortem terram suam distribuere cepisset quod in sanitate sua minime facere voluisset, quod potius proveniret illud ex fervore animi quam ex mentis deliberatione. Posset tamen huiusmodi donatio in ultima voluntate alicui facta ita tenere, si cum consensu heredis fieret et ex suo consensu confirmaretur. Cum quis autem de terra sua in maritagium vel alio modo donat, aut habet hereditatem tantum, aut questum tantum, aut hereditatem et questum. Si hereditatem tantum, poterit quidem ex eadem hereditate quandam partem donare ut dictum est [cuilibet] extraneo cuicumque voluerit. Si autem plures habuerit filios mulieratos, non poterit de facili preter consensum heredis sui filio suo postnato de hereditate sua quantamlibet partem donare. Quia si hoc esset permissum, accideret[266] inde frequens priusnatorum filiorum exheredatio propter maiorem patrum affectionem quam sepe erga postnatos filios suos habere solent. Sed nunquid filio suo bastardo potest quis filium et heredem habens de hereditate sua donare? Quod si verum est, tunc melioris conditionis videbitur in hoc bastardus filius quam mulieratus postnatus, quod tamen verum est. [col. 2.] Si vero questum tantum habuerit is qui partem terre sue donare voluerit, tunc ei [hoc] quidem licet; sed non totum questum, quia non potest filium suum exheredare. Verumtamen si nullum heredem filium vel filiam ex corpore suo procreav[er]it, poterit quidem ex questu suo cui voluerit partem quandam donare sive totum questum hereditabiliter. Ita quod si inde fuerit saisitus is cui donatio illa facta fuerit in vita donatoris, non poterit aliquis heres remotior donationem ipsam irritare.  Potest itaque quilibet sic totum questum suum in vita donare, sed nullum heredem inde facere potest, neque collegium neque aliquem hominem, quia solus Deus heredem facere potest, non homo. Si[267] autem et hereditatem et questum habuerit, tunc indistincte verum est quod poterit de questu suo quantamlibet partem sive totum cuicumque voluerit dare ad remanentiam. De hereditate autem sua nichilominus rationabiliter dare potest, secundum quod predictum est. Sciendum [autem] quod si quis liberum sochagium habeat et plures habuerit filios qui omnes ad hereditatem equaliter pro equalibus portionibus sint admittendi, tunc indistincte verum est quod pater eorum nichil vel de hereditate, vel de questu si nullam habuerit hereditatem, alicui eorum quod excedat rationabilem partem suam que eum contingat de tota hereditate paterna donare poterit, sed tantum de hereditate sua donare poterit pater cuilibet filiorum suorum de libero sochagio in vita sua quantum iure successionis post mortem patris idem esset consecuturus de eadem hereditate. Verumtamen occasione liberalitatis quam patres in filios vel alios etiam exercere solent, in huiusmodi donationibus iuris quidem questiones[268] sepius emergunt. Esto enim quod aliquis miles vel aliquis liber homo .iiii. vel plures habens filios, ex eadem matre omnes legittime procreatos, et uni illorum verbi gratia priusnato post heredem quandam partem rationabilem de hereditate sua, cum consensu etiam sui heredis, ne super hoc fiat contentio, hereditabiliter donet, ita quod saisinam idem filius inde recipiat et commoditates et exitus in vita sua quamdiu vixerit percipiat, et in tali saisina moriatur, tam patre suo quam fratribus suis omnibus adhuc viventibus, magna quidem iuris dubitatio et virorum iuris regni peritorum[269] disceptatio super tali casu in curia domini regis aliquando evenit vel evenire potest super hoc, scilicet [fo. 56r] quis isti succedere de iure possit et debeat. Pater enim defuncti saisinam filii sui sibi retinere contendit, et ita terram que ex sua donatione processit ad se iterum possit[270] reverti. Super hoc habita contentione in curia, patri ius in terra ipsa clamanti respondetur a filio primogenito quod non est super hoc pater suus audiendus, quia generaliter verum est secundum ius regni quod nemo eiusdem tenementi simul potest esse heres et dominus. Sed hac eadem ratione querit medius filius primogenitum[271] ab illa successione repellere,[272] cum enim iam heres sit totius hereditatis, non potest dominus simul esse partis illius hereditatis et heres. Preterea si iam mortuus esset pater ipsius filii primogeniti, idem filius dominus fieret tocius hereditatis, sed eodem[273] iure non remaneret ei terra ipsa predicta ratione. Si ergo eam retinere non poterit ad remanentiam, quo modo eam petere potest iure hereditario? Sed pari ratione videtur quod postnatus filius omnes alios possit excludere. Simili iure alterius modi dubitatio contingit cum quis fratri suo postnato portionem terre sue hereditabiliter concedit et donat, quo defuncto sine herede de corpore suo exeunte, frater ipsius defuncti terram ipsam in manu sua capiat,[274] sicut illam que de suo feodo est et vacans, versus quem duo filii sui assisam petunt de morte avunculi sui.[275] Procedente vero placito, primogenitus filius versus patrem et postnatus filius versus fratrem primogenitum premonstrato modo placitare possint.[276] Sed sciendum quod pater ipse nullo modo terram illam de iure regni retinere potest, quia non potest simul esse heres et dominus, sed nec etiam ad donatorem licite revertitur terra alicui sic donata, scilicet [cum] homagio secuto, si aliquem heredem habuerit is cui facta est donatio ex corpore suo sive etiam remotiorem. Preterea terra ista que sic donata est sicut alia quelibet hereditas naturaliter quidem ad heredes hereditabiliter descendit, nunquam autem regulariter ascendit. Sic ergo remanet placitum inter patrem et filium suum primogenitum, sed procedere[277] inter primogenitum filium et postnatum modo predicto potest.[278] Aliquando tamen super hoc ultimo casu in curia domini regis de consilio curie ita ex equitate consideratum est quod terra illa sic donata filio primogenito remaneat, maxime [col. 2] si aliud feodum non habeat in manu sua, donec ei hereditas deliberetur. Quia interim cum dominus non sit hereditatis paterne non obviat illud quod dicitur, quod simul quis non possit esse heres et dominus. Sed cum ex illa successione fiat dominus illius partis hereditatis, nonne et heres huius[279] partis intelligitur esse cum et heres sit tocius hereditatis? Ad hoc tamen respondemus quod incertum adhuc est et in pendenti[280] utrum filius primogenitus heres sit an non. Quia si premoriatur pater, tunc constans est quod ipsius heres erit. Quod si sic evenerit, tunc quidem desinet esse dominus illius terre quam ex successione avunculi sui prius adquisivit, et tunc demum ad postnatum filium tanquam ad heredem rectum revertetur terra illa. Sin autem premoriatur filius primogenitus, tunc satis constat quod ille non fuerit futurus heres patris sui, et ob id numquam circa eius personam concurrerent ista duo iura, scilicet[281] hereditarium et dominium. Notandum autem quod nec episcopus nec abbas, quia eorum baronie sunt de elemosina domini regis et antecessorum eius, non possunt de dominicis suis aliquam partem donare ad remanentiam sine assensu et confirmatione domini regis.

De heredum warantizatione.

.ii. Tenentur autem heredes donatoris[282] warantizare donationes et res donatas sicut rationabiliter facte sunt ipsis[283] quibus [284]donate sunt[284] et eorum heredibus.

Distinctio heredum.

.iii. Heredum autem alii sunt proximi, alii remotiores. Proximi heredes alicuius sunt quos ex suo corpore procreaverit,[285] ut filius vel filia. Quibus deficientibus, vocantur heredes remotiores, scilicet nepotes vel neptes ex filio vel filia recta linea descendentes in infinitum. Item frater et soror et ex illis ex transverso descendentes. Item avunculus[286] tam ex parte patris quam ex parte matris, et matertera similiter, et ex illis descendentes. Cum quis ergo hereditatem habens moriatur, si unicum filium habuerit heredem, indistincte verum est quod filius ille patri succedit in totum. Si plures reliquerit filios, tunc distinguitur utrum ille fuerit miles sive per feodum militare tenens an liber sochemannus, quia si miles fuerit, tunc secundum ius regni Anglie primogenitus filius patri succedit in totum, ita quod nullus fratrum suorum partem inde de iure petere potest. [fo. 56v] Si vero fuerit liber sochemannus, tunc quidem dividetur hereditas inter omnes filios quotquot fuerint per partes equales[287] si sochagium illud antiquitus divisum fu[er]it, salvo tamen capitali masagio filio primogenito [pro dignitate] aesnetie sue, ita tamen quod in aliis rebus satisfiet aliis ad valentiam. Si vero non fuerit antiquitus divisum, tunc primogenitus secundum quorundam consuetudinem totam obtinet hereditatem, secundum quorundam[288] consuetudinem postnatus filius heres est. Item si filiam[289] tantum reliquerit quis heredem, tunc id obtinet indistincte quod de filio dictum est. Sin autem plures filias, tunc quidem indistincte inter ipsas dividetur hereditas, sive fuerit miles sive sochemannus pater earum,[290] salvo tamen primogenite filie capitali masagio sub forma prescripta. Nota autem quod si quis fratrum vel sororum inter quos dividetur hereditas sine herede de corpore suo moriatur, tunc eius portio ceteris fratribus vel sororibus accerset. Maritus autem primogenite filie homagium faciet capitali domino de toto feodo.

De servitiis postnatarum filiarum per manus primogenitarum prestandis.

Tenentur[291] postnate filie vel earum[292] mariti servitium suum de suo[293] tenemento capitali domino facere per manum primogenite filie vel eius mariti. Nullum tamen homagium vel etiam fidelitatem aliquam tenentur[294] mariti filiarum postnatarum marito filie primogenite inde facere in vita sua nec eorum heredes primi vel secundi. Tercii autem heredes ex postnatis filiabus exeuntes secundum ius regni homagium tenentur facere de suo tenemento heredi filie primogenite et rationabile relevium.

Preterea sciendum quod mariti aliquarum feminarum[295] quarumcumque nil de hereditate uxorum suarum donare preter consensum heredum suorum vel de iure ipsorum heredum aliquid remittere possunt nisi in vita sua.

Si vero filium habuerit quis heredem et preterea filiam habuerit vel filias, filius ipse succedit in totum. Unde contingit quod si quis plures habuerit uxores et ex qualibet filiam vel filias, ex postrema autem unicum filium, ille filius solus obtinet hereditatem, quia generaliter verum est quod mulier nunquam cum masculo partem [col. 2] capit in aliqua hereditate, nisi forte aliquid speciale fiat in aliqua civitate et hoc per longam consuetudinem eiusdem civitatis. Si vero plures habuerit quis uxores et ex qualibet filiam vel filias, omnes filie pariter venient ad hereditatem eo modo ac si omnes essent ex una et eadem matre. Cum quis autem moritur sine herede filio vel filia, si habuerit vel nepotes vel neptes ex filio vel filia, tunc quidem indubitanter succedent illi eo modo quo determinatum est supra de filio et filiabus et sub eadem distinctione. Illi etenim qui ex recta linea descendunt semper illis preferuntur qui ex transverso veniunt. Cum quis vero moritur habens filium postnatum et ex primogenito filio premortuo nepotem, magna quidem iuris dubitatio[296] solet esse uter illorum preferendus sit illi in illa successione, scilicet utrum filius an nepos. Quidam enim dicere volebant filium postnatum rect[i]orem esse heredem quam nepotem talem, ea videlicet ratione quia filius primogenitus, cum mortem patris sui non expectaret, nec expectaverit[297] quousque heres eius esset; et ita, cum postnatus filius supervixerit tam patrem quam fratrem, recte ut dicunt patri succedit. Aliis vero visum est nepotem talem de iure avunculo[298] suo [esse] preferendum. Cum enim nepos ille[299] ex filio primogenito [exierit et de corpore suo ei heres] extiterit, in totum ius quod pater suus si adhuc viveret haberet ipsi patri suo succedere debet. Ita dico si tempore[300] ipsius non fuerit ab patre[301] suo forisfamiliatus. Potest [302]enim non nunquam[302] filius in vita patris sui ab eo forisfamilari si quandam partem terre sue assignet pater filio et saisinam faciat ei in vita sua ad petitionem et ad bonam voluntatem ipsius filii, ita quod de tanta parte ei sit satisfactum. Tunc enim non poterunt heredes ipsius filii de corpore suo aliquid amplius petere contra avunculum suum vel alium de residua parte hereditatis avi sui quam partem patris sui, licet pater eorum si supervixerit eundem avum suum[303] posset. Preterea si filius alicuius primogenitus de paterna hereditate capitali domino homagium suum fecerit in vita patris sui, tunc licet pater suus premoriatur nulla dubitatio est quin filius eiusdem avunculo suo sit preferendus. Verum super hoc poterit esse placitum inter ipsum nepotem et capitalem dominum, si idem dominus ei homagium suum negaverit, [fo. 57r] vel inter capitalem dominum et avunculum ipsum si capitalis dominus nepoti homagium suum warantizaverit, et ex hoc utrimque rationabiliter posset perveniri ad duellum; nisi vero homagium ita possit doceri, tunc quidem ita hodie optinet inter avunculum et nepotem quod melior est conditio possidentis.

De heredibus ex transverso venientibus.

.iiii. Deficientibus autem his qui recta linea descendunt, tunc frater vel fratres succedunt, aut si non repperiantur fratres vocande sunt sorores, quibus premortuis eorum liberi vocantur. Post hos vero vocantur avunculi vel eorum liberi, postremo matertere vel earum liberi; habita semper et observata distinctione superius posita inter filios militis[304] et filios sochemanni, et nepotes similiter, habita quoque distinctione inter masculos et feminas.

Quod heres debeat testamenta antecessorum servare.

.v. Tenentur quoque heredes testamenta patrum suorum et aliorum antecessorum suorum servare, et eorum debita adquietare. Potest itaque quilibet homo liber maior debitis non involutus de rebus suis in infirmitate sua rationabilem divisam facere, sub hac forma, secundum eiusdem patrie consuetudinem: quod dominum suum primo de meliore et principaliore re quam habuerit recognoscat, deinde ecclesiam suam, postea vero alias personas [305]per voluntatem suam.[305] Quicquid autem secundum[306] diversarum patriarum consuetudines super hoc teneantur,[307] secundum iura regni non tenetur aliquis in testamento suo alicui persone precipue nisi pro voluntate sua aliquid relinquere. Libera etenim esse debet cuiusque ultima voluntas secundum has sicut et secundum alias quaslibet leges. Mulier etiam sui iuris testamentum facere potest. Si vero fuerit in potestate viri constituta, nichil sine viri sui auctoritate etiam in ultima voluntate de rebus viri sui disponere potest. Verumptamen pium esset et marito valde honestum si rationabilem divisam uxori sue concessisset, scilicet usque ad terciam partem rerum suarum, quam viva obtinuisset, si maritum suum supervixisset, ut plenius [infra liquebit; quod plerique mariti facere solent, unde merito commendabiles efficiuntur.] Cum quis vero in infirmitate positus testamentum facere voluerit, si debitis non est involutus, tunc omnes res eius mobiles in tres partes dividentur equales, quarum una debetur heredi, secunda uxori, tercia vero ipsa[308] ipsi reservetur,[309] de qua tercia liberam habebit disponendi facultatem. [col. 2] Verum si sine uxore decesserit, medietas ipsi reservatur. De hereditate vero nihil in ultima voluntate disponere potest, sicut predictum est. .vi. Debet autem testamentum fieri coram duobus vel pluribus viris legittimis clericis vel laicis et talibus qui testes inde fieri possint idonei. Testamenti autem executores esse debent quos testator ad hoc elegerit et quibus curam ipsam commiserit. Si vero testator nullos ad hoc nominaverit, possunt propinqui et consanguinei ipsius defuncti ad id faciendum se ingerere, ita quod si quem vel heredem vel alium rerum defuncti [repererint] detentorem, habebunt breve domini regis ad vicecomitem directum in hec verba:

Breve de faciendo stare rationabilem divisam.

.vii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias stare rationabilem divisam .N. sicut rationabiliter monstrari[310] poterit quod eam fecerit et quod stare debeat. T. etc.

De placito de divisis mortuorum.

.viii. Si quis autem auctoritate huius brevis conventus id dixerit [contra testamentum] quod testamen[tum] ipsum non fuerit recte factum, vel quod res petita non fuerit ita ut dicitur legata, tunc quidem placitum inde in curia christianitatis audiri debet et terminari, quia[311] placitum de testamentis coram iudice ecclesiastico tractari debet, et per illorum qui testamento interfuerunt testimonium, scilicet[312] secundum iuris ordinem, terminari. Si vero fuerit debitis oneratus is qui testamentum facere proponit, nichil[313] de rebus suis extra debitorum aquietationem [preter sui heredis consensum disponere potest. Verum si post debitorum acquietationem aliquid] residuum fuerit, tunc id quidem in tres partes dividetur modo predicto, et de tercia sua[314] parte suum ut dictum est faciet testamentum. Si vero non sufficia[n]t res defuncti ad debita ipsius persolvenda, tunc quidem heres ipse defectum ipsum de suo tenetur adimplere. Ita dico si habuerit etatem heres ipse. [9] Sunt enim quidam heredes de quibus constat ipsos esse maiores, alii [315]vero quos constat[315] esse minores, alii vero de quibus dubium est utrum sint maiores an minores.

De iure maiorum heredum.

.ix. Heredes vero maiores statim post mortem antecessorum suorum possunt se tenere in hereditate sua. Licet enim domini possint [fo. 57v] feodum suum cum herede in manus suas capere, ita tamen moderate id fieri debet ne aliquam desaisinam heredibus faciant. Possunt enim heredes si opus fuerit violentie dominorum resistere, dum tamen parati sint relevium et alia recta servitia eis inde facere. Si vero constet[316] eos esse minores, tunc tenentur heredes ipsi esse sub custodia dominorum suorum donec plenam habuerint etatem, si fuerint heredes[317] de feodo militari; [318]plena etas est[318] post .xxi. annum completum si fuerit heres et filius militis vel per feodum militare tenentis. Si vero filius vel heres sochemanni etatem habere intelligitur tunc cum .xv. annum compleuerit. Si vero fuerit filius burgensis etatem habere tunc intelligitur cum denarios discrete noverit numerare, et pannos ulnare, et alia negotia paterna similiter exercere. Plenam itaque custodiam habent domini filiorum et heredum hominum suorum et feodorum suorum ita quod plenam habent inde dispositionem, ut in ecclesiis in custodiis ipsis constitutis concedendis et in mulieribus si que in eorum custodiam exciderint maritandis et in eorum[319] negotiis exponendis[320] secundum quod propria negotia sua disponere solent; nichil tamen de hereditate de iure alienare possunt ad remanentiam. Ita tamen quod domini[321] heredes ipsos honorifice pro quantitate hereditatis interim exhibeant, et debita queque[322] defuncti pro quantitate hereditatis et temporis quo illis custodia deputatur aquietent, unde et de debitis antecessorum de iure respondere tenentur. Negotia quoque ipsorum heredum agere possunt et placita de iure eis adquirendo movere et prosequi si omissa fuerit de etate contra minorem exceptio. Respondere autem non tenentur pro illis nec de recto nec de saisina nisi in unico casu, cum quis minor habuerit custodiam minoris post decessum patris sui. Tunc enim si denegetur alii hereditas sua cum maior factus fuerit, poterit inde habere assisam et recognitionem de morte antecessoris sui, nec pro etate domini minoris remanebit inde recognitio in hoc etiam[323] casu. Si vero appelletur aliquis minor de felonia,[324] tunc atachiabitur per salvos et securos plegios, sed dum fuerit infra etatem inde non tenebitur respondere, sed demum factus maior. [col. 2]

De restitutione hereditatis[325] facienda.

Restituere autem tenentur custodes hereditates ipsis heredibus instauratas et debitis adquietatas iuxta exigentiam temporis custodie et quantitatis hereditatis. Si vero dubium fuerit utrum fuerint heredes maiores an minores, tunc proculdubio domini tam heredes quam hereditates in custodia habebunt, donec etas rationabiliter probetur per legales homines de visneto et per eorum sacramentum.

De custodia capitalium dominorum.

.x. Si vero plures habuerint dominos ipsi heredes sub custodia constituti, capitales eorum domini, id est illi quibus ligantiam sicut de primis eorum feodis debent, eorum habebunt custodiam; ita quod de ceteris feodis et relevia et alia servitia recta dominis ipsorum feodorum facere tenentur, et sic custodia eis per totum sub forma predicta remanebit. Notandum tamen quod si quis in capite tenere debet de domino rege, tunc eius custodia ad dominum regem plene pertinet sive alios dominos habere debeat ipse heres sive non.[326] [327]Verumtamen ratione burgagii tantum non prefertur dominus rex aliis in custodiis. Quia dominus rex nullum potest habere parem, multo minus superiorem.[327] Si vero dominus rex aliquam custodiam alicui commiserit, tunc distinguitur utrum ei custodiam ipsam pleno iure commiserit ita quod nullum compotum eum inde reddere oporteat ad scacarium, aut aliter. Si vero ita plene ei custodiam commiserit, tunc poterit ecclesias vacantes [donare] et alia negotia sicut sua recte disponere.

De iure heredum sochemannorum.

.xi. Heredes vero sochemannorum mortuis antecessoribus suis in custodia consanguineorum suorum propinquorum erunt,[328] ita tamen quod si hereditas ipsa ex parte patris descenderit, ad consanguineos ex parte matris descendentes custodia ipsa referatur. Cum[329] autem ex parte matris hereditas ipsa descenderit, tunc ad consanguineos paternos custodia pertinet. Nunquam enim custodia alicuius de iure alicui remanet de quo habeatur suspitio quod possit vel velit aliquod ius in hereditate ipsa clamare.

De iure mulierum heredum.

.xii. Mulier vero vel mulieres si heredes alicuius [fo. 58r] remanserint in custodia dominorum suorum remanent. Que[330] si infra etatem fuerint, in custodia erunt donec plenam habuerint etatem, et cum habuerint etatem tenetur dominus earum eas maritare singulas cum suis rationabilibus portionibus. Si vero maiores fuerint, tunc quoque in custodia dominorum suorum remanebunt donec per consilium et dispositionem dominorum maritentur, quia sine dominorum dispositione vel assensu nulla mulier heres terre[331] maritari potest de iure vel consuetudine regni. Unde si quis filiam vel filias tantum habens heredem in vita sua illam vel illas sine assensu domini sui maritaverit, inde iuste iuxta ius et consuetudinem regni perpetuo exheredatur, ita quod nichil inde de cetero recuperare poterit, nisi per solam misericordiam; et hoc ea ratione, quia cum maritus ipsius mulieris heredis alicuius homagium de tenemento illo facere teneatur ipsi domino, requirenda est ipsius domini ad id faciendam voluntas et assensus, ne de inimico suo vel alio modo minus idonea persona homagium de feodo suo cogatur recipere. Verum cum quis licentiam querat a domino suo filiam et heredem suam alicui maritari, tenetur dominus aut consentire aut iustam causam ostendere quare consentire non debeat. Aliter etenim contra eius voluntatem poterit mulier ipsa de consilio patris sui et pro voluntate[332] libere maritari. Iuxta hoc [333]vero queritur[333] si mulier aliqua dotem habens possit alicui pro sua voluntate preter assensum waranti sui nubere, et si fecerit utrum totum ob id amittat. Non enim videtur quod ideo debeat dotem suam amittere, cum maritus suus inde nullum homagium suo waranto de iure et consuetudine regni facere debeat, sed cum affidatione fidelitatem tantum, ne si ante mortem mariti sui mulier ipsa morietur,[334] homagium illud nullo tenemento retento periret. Tenetur tamen mulier cum assensu waranti sui nubere aut dotem amittet, nisi mulier ipsa aliam terram habeat de maritagio vel hereditate; tunc enim sufficit capitalis domini habere assensum, et hoc ideo sic optinet non pro homagio sed pro alia fidelitate quam maritus inde domino facere tenetur, ut dictum est.

Si vero de feudo plurium dominorum fuerit ipsa hereditas, tunc sufficit requirere assensum capitalis domini [col. 2] ad mulierem heredem maritandam.

In custodiis autem constitute mulieres heredes si de corporibus suis forisfecerint et hoc probatum fuerit, tunc ille que deliquerint exheredabuntur, ita quod portiones sue ceteris que non forefecerint accrescent. [Si vero omnes hoc modo deliquerint, tunc tota illa hereditas ipsis dominis tanquam eskaeta remanebit.]

Verumtamen si semel legittime nupte fuerint, tunc si vidue facte fuerint, postmodum non tenebuntur iterum sub custodia dominorum esse, licet teneantur assensum eorum requirere in sepedicta[335] ratione; nec etiam tunc per earum incontinentiam hereditatem amittent.

Quod autem generaliter solet dici, quod putagium hereditatem non adimit, illud intelligendum est de putagio matris, quia filius heres legitimus est quem nuptie demonstrant.

.xiii. Heres autem legitimus nullus bastardus nec aliquis qui ex legittimo matrimonio natus non est esse potest. Unde[336] si quis[337] hereditatem aliquam tanquam heres petat, et alius ei obiciat quod heres inde esse non possit, eo quod ex legittimo matrimonio non sit natus, tunc quidem placitum illud in curia domini regis remanebit, et mandabitur archiepiscopo vel episcopo loci quod de matrimonio ipso agnoscat,[338] et quod inde iudicaverit, id domino regi vel eius iusticiis scire faciat, et per hoc breve:

Breve de bastardia.

.xiiii. Rex archiepiscopo salutem. Veniens coram me vel[339] in curia mea .W. petiit versus .R. fratrem suum quartam partem feudi unius militis in illa villa sicut ius suum et in quo idem .R. ius non habuit ut Wl. dicit, eo quod ipse bastardus fuit natus ante matrimonium matris ipsorum. Et quoniam ad curiam meam non spectat cognoscere de bastardia, eos ad vos mitto, mandans ut in curia christianitatis inde faciatis quod ad uos spectat; et cum[340] loquela illa debitum coram vobis finem sortita fuerit, mihi litteris vestris significetis quid inde coram vobis actum fuerit. Teste Rannulfo de Gla’. Apud etc.

Quando aliquis dicendus sit rectus heres an bastardus.

.xv. Circa hoc autem orta est questio: si quis antequam matrem suam pater desponsaverit fuerit genitus vel natus, utrum talis filius heres sit legittimus cum postea matrem suam desponsaverit? Qui[341] licet secundum canones et leges romanas filius[342] sit heres legittimus, tamen secundum ius regni et consuetudinem nullo modo in hereditate [fo. 58v] tanquam heres sustinetur vel hereditatem de iure petere potest. Sed orta super hoc contentione, utrum scilicet genitus vel natus fuerit ante desponsationem an post, discutietur[343] ut dictum est coram iudice ecclesiastico, et quod ab eo iudicatum fuerit idem domino regi vel eius iusticiis scire faciet, ita quod secundum quod iudicatum fuerit in curia christianitatis de matrimonio, scilicet[344] utrum fuerit ille qui hereditatem petit natus vel genitus ante matrimonium contractum vel post, in curia domini regis supplebitur de adiudicanda vel abiudicanda ipsi hereditate super qua contentio est, ita quod per iuditium curie hereditatem ipsam obtinebit vel [clamium suum] perdet.

.xvi. Queri autem potest de bastardo qui nullum heredem habere potest nisi de corpore suo habuerit heredem. Si quis ei pro servitio suo vel alio modo aliquam terram donaverit, et inde homagium suum receperit ita quod in saisina[345] eiusdem terre sine herede de corpore suo obierit, quis ei de iure succedere debeat, quia dominus non, predictis rationibus.

Cum[346] quis vero intestatus decesserit, omnia catalla sua sui domini esse intelliguntur. Si vero plures habuerit dominos,[347] quilibet illorum catalla illa[348] recuperabit que in suo feudo reperiet.

Usurarii vero res omnes, sive testatus sive intestatus decesserit, domini regis sunt. Vivus autem non solet aliquis de crimine usurarum appellari nec convinci. Sed inter ceteras regias inquisitiones solet inquiri et probari aliquem in tali crimine decessisse per .xii. legales homines de visneto et per eorum sacramentum. Quo probato in curia, omnes res mobiles et omnia catalla que fuerunt ipsius usurarii mortui ad opus domini regis capientur, penes quemcumque res ille invenientur.[349] Heredes quoque ipsius hac[350] de causa secundum ius regni exheredantur, et ad dominum [vel ad dominos] feudi revertetur hereditas. Sciendum tamen quod si quis aliquo tempore in vita sua usurarius fuerit, et super hoc in patria publice diffamatus fuerit,[351] si tamen a delicto ipso ante mortem ipsius destiterit et penitentiam egerit, post mortem ipsius ille vel res eius iure[352] usurarii minime censebuntur. Oportet ergo constare quod usurarius decesserit aliquis ad hoc, ut de eo tanquam de usurario post mortem ipsius iudicetur et de rebus ipsius tanquam de rebus usurarii disponatur.

De ultimis heredibus. [col. 2]

.xvii. Ultimi heredes aliquorum sunt eorum domini. Cum quis ergo sine certo herede moritur quemadmodum sine filio vel filia vel sine tali herede de quo dubium non sit ipsum esse heredem propinquiorem et rectum, possunt et solent domini feodorum feoda illa in manu sua[353] tanquam eschaetas[354] suas capere et retinere, quicumque sunt domini, sive scilicet rex sive alius. Postea[355] vero si quis veniens dicat se inde rectum heredem, si per misericordiam domini sui vel per preceptum domini regis hoc impetrare poterit, inde[356] placitabit, et[357] si quod ius inde habuerit disrationare poterit, ita tamen quod interim terra illa in manu domini feodi remaneat; et[358] quocienscumque dubitaverit aliquis dominus de herede tenentis sui utrum sit rectus heres an non, terram ipsam tenere poterit donec hoc legittime illi constiterit. Idem quoque dictum est supra de herede ubi [359]dictum est esse dubium utrum[359] sit maior an minor. In hoc tamen est differentia, quod in uno casu intelligitur interim hereditas illa quasi eschaeta ipsius domini, in alio vero casu non intelligitur esse sua nisi de custodia. Sin autem nullus appareat qui hereditatem ipsam tanquam heres requirat, tunc ipsi domino remanet hereditas illa eschaeta ad permanenciam,[360] ita quod de illa disponere potest sicut de sua propria ad libitum suum.

Preterea si mulier aliqua heres alicuius in custodia domini sui devenerit, si de corpore suo forisfecerit, hereditas sua [361]pro delicto domino[361] remanet eschaeta. Preterea si quis de felonia convictus fuerit, et confessus in curia, eo per ius regni exheredato terra sua domino suo remanet eschaeta. Notandum tamen quod si de domino rege in capite tenuerit, tunc tam terra quam omnes res mobiles sue et catalla penes quemcumque inventa fuerint ad opus domini regis capientur sine omni recuperatione alicuius heredis. Si[362] autem de alio quam de rege tenuerit is qui utlagatus est vel de felonia[363] conuictus, tunc quidem omnes res sue mobiles[364] domini regis erunt. Terra quoque per unum annum in manu domini regis remanebit; elapso autem anno, eadem ad rectum dominum, scilicet ad ipsum de cuius feodo ipsa est, revertetur, uerum cum domorum subversione et arborum extirpatione. Et generaliter quociens[365] aliquis aliquid fecerit vel dixerit in curia propter quod per iuditium curie exheredatus fuerit, hereditas eius ad dominum feodi de quo ille tenet tanquam eschaeta solet reverti.

Forisfactum autem filii et heredis alicuius [fo. 59r] patrem non exheredat, neque fratrem neque alium quam seipsum.

Preterea si de furto fuerit aliquis [366]convictus et[366] condempnatus res eius mobiles et omnia catalla sua vicecomiti provincie remanere solent. Terram autem si quam habuerit dominus feodi recuperabit statim, non expectato anno. Cum quis vero per legem terre fuerit uthlagatus et postmodum beneficio principis[367] paci restituitur,[368] non poterit ea ratione hereditatem si quam habuerit ille vel heredes sui versus dominum suum nisi ex misericordia ipsius domini et beneficio recuperare. Forisfactum enim et[369] uthlagarum[370] solet dominus rex dampnatis remittere, nec tamen aliena iura ideo querit infringere.[371]

Distinctio maritagiorum.

.xviii. Maritagium autem aliud vocatur[372] liberum, aliud servitio obnoxium. Liberum dicitur maritagium quando aliquis liber homo aliquam[373] partem terre sue dat cum aliqua muliere alicui in maritagium, ita quod ab omni servitio terra illa sit quieta et a se et ab[374] heredibus suis versus capitales dominos adquietanda; et in hac quidem libertate ita stabit terra illa usque ad tercium heredem, nec interim heredes tenebuntur homagium suum[375] inde facere. Post secundum vero heredem ad debitum servitium terra ipsa revertetur et homagium inde capietur, quia si fuerit pars feodi militaris pro [376]quarta parte servitium prebebit inde.[376] Solet autem quandoque dari terra aliqua in maritagium salvo et retento debito servitio ipsi domino, et tunc quidem tenebuntur maritus ipsius mulieris et heredes sui servitium illud facere set sine homagio usque ad tercium heredem. Tertius vero heres[377] inde faciet homagium, et omnes heredes sui postmodum. Alia tamen fidelitas sub fidei vel sacramenti interpositione a mulieribus vel earum heredibus[378] sub eadem forma et eisdem verbis quibus homagium solet fieri prestari debet.

Cum quis itaque terram aliquam cum uxore sua in maritagium ceperit, si ex eadem uxore sua heredem habuerit filium vel filiam clammantem et auditum infra .iiii. parietes, si idem uir uxorem suam supervixerit, sive vixerit heres ipse sive non, illi in vita sua remanebit maritagium illud, post mortem vero eius ad donatorem vel ad heredes suos reversurum. Si[379] autem nullum unquam ex uxore sua habuerit heredem, tunc statim post mortem uxoris ad donatorem vel ad eius heredes maritagium revertitur, et hec est quedam causa quare de maritagio tali non solet recipi [col. 2] homagium. Si enim sic donata esset terra aut[380] in maritagium vel alio modo quod inde reciperetur homagium, tunc nunquam de cetero ad donatorem vel ad heredes eius licite posset reverti, ut supradictum est. Si vero secundum habuerit virum mulier ipsa, idem iuditium erit de secundo quod dictum est de primo, si heredem reliquerit primus sive non.

Cum quis autem aliquam terram de maritagio sue uxoris petit, vel mulier ipsa vel eius heres, tunc distinguitur utrum terra illa petatur versus donatorem vel eius heredem, vel alium extraneum. Quod si versus donatorem vel eius heredem petatur, tunc in electione petentis esse poterit utrum inde placitare voluerit in curia christianitatis vel in curia seculari. Spectat enim ad iudicem ecclesiasticum de maritagio tractare, si pars petentis hoc elegerit, propter mutuam affidationem que fieri solet quando aliquis promittit se ducturum aliquam mulierem, et ei maritagium promittitur ex parte mulieris, nec per curiam domini regis defendetur placitum illud in curia christianitatis licet de laico feodo sit, si[381] constiterit quod petatur [ad] maritagium. Si vero versus extraneum petatur, tunc in laica curia terminabitur placitum illud eodem modo et ordine quo de aliis laicis feodis placitari solet, illo tamen observato quod sine waranto inde placitare non debet, sicut supra de dotibus dictum est; et ad similitudinem[382] placiti de dotibus quantum ad warantum pertinet inde placitari potest, et que ibi dicta sunt quantum ad hunc articulum hic locum habent. Sciendum tamen [quod tercius heres] cum iam suum inde fecerit homagium, sine waranti auctoritate placitare potest.[383]

Liber octavus.

De concordia facta in curia domini regis.

Capitulum primum. Conti[n]git autem multociens loquelas motas in curia domini regis per amicabilem compositionem et finalem concordiam terminari, sed ex consensu et licentia domini regis vel eius iusticiarum, undecumque fuerit placitum, sive de terra sive de alia re. Solet autem concordia talis plerumque in scripturam conversam[384] et per communem consensum partium redigi, et per illam scripturam coram iusticiis domini regis in bancho residentibus recitari, et coram eis utrique parti sua scriptura per omnia alii concordans liberari. Erit autem scriptura [sub hac forma facta]: [fo. 59v]

CIROGRAPHUM:

.ii. Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm’ in vigilia beati Andree apostoli anno regni regis .H. secundi .xxxiii. coram Rannulfo de Glanvill’ iusticia domini regis et H. et R. et Rob. et O. et aliis fidelibus domini regis qui ibi tunc aderant, inter priorem et fratres hospitalis de Ierusalem et Willelmum filium Normanni per Alanum filium suum quem ipse atornavit in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum de tota terra illa et[385] pertinentiis, excepta una bovata terre et tribus toftis [que ipse Willelmus tenuit, de qua terra tota excepta bovata predicta et tribus toftis],[386] placitum fuit inter eos in curia domini regis; scilicet quod predicti .W. et Alanus concedunt et testantur donationem quam Normannus pater ipsius Willelmi ipsis inde fecit, et illam totam terram quietam clamant de se et heredibus suis domui hospitalis et prefato priori et fratribus in perpetuum, excepta .i. bovata terre prefata et tribus toftis que remanent ipsi Willelmo et Alano et heredibus suis tenenda de domo hospitalis et prefato priore et fratribus in perpetuum per liberum servitium .iiii. denariorum per annum pro omni servitio. Et pro hac concessione et testificatione et quietaclamantia prefatus prior et fratres hospitalis dederunt ipsi Willelmo et Alano .c. solidos esterlingorum.

Vel sic:

Alteriusmodi[387] CIROGRAPHUM:

.iii. Hec est finalis concordia facta in curia Galfridi filii Petri et postmodum recordata in curia domini regis ibi anno regni regis .H. secundi .xxxiii. die lune proxima post festum apostolorum Simonis et Jude, coram G. Eliensi et .I. Norwicensi episcopis et Rannulfo de Glanvill’ iusticia domini regis et aliis fidelibus et familiaribus domini regis ibi tunc presentibus, inter predictum Galfridum filium Petri et R. filium Reineri, de advocatione ecclesie Omnium Sanctorum de Soldeham et de communa pasture de Hedone unde contentio fuit[388] inter eos; scilicet quod predictus Rogerus recognovit predicto Galfrido sicut ius suum advocationem predicte ecclesie et quietum clammavit de se et heredibus suis predicto .G. et heredibus suis in perpetuum, si quid iuris in advocatione predicte ecclesie habuerit. Preterea predictus Rogerus quietam clammat predicto .G. communam de Hedun’ et omnes purpresturas[389] quas fecerat in Soldeham, in fruisette[390] et molendinis et toftis et turbariis de Soldeham, unde ipse Rogerus nichil retinet nisi quod opus erit[391] ad comburendum sibi et hominibus suis sine aliqua venditione; [col. 2] et omnes faldas forinsecas excepta sua propria, et precarias[392] carrucarum forinsecarum, et consuetudines[393] gallinarum et ovorum. Et pro hac concordia et quietaclamantia dedit predictus .G. sepedicto .R. xx. marcas argenti.

Dicitur autem concordia talis finalis eo quod negotio finem imponit, adeo quod neuter litigantium ab ea de cetero poterit recedere. Alterutro enim non tenente vel[394] faciente quod convenit, et altera partium inde se conquerente, precipietur vicecomiti quod ponat illum per salvos plegios quod sit coram iusticiis domini regis inde responsurus quod finem illum non tenuerit. Ita dico si alius vicecomitem securum fecerit de clammore suo prosequendo, et per hoc breve:

Breve de fine facto in curia domini regis non observato.

.iiii. Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione teneat finem factum in curia mea inter ipsum et .R. de una hida terre in illa villa unde placitum fuit inter illos in curia mea. Et nisi fecerit et predictus .R. fecerit te securum de clammore suo prosequendo, tunc pone eum per vadium et per[395] salvos plegios quod sit coram me vel iusticiis meis eo die ostensurus quare non fecerit. Et habeas ibi hoc breve. T. etc.

Quid iuris sit de eo quem constat finem factum in curia domini regis infregisse.

.v. Die autem statuta si neque venerit neque se essoniaverit, vel si post tria essonia neque venerit neque responsalem miserit, quid sit tunc faciendum patet per illum tractatum qui supra positus est de loquelis atachiatis et per primum tractatum. Utroque vero presente in curia, scripturam[396] concordiam inter se factam continente[m] si utraque pars recognoverit, vel si per iusticias domini regis coram quibus concordia ipsa facta fuerit[397] concordiam talem esse ut proponit[ur] in curia per eorum recordum recte fuerit testatum, tunc is qui concordiam ipsam infregit remanet in misericordia domini regis, et salvo athachiabitur donec bonam securitatem invenerit quod concordiam ipsam de cetero servabit, [faciendo scilicet quod convenit si id possibile sit vel alias rationabile grantum adversarii faciendo]. Necesse est enim quod id quod aliquis in curia [domini] regis coram domino [rege] vel iusticiis eius recognoverit, vel quod se facturum in manum ceperit, teneat[398] qui id cognovit, vel in manum cepit.

Si vero facta fuerit concordia talis super placito terre, tunc is qui in curia convictus fuerit vel confessus finem [fo. 60r] ipsum legittime non observasse, si tenens fuerit terram ipsam eo ipso amittet; sin autem loquelam suam. Sin autem et partes ipse una vel utraque cirografo communi contradixerit, tunc summonebuntur eedem[399] iusticie quod sint die que ad id eis prefigetur in curia ad recordandum in curia quo modo loquela illa que fuit coram eis in curia domini regis inter illum et illum de tanta terra in illa villa quam ille clammavit versus illum remansit; et si illi inde coram eis per eorum licentiam concordati fuerint, sub qua forma concordia illa facta fuerit. Verum distinguendum est utrum concordia ipsa facta fuerit in capitali curia domini regis an coram iusticiis errantibus. Quia si coram iusticiis itinerantibus facta fuerit, tunc ita summonebuntur quod sint cum quibusdam discretis militibus de illo comitatu ubi facta fuit concordia illa in curia, qui concordie [ipsi] interfuerunt et rei veritatem sciant, ad faciendum tunc ibi recordum illius loquele cum eisdem militibus, ad curiam ex parte tocius comitatus propter id faciendum transmittendis[400] et per hoc breve:

Breve de summonendis iusticiis ad faciendum suum[401] recordum in curia.

.vi. Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores illos .N. et R. quod sint coram me vel iusticiis meis eo die ad recordandum [402]illam loquelam[402] cum discretis militibus de illo comitatu quomodo loquela de una hida terre quam .N. clama[vi]t versus .R. in illa villa et unde placitum fuit coram eis in itinere suo, remansit in curia mea.

Preterea precipietur vicecomiti illius comitatus in quo fu[er]it terminata loquela coram iusticiis quod tunc habeat recordum illius loquele coram rege vel eius iusticiis, per discretos milites sui comitatus, quod fiet per breve infra scriptum de recordo tali presentando in curia:

.vii.[403] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod facias recordari in comitatu tuo loquelam que est inter illum et illum de tanta terra in illa villa etc’, ut infra.

Quod necesse sit stare recordo iusticiarum domini regis.

.viii. Presentibus itaque iusticiis in curia et in recordo bene concordantibus, necesse est eorum recordo stare sine contradictione alterutrius partium, ut predictum est. [col. 2]

Si vero de hoc dubitaverint, ita quod non possint inde acertari, tunc de novo placitum illud incipietur, et deducetur in curia.

[9] Sciendum tamen quod nulla curia recordum habet generaliter preter curiam domini regis. In aliis enim curiis si quis aliquid dixerit unde penituerit, poterit idem negare contra totam curiam tercia manu cum sacramento illud se non dixisse affirmando, vel cum pluribus vel cum paucioribus per consuetudienem diversarum curiarum. In quibusdam tamen casibus habent comitatus et alie curie minores recordum per assisam inde factam de consilio, quemadmodum si fuerit in curia aliqua minore duellum vadiatum,[404] et postmodum transferatur loquela in curia domini regis, tunc de clammio petentis et [405]de defenso[405] tenentis et de verbis de quibus duellum illud sit iudicatum et vadiatum curia ipsa suum recordum habebit, etiam in curia domini regis, sed de aliis non nisi de escambio campionis. Si vero postquam loquela ipsa translata fuerit in curia domini regis producatur alius campio quam ille qui duellum illud in minore curia vadiavit, et super hoc mota contentione, de hoc quoque stabitur recordo minoris curie per assisam.

Preterea sciendum quod recordo minoris curie potest quis adicere se amplius dixisse aliquid quam in recordo ipso contineatur, et se id in curia dixisse per sacramentum duorum legalium virorum vel plurium per consuetudinem [curie] contra totam curiam probare. Quia non tenetur [406]curia aliqua[406] recordum suum per duellum vel probare vel defendere. Excipere autem quandam partem [407]recordi et quandam[407] concedere nulli licet et hoc per assisam, cum[408] tamen totum recordum negare possit ab initio prestito[409] sacramento sub forma prescripta. Licet autem non teneatur curia aliqua recordum suum per duellum defendere, tenetur tamen iuditium suum tenere. Ut si quis proponat versus aliquam curiam se ei falsum iuditium fecisse, et ideo falsum, quia cum unus ita dixerit et alius ita responderit, curia ipsa de his verbis et per hec verba iuditium falsum fecit,[410] et idem falsum iuditium ei reddiderit per illum .N., qui si hoc versus eum negare voluerit paratus sit alius hoc versus eundem maxime probare per aliquem idoneum testem, qui[411] hoc paratus sit disrationare; [fo. 60v] sic utri[m]que bene poterit inde ad duellum perveniri. Utrum[412] curia ipsa tenetur[413] per aliquem de curia se defendere vel per alium extraneum hoc fieri possit, quero.[414] Et quidem tenetur se defendere maxime per illum qui iuditium illud reddidit.[415] Et quidem si curia inde convicta fuerit, dominus curie in misericordia domini regis remanet et perpetuo curiam amittit. Preterea tota curia in misericordia domini regis remanet.

Si vero calumpniator in probatione defecerit, loquelam principalem eo ipso amittet.

Item recordum habere potest quelibet curia ex beneficio principum,[416] quemadmodum si dominus rex aliqua rationabili causa motus fecerit aliquam curiam summoneri ad recordum faciendum in curia sua, ita quod velit dominus rex quod non liceat eius recordo contradici. Solet autem multociens summoneri curia aliqua quod habeat recordum alicuius querele[417] coram domino rege vel eius iusticiis, licet inde non habeat tale[418] recordum cui contradici non possit, quia ex consensu partium poterit in loquela ipsa per recordum ipsum procedi, si recordum illud tale esse consenserunt. Fieri autem debet inde summonitio per tale breve:

Breve de faciendo recordo in comitatu et habendo in curia.

.ix. [10] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod facias recordari in comitatu tuo loquelam que est inter illum et illum de tanta terra in illa villa, et habeas recordum ipsius loquele coram me vel iusticiis meis ad illum terminum per .iiii. legales milites qui interfuerunt ad recordum illud faciendum. Et summone per bonos summonitores illum qui terram illam clamat, quod tunc sit ibi cum loquela sua, et alium qui terram illam tenet quod tunc sit ibi ad audiendum recordum illud etc.

De recordis minorum curiarum.

.x. [11] Preterea recordum habent minores curie de his que in eis facta sunt in curia domini regis, quod contingit quando aliquis baro habet aliquam loquelam in curia sua unde autem[419] rationabilis dubitatio oriatur, ita quod curia ipsa eam non sufficiat determinare. Tunc potest dominus ipse curiam suam ponere in curia domini regis ita quod de dubitatione ipsa consilium et assensum [col. 2] habeat curie domini regis quid inde de iure fieri debeat. Et hoc debet dominus rex de iure baronibus suis, scilicet quod ob talem causam possint barones sui curias suas sic[420] in suam curiam ponere, ita quod faciat eis habere in curia sua de peritis hominibus suis qui ei[s] super hoc consilium prestant. Cum autem super dubitationibus suis in curia domini regis fuerint certificati, poterit tamen[421] cum loquela sua redire et ipsam in curia sua deducere et terminare.

Item recordum habet comitatus de plegiis datis et receptis in ipso comitatu, et in similibus.

Liber nonus.

De homagiis faciendis et releviis recipiendis.

Capitulum primum. Predictis restat continuandum de homagiis faciendis et releviis recipiendis. Mortuo siquidem patre vel aliocumque[422] antecessore, tenetur dominus feodi[423] recipere homagium recti heredis, sive fuerit infra etatem ipse heres sive plenam habuerit etatem, dummodo masculus sit. Femine enim nullum homagium de iure facere possunt, licet fidelitatem plerumque dominis suis prestare soleant. Verumtamen si fuerint maritate, mariti earum homagium dominis suis de feodo illarum facere debent. Ita dico si feoda illa homagium debeant. Si[424] autem heres masculus fuerit et minor, nullam de iure vel de ipso herede vel tenemento suo habere debet custodiam dominus feodi donec ipsius heredis receperit homagium. Quia generaliter verum est quod nullum servitium sive relevium sive aliud potest quis ab herede, sive fuerit maior sive minor, exigere donec ipsius receperit homagium de tenemento unde servitium habere clamat. Potest autem quis plura homagia diversis dominis facere de feodis diversorum dominorum, sed unum eorum oportet esse precipuum et cum ligeantia factum, illi domino faciendum a quo tenet suum capitale tenementum is qui homagium facere debet. Fieri autem debet homagium sub hac forma: scilicet ut is qui homagium suum[425] facere debet ita fiat homo domini sui, quod fidem ei portet de illo tenemento unde homagium suum prestat, et quod eius in omnibus terrenum honorem servet, salva fide debita domino regi et heredibus suis. Ex hoc liquet quod non potest vassallus dominum suum infestare salva fide homagii sui, nisi forte se defendendo vel nisi ex precepto principis cum eo[426] iverit contra dominum suum [fo. 61r] in exercitum. Et generaliter nichil de iure facere potest aliquis salva fide homagii quod vertat ad exheredationem domini [sui] vel ad dedecus sui corporis. Si quis vero[427] plura homagia pro diversis feodis suis fecerit diversis dominis qui sese [invicem] infestent, si capitalis dominus eius ei preceperit quod secum in propria persona eat contra alium dominum suum, oportet eum in hoc eius precepto obtemperare, salvo tamen servitio alterius domini de feodo quod tenet de eo. Patet itaque ex predictis quod si quis aliquid ad exheredationem domini sui fecerit et super hoc convictus fuerit, feodum quod de eo tenet iure amittet et heredes eius. Idem quoque erit si manus violentas quis in dominum suum violenter iniecerit, eum ledendo vel atroci iniuria eum afficiendo, et hoc versus eum legittime in curia competente[428] fuerit probatum. Sed utrum in curia domini sui teneatur quis se defendere versus dominum de talibus obiectis quero, et utrum dominus suus possit eum ad id faciendum distringere per considerationem curie sue sine precepto domini regis vel eius iusticiarum, vel sine brevi domini regis vel capitalis iusticie?[429] Et quidem de iure poterit quis hominem suum per iuditium curie sue deducere et distringere ad curiam suam venire. Et nisi se versus dominum suum tercia manu vel ut[430] curia sua consideraverit possit se purgare, in misericordia domini sui de toto [feodo] quod de eo tenet remanebit. Item quero[431] utrum dominus distringere possit hominem suum veniendi in curiam suam ad respondendum [432]domino suo[432] de[433] servitio [434]quod est a retro?[434] Et quidem bene poterit de iure id facere, etiam sine precepto domini regis vel eius iusticiarum, et ita poterit inter dominum et hominem suum ad duellum vel[435] magnam assisam perveniri per aliquem parium suorum qui de hoc testem se faciat, sicut ille qui viderit ipsum tenentem vel antecessores suos fecisse illud servitium de feodo illo ipsi domino vel antecessoribus suis, et hoc paratus sit disrationare. Si vero super hoc convictus fuerit tenens ipse, de iure de toto feodo quod de[436] illo domino suo tenet exheredabitur. Sin autem non possit quis tenentes suos iustificare, tunc demum ad curie refugium erit necessarium decurrere.

Potest autem homagium facere homo liber masculus, tam is qui etatem habet quam is qui infra etatem [est], tam clericus quam laicus. Episcopi vero consecrati homagium facere non solent domino regi etiam de baroniis suis, sed fidelitatem [col. 2] inde iuramentis[437] interpositis ipsi prestare solent. Electi vero in episcopos ante consecrationem suam homagia sua facere solent.

De quibus rebus fiant homagia.

.ii. Fiunt autem homagia de terris et tenementis liberis tantummodo, de servitiis, de redditibus certis assignatis [438]in denariis[438] vel[439] aliis rebus. Pro solo vero dominio fieri non debent homagia alicui excepto principe. Verum etiam de omnibus terris non semper fieri debet homagium, quia non de dotibus nec de maritagio libero nec de feudo minorum sororum de primogenita tenentium infra tercium heredem utrobique, nec de feodo in liberam elemosinam dato, nec de aliquo tenemento dato quocumque modo in maritagium quantum ad personam [viri] mulieris cuius illud sit maritagium.

Quibus personis fiant homagia.

.iii. Fieri vero possunt homagia libero homini tam masculo quam femine, tam maiori quam minori, tam clerico quam laico.

Sciendum tamen quod si aliquis[440] homagium fecerit mulieri de aliquo tenemento que postea nupserit alicui viro, tenebitur vir ille eidem marito facere homagium de eodem tenemento.

Queri[441] potest si quis aliquod tenementum versus aliquem per concordiam factam in curia disrationaverit, qui tenementum illud prius relevaverit versus capitalem dominum, utrum ille qui illud disrationaverit debeat iterum tenementum ipsum relevare.

Quod mutua debet[442] esse dominii et homagii fidelitatis connexio.

.iiii. Mutua quidem debet esse dominii et homagii fidelitatis connexio ita quod quantum homo debet domino ex homagio, tantum dominus debet illi ex dominio, preter solam reverentiam. Unde si quis alicui donaverit aliquid tenementum pro servitio et homagio suo quod postea alius versus eum disrationaverit, tenebitur quidem dominus ei tenementum illud warantizare, vel competens escambium ei facere. Secus est tamen de eo qui de alio tenet feodum suum sicut hereditatem suam et inde[443] fecerit ei homagium, quia licet is terram illam amittat, non tenebitur ei dominus dare[444] escambium.

Mortuo vero patre vel antecessore alicuius ut predictum est et herede relicto qui sit infra etatem, nullum ius habet dominus feodi in custodia heredis vel hereditatis nisi prius recepto homagio heredis. Recepto vero homagio, [fo. 61v] in custodia ipsius domini remanebit heres ipse cum hereditate sua sub forma suprascripta donec plenam habuerit etatem. Tandem vero eodem ad etatem perveniente et facta ei hereditatis restitutione, quietus extat[445] a relevio ratione custodie.

Mulier vero heres alicuius relicta, sive plenam habuerit etatem sive infra etatem fuerit, in custodia domini sui remanebit donec consilio domini sui maritetur. Verum si infra etatem fuerit, quando dominus suus in custodiam illam susceperit,[446] tunc ipsa maritata quieta extat[447] hereditas ipsa a relevio quantum ad se et quantum ad virum suum. Sin autem etatem habuerit eo tempore, licet aliquamdiu in custodia domini sui remane[a]t antequam maritetur, relevium tamen dabit maritus suus quia[448] illam in uxorem duxerit. Semel autem prestitum relevium a marito alicuius mulieris utrumque[449] scilicet tam maritum quam uxorem tota vita sua de relevio[450] acquietabit, quia nec[451] mulier ipsa, nec alius maritus suus si secundo nupserit premortuo primo uiro suo, nec primus maritus premortua uxore, terram illam iterum relevabit.

Cum autem heres masculus et notus heres etatem habens relinquatur, in[452] sua se tenebit hereditate ut supradictum est, etiam invito domino, dum inde[453] domino suo sicut tenetur suum offerat homagium coram probis hominibus et suum rationabile relevium. Dicitur autem rationabile relevium alicuius iuxta regni consuetudinem de feodo unius militis .c. solidi. De sochagio vero tantum quantum valet census illius sochagii per unum annum. De baroniis vero nichil certum statutum est quia iuxta misericordiam et voluntatem domini regis solent capitales baronie de releviis suis domino regi satsfacere. Idem est de sergantiis.[454] Si vero dominus ipse nec[455] homagium nec rationabile relevium ipsius heredis velit recipere, tunc relevium ipsum salvo custodiat, et per bonos[456] homines id sepius domino [suo] offerat. Qui si nullatenus id recipere voluerit, tunc heres ipse de domino suo domino regi vel eius iusticiis conqueratur, et tale breve inde habebit: [col. 2]

Breve de faciendis homagiis et releviis recipiendis.

.v. Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione recipiat homagium et rationabile relevium .R. de libero tenemento quod tenet in illa villa et quod de eo tenere clamat. Et nisi fecerit summone eum etc. quod sit coram me vel iusticiis meis [eo die] ostensurus quare non fecerit. Et habeas etc. T. etc.

De responsione domini contra tenentem suum.

.vi. De absentia siquidem ipsius summoniti quo modo sit iudicandum vel qualiter ad curiam venire idem distringendus sit, satis ex predictis colligi potest. Tandem vero ad curiam veniens, aut recognoscit alium ad rectum heredem, aut negabit illum inde esse heredem, aut dubitabit utrum sit rectus heres an non. Item si recognoscit eum heredem, aut negabit eundem sibi optulisse homagium et rationabile relevium, aut id confitebitur. Si itaque id totum sic confiteatur, aut statim recipiet homagium et rationabile relevium ipsius in curia aut ei diem competentem dabit qua id faciat. Idem quoque dicendum etsi negaverit eum suum homagium obtulisse vel relevium, dummodo [re]cognoscat eum ad heredem.

Si[457] autem prescise negaverit eum esse heredem, tunc quidem si extra saisinam esset, posset quidem assisam versus dominum suum querere de morte antecessoris sui. Verum cum in saisina sit, ita se in saisina sua teneat et pacienter sustineat donec placeat domino suo homagium suum inde recipere. Quia non prius de relevio suo tenetur quis domino suo respondere donec ipse homagium suum receperit de feudo[458] unde ei debet homagium. Si vero dubitaverit dominus ipse utrum rectus heres fuerit an non qui suum homagium ei offert, quemadmodum si non fuerit heres notus [459]ab ipso[459] domino vel etiam ipsi[460] visneto tanquam heres, tunc quidem poterit dominus feodi illius[461] terram illam in manum suam capere et retinere donec id clarius constet. Quod dominus rex de cunctis baroniis suis capitalibus facere solet, mortuo enim aliquo capitali barone suo, statim baroniam suam in manu sua [fo. 62r] retinet dominus rex donec heres gra[n]tum suum de relevio fecerit, licet heres ipse plenam habuerit etatem.

Possunt autem domini ex rationabili causa receptiones[462] homagii et relevii de feodis suis quandoque differre. Veluti si alius quam is qui se facit heredem clamet ius in hereditate ipsa, pendente enim lite non debet inde recipi homagium aut[463] dari relevium, aut si dominus ipse ius se habere crediderit tenendi hereditatem ipsam in dominico. Et tunc quidem si inde placitaverit[464] versus illum qui in saisina est per breve domini regis [vel eius iusticiarum, poterit tenens ipse ponere se in magnam assisam domini regis, que] sub qua forma procedere debeat in primo tractatu explicitum est, nisi quia de quibusdam articulis sit hic quedam variatio quia ex hoc brevi quod[465] ad id facit liquet:

Breve de sumonenda magna assisa inter dominum et vassallum.

.vii. Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .iiii. legales milites de visneto illius ville quod sint etc. ad eligendum supra[466] sacramentum suum .xii. etc., qui melius rei veritatem sciant, ad faciendam recognitionem utrum .N. maius ius habeat tenendi .i. hidam terre in illa villa de .R. vel ipse .R. tenendi eam in dominico suo, quam ipse .R. clamat[467] per breve domini regis versus predictum .N., et unde .N. qui terram illam tenet ponit se in assisam meam et petit recognitionem utrum ille maius ius habeat tenendi terram illam in dominico vel predictus .N. tenendi de eo. Et summone per bonos summonitores prefatum[468] .N. qui terram illam tenet, quod tunc sit ibi auditurus illam electionem. Et habeas etc. T. etc.

De rationalibus auxiliis exigendis.

.viii. Postquam vero convenerit inter dominum et heredem tenentis sui de rationabili relevio dando et recipiendo, poterit idem heres rationabilia auxilia de hominibus suis inde exigere, ita tamen moderate secundum quantitatem feodorum suorum et secundum facultates, ne nimis inde gravari videantur vel suum continementum amittere. Nichil enim certum est statutum de huiusmodi auxiliis dandis vel exigendis, nisi ut predicta forma rationabiliter servetur. Sunt preterea alii casus in quibus licet dominis similia auxilia, set sub forma predicta ab hominibus suis exigere, veluti si filius et heres suus miles fiat, vel si primogenitam filiam suam maritaverit. Utrum vero ad werram suam manutenendam possint [domini] huiusmodi auxilia exigere, quero. Obtinet autem quod non possint ad id [col. 2] tenentes distringere de iure, nisi quatenus velint facere.

Possunt autem domini tenentes suos ad huiusmodi rationabilia auxilia reddenda etiam suo iure sine precepto domini regis vel capitalis iusticie [per iuditium] curie sue distringere per catalla que in ipsis feodis suis invenerint vel per ipsa feoda si opus fuerit; ita tamen quod ipsi tenentes inde iuste deducantur iuxta considerationem curie sue et consuetudinem rationabilem. Si ergo ad huiusmodi auxilia reddenda possit dominus[469] tenentes suos ita distringere, multo fortius districtionem eo modo licite poterit facere pro illo[470] relevio suo vel pro alio necessario suo servitio de feodo suo[471] debito. Verum si dominus potens non fuerit[472] tenentem suum iustificare pro servitiis suis vel consuetudinibus, tunc decurrendum erit ei ad regium auxilium vel capitalis iusticie, et tale breve inde habebit:

Breve de tenente iustificiando.

.ix. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iustifices .N. quod iuste et sine dilatione faciat .R. consuetudines et recta servitia que ei facere debet de suo feudo[473] quod de eo tenet in illa villa sicut rationabiliter monstrare poterit sibi. Ne oporteat eum amplius inde conqueri pro defectu iusticie. T. etc.

Ubi placitum de iusticiando tenente sit prosequendum.

.x. Sequitur autem placitum per[474] hoc breve is qui queritur in comitatu coram vicecomite et exigit[475] servitia sua in releviis sive in aliis rebus iuxta consuetudinem illius comitatus. Et si ius suum ibi disrationaverit, adversa pars et rationabile relevium suum ipsi domino suo reddet, et preterea in misericordia vicecomitis remanebit. Quia generaliter de quolibet placito quod in comitatu deducitur et terminatur misericordia que inde provenit vicecomiti debebitur;[476] que quanta esse debeat per nullam assisam generalem determinatum est sed pro consuetudine singulorum comitatuum debetur, in quodam comitatu plus, in quodam minus.

De purpresturis.

.xi. Sequitur de purpresturis. Dicitur autem purprestura proprie quando aliquid super dominum regem iniuste occupatur, ut in dominicis regiis, vel in viis publicis occupatis,[477] vel aquis publicis transtornatis[478] a recto cursu, vel quando aliquis in civitate domini regis super regiam plateam aliquid edificando occupavit. Et generaliter si[479] aliquid fit ad nocumentum regii tenementi vel regie vie vel civitatis, placitum inde ad coronam domini regis [fo. 62v] pertinet. Inquiruntur autem huiusmodi purpresture vel in capitali curia vel coram iusticiis domini regis, ad tales inquisitiones faciendas in diversas partes regni transmissas per iuratam patrie sive visneti. Et qui per iuratam ipsam aliquam huiusmodi fecisse purpresturam convictus fuerit, in misericordia domini regis remanebit de toto feodo quod de eo tenet, et quod occupavit reddet. Et si in civitate super plateam regiam edificando occupasse convictus fuerit, edificia quoque illa domino regi remanebunt, illa scilicet que in territorio regio probata fuerint constructa, et nichilominus in misericordia domini regis remanebit. Est autem[480] misericordia domini regis qua quis eatenus per iuramentum legalium hominum de visneto inmerciandus[481] est ne aliquid de suo honorabili[482] tenemento amittat.[483] Cum quis ergo contra alium quam contra regem purpresturam fecerit, aut contra dominum suum aut contra alium. Si contra dominum suum et non infra assisam, tunc distringetur ipse occupator quod veniat in curia[m] domini sui id addreciaturus, ita dico si aliud de eo habuerit tenementum, et per hoc breve:

Breve de iusticiando tenente standi ad rectum domino suo in curia sua.

.xii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iusticies .N. quod sine dilatione veniat in curia[m] domini sui .R. et ibi stet ei ad rectum de libero tenemento suo quod super eum occupavit, ut dicit. Ne oporteat etc.

[13] Qui si super hoc in curia domini sui convictus fuerit, tenementum quod de illo domino suo tenuit sine recuperatione amittet. Sin autem nullum aliud de eodem domino habuerit tenementum, tunc dominus ipse versus eum inde placitabit in curia capitalis domini per breve de recto. Similiter, si quis super non dominum suum aliquid in hunc modum occupaverit, et non infra assisam, per breve de recto inde placitabit. Sin autem infra assisam hec facta fuerint, tunc locum habet recognitio de nova desaisina ad recuperandam saisinam, unde infra dicetur.

.xiii. In huiusmodi vero purpresturis faciendis quandoque invaduntur ipsi limites terrarum et per occupationem exceduntur, et tunc alterutro vicinorum super hoc in curia conquerente, precipietur quidem vicecomiti quod coram eo per legales homines de visneto fiat visus illorum limitum et per eorum sacramentum faciat eos esse sicut esse debent[484]. Solebant etiam esse[484] [col. 2] tempore regis .H.[485] avi domini regis, et per hoc breve:

Breve de faciendis divisis[486] inter diversa tenementa.

.xiiii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias esse rationabiles divisas inter terram .R. in illa uilla et terram Ade de [487]Briun in Biri[487], sicut esse debent et esse solent, et sicut fuerunt tempore regis .H. aui domini regis, et[488] unde .R. queritur quod Adam iniuste et sine iuditio occupavit inde plus quam pertinet ad liberum tenementum suum de Briun, ne amplius clamorem audiam pro defectu iusticie. T. etc.

Liber decimus.

Placitum de debitis laicorum.

Capitulum primum. Placitum quoque de debitis[489] laicorum spectat ad coronam et ad dignitatem domini regis. Cum quis itaque de debito quod sibi debetur curie queritur, si placitum ipsum ad curiam domini regis trahere possit, tale breve de prima summonitione facienda habebit:

Breve de summonitione facienda propter debita.

.ii. Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione reddat .R. centum marcas quas ei debet ut dicit, et unde queritur quod ipse ei iniuste difforciat. Et nisi fecerit, summone eum per bonos summonitores quod sit coram me vel iusticiis meis apud Westm’ a clauso Pascha in .xv. dies ostensurus etc.

.iii. De absentia quid[em] utriusque partis qualiter sit iudicandum vel defalta ante litis ingressum in superioribus satis sufficienter dictum est. Illud tamen notandum quod non solet curia domini regis aliquam districtionem facere per catalla ad iusticiandum aliquem quod ad curiam veniat pro aliquo placito. Ergo in tali placito de consilio curie potest quis distringi per feodum suum vel per plegiorum attachiamentum[490] sicut in aliis placitis fieri solet. Utroque vero existente in curia, is qui petit pluribus ex causis debitum petere potest, aut enim debetur quid ex causa mutui, aut ex venditionis causa, aut ex commodato,[491] aut ex locato, aut ex deposito, aut ex alia iusta debendi causa.

Ex causa mutui debetur aliquid cum quis credit alii aliquid tale quod consistit in numero vel pondere vel mensura. Cum quis itaque aliquid tale crediderit, si plus eo receperit, usuram facit. Et si in tali crimine obierit, dampnabitur tanquam usurarius per legem terre, unde superius dictum est plenius. [492]Cum quid[492] autem creditur alicui, solet id plerumque credi sub plegiorum datione, [fo. 63r] [quandoque sub vadii positione,] quandoque sub fidei interpositione, quandoque sub carte expositione, quandoque etiam sub plurium istorum simul securitate.

Cum ergo aliquid debetur sub plegiorum datione tantum, si principalis debitor ita inde defecerit quod non habeat unde solvere possit, tunc demum recuperandum erit ad plegios, et inde summonebuntur per tale breve:

Breve de summonendo plegio debitoris.

.iiii. Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione aquietet .R. de .c. marcis versus .R. unde eum plegiavit ut dicit, et unde queritur quod eum inde non aquietavit. Et nisi fecerit, summone etc.

De responsione plegiorum apparentium[493] in curia.

.v. Apparentibus siquidem plegiis in curia, aut confitentur suam plegiationem aut negant. Si confiteantur, tunc autem tenentur ipsi[494] creditori inde satisfacere ad terminos competentes ei in curia ad id assignatos, vel se ab illa plegiatione per solutionem vel alio legittimo modo acquietasse tenentur probare legitime.[495] Tenentur autem plegii, si plures fuerint, singuli in totum nisi aliter convenerit quando se plegios inde fecerunt, et ad inde satisfaciendum simul sunt distringendi, ita quod si plures dati fuerint plegii et aliquis vel aliqui eorum non habeant unde reddere possint, ipsum onus aquietancie ad ceteros[496] vel in totum vel in quantum ipsi defeceri[n]t spectabit. Verum si [de] debitore aliquo plegiando plegii pro certis partibus dati fuerint, quicquid de quibusdam illorum plegiis contigerit, reliqui non nisi pro partibus suis inde respondere cogentur. Poterit ergo ex hoc esse contentio quandoque inter creditorem et plegios, quandoque inter plegios ipsos, si plegius aliquis dicat se de minori[497] summa plegiasse principalem debitorem, et contra eum dicatur quod de maiore. Cum enim singuli plegii de certis partibus constituuntur, tunc necesse habet ipse creditor cum illo agere qui minus se confitetur se debere ex sua plegiatione quam debeat. Si[498] autem quidam eorum in totum quidam de certis partibus constituantur plegii, tunc quidem[499] necesse erit illis qui in totum plegiaverint cum illis agere qui minus quam inde debent confitentur se debere; quod qualiter probari debeat ex sequentibus liquebit. Soluto vero eo quod debetur ab ipsis plegiis, recuperare inde poterunt ad principalem debitorem, si postea habuerit unde [eis] satisfacere possit, per principale[500] placitum de debitis, unde inferius dicetur. Sciendum tamen quod si quis alium plegiaverit de stando ad rectum in aliqua loquela et pro defalta illius quem plegiavit in misericordiam [col. 2] inciderit, ita quod ob illam causam aliquid [per]solverit, super hoc de cetero nichil recuperare poterit versus illum quem plegiavit. Quicumque autem alium plegiaverit de stando ad rectum de aliquo placito quod pertinet ad coronam domini regis, ut de pace domini regis infracta vel alio,[501] si non habuit eum ad rectum, pro[502] plegiatione illa inciderit[503] in misericordiam domini regis, que qualis sit superius dictum est, et per hoc liberabitur ab illa plegiatione.

Si[504] autem plegii ipsi suam plegiationem in curia negaverint, tunc si plures fuerint inde plegii dati, aut omnes negant plegiationem illam aut quidam confitentur et quidam negant. Si vero quidam confitentur et quidam negent, tunc placitum inde esse poterit tum inter creditorem et plegios,[505] tum inter plegios confitentes et plegios negantes, secundum quod predictum est. Que vero disrationatio inde exigatur inter quoscumque placitum illud vertatur quero,[506] utrum scilicet per duellum debeat fieri an alio modo, vel utrum[507] plegii per iuramentum tot hominum quot curia exigit plegiationem ipsam possint negare?

Dicunt ad hoc quidam de Wiltesir’[508] quod creditor ipse suo et legitimorum testium iuramento poterit hoc de iure probare versus ipsum plegium, [ni]si [plegii] ipsi[509] [eum] velint a sacramento levare; nunc quando petens ipse paratus accederit[510] ad faciendum iuramentum, olim vero oportuit hoc fieri ante legem vadiatam. Sic ergo in tali casu potest inde perveniri ad duellum.

.vi. Creditur quoque mutuo res aliqua sub vadii positione. Quod cum fit, quandoque res mobiles ut catalla ponuntur inde in vadium, quandoque vero res immobiles ut terre et tenementa et redditus sive in denariis sive in aliis rebus consistentes. Item, cum inter debitorem et creditorem convenit de vadio interponendo, cuiuscumque modi res invadiata sit, debitor ipse aut statim ipsi creditori facit habere sui vadii saisinam postquam rem sibi mutuo datam accepit, aut non.

Item, invadiatur res quandoque ad terminum, quandoque sine termino.

Item, quandoque invadiatur res aliqua [in] mortuo vadio, quandoque non. Mortuum vadium dicitur illud cuius fructus vel redditus interim percepti in nullo se aquietant.

Cum itaque res mobilis ponitur in vadium ita quod creditori inde facit saisinam et ad certum terminum, salvo tenetur creditor vadium illud custodire ita quod nec eo utatur vel quocumque modo tractet illud quare deterius efficiatur. Si[511] autem in custodia deterius factum fuerit infra [fo. 63v] terminum per culpam creditoris, computabitur ei in debitum ad valentiam ipsius deteriorationis. Preterea si res talis fuerit quod expensas et custam[512] exigat necessariam,[513] veluti ut pascatur et reficiatur, secundum quod convenerit inde inter debitorem et creditorem inter eos servabitur. Preterea cum ad certum terminum res aliqua ponitur in vadium, aut ita convenit inter creditorem et debitorem quod si ad illum terminum vadium suum non aquietaverit debitor ipse, tunc vadium ipsum remaneat ipsi creditori ita quod negotium suum sicut de suo[514] faciat, aut nichil tale inter eos convenit. In priore casu stabitur conventioni. In secundo, existente termino, si fuerit debitor in mora solvendi debitum, poterit se inde conqueri, et iustificabitur ut ad curiam veniat et inde respondeat, et per hoc breve:

Breve de summonendo debitore de vadio aquietando.

.vii. Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione aquietet rem illam quam invadiavit .R. pro .c. marcis usque ad terminum qui preteriit ut dicit, et unde queritur quod nondum aquietavit. Et nisi feceris, etc.

Qualiter quis distringendus sit ad curiam venire pro placito de debitis.

.viii. Qualiter autem distringendus sit quod ad curiam veniat, utrum scilicet per ipsum vadium vel alio modo, quero. Istud autem relinqui potest consilio curie, quia utrolibet modo potest res satis competenter expediri. Oportet enim quod aliquando presens sit in curia antequam res sua creditori clametur quieta. Posset enim aliquid dicere presens quare res ipsa creditori non remaneret quieta.

Existens vero in curia debitor ipse, aut confitetur se rem illam in vadium posuisse pro debito illo aut negat. Si confitetur, quia eo ipso confitetur debitum, precipietur ei quod vadium ipsum aquietet ad rationabile terminum. Et nisi fecerit, dabitur licentia ipsi creditori de cetero facere negotium suum de vadio ipso sicut de re propria, quomodo voluerit. Si[515] autem id neget, tunc rem ipsam aut dicet suam esse sed aliqua de causa ab eius discidisse possessione [et alium in possessione] destitutam, ut ex commodato[516] aut ex commendatione custodie causa aut alia huiusmodi causa; aut in curia ea[n]dem rem suam non esse confitebitur. Quod si fecerit, dabitur statim licentia ipsi creditori de re ipsa ut de propria disponere.

Si vero rem illam suam esse dicat, sed neget tam debitum quam vadium, tunc tenebitur ipse creditor probare versus eum quod tantum ei crediderit [col. 2] quantum est in demanda sua, et quod rem ipsam ei inde nominatim in vadium posuit. Qualis vero disrationatio inde esse debeat ex predictis patere potest que supradicta sunt de plegiis qui plegiationem suam negant. Ante terminum vero debitum minime peti potest.

Si vero non ad aliquem terminum sed sine termino res aliqua invadietur, quocumque tempore voluerit creditor debitum petere potest. Soluto autem eo quod debetur ab ipso debitore, tenetur creditor rem invadiatam ei sine deterioratione restituere; nec si res illa aliquo casu amissa fuerit vel deteriorata in custodia per id versus debitorem minime liberabitur, quia precise tenetur aut rem invadiatam restituere [vel de ea satisfacere], aut debitorem amittere.

Quando vero convenit inter creditorem et debitorem de re aliqua invadianda, accepta a debitore re mutuata, si non sequitur ipsius vadii traditio quomodo consuletur ipsi creditori in tali casu, maxime cum possit eadem res pluribus aliis creditoribus tum prius [tum] posterius invadiari? Super hoc notandum[517] est quod curia[518] domini regis huiusmodi privatas conventiones de rebus dandis vel recipiendis in vadium vel alias huiusmodi, extra curiam sive etiam in aliis curiis quam in curia domini regis factas, tueri non solet nec warantizare. Et ideo si non fuerint servate, curia domini regis se inde non intromittat, ac[519] per hoc de iure diversorum creditorum priorum vel posteriorum aut de privilegio eorum non tenetur respondere. Cum vero res inmobilis ponitur in vadium ita quod inde facta fuerit saisina ipsi creditori ad[520] terminum, aut ita convenit inter creditorem et debitorem quod exitus et redditus interim se aquietent, aut [521]sic quod in nullo se aquietent.[521] Prima conventio iusta est et tenet. Secunda iniusta est et inhonesta que dicitur mortuum vadium, sed [per] curia[m] domini regis non prohibetur fieri, et tamen reputat eam pro specie usure. Unde si quis in tali vadio decesserit, et post mortem eius fuerit hoc probatum, de eius rebus non aliter disponetur quam de rebus usurarii. Cetera serventur ut prius de vadiis in rebus mobilibus consistentibus dictum est. Notandum tamen quod ex quo aliquis solverit id quod debuerit[522] vel solvere se obtulit competenter, si creditor ulterius vadium penes se maliciose detinuerit, debitor ipse se curie conquerens tale breve habebit:

Breve de summonendo creditore de vadio restituendo.

.ix. Rex vicecomiti salutem. Precipe .N. quod iuste et sine dilatione reddat .R. tantam terram vel terram illam in illa villa [fo. 64r] quam ei invadiavit pro .c. marcis ad terminum qui preteriit ut dicit, et denarios suos inde recipiat, vel quam ipse aquietavit ut dicit. Et nisi fecerit, summone eum etc.

De diversa responsione creditoris in curia.

.x. Apparens autem in curia super hoc summonitus creditor ipse, [aut] cognoscit terram illam ad vadium suum vel dicet se tenere terram illam ut feodum suum. In primo casu oportebit eum aut vadium reddere aut rationabilem causam ostendere in curia quare id facere non debeat. In secundo vero casu, utrolibet eorum petente, id est creditore vel debitore, ponetur super recognitionem patrie utrum creditor ipse teneat terram illam ut feodum suum vel ut vadium suum; vel utrum pater eius vel alius antecessor fuerit inde saisitus ut de feodo vel ut de vadio die quo obiit; et sic potest obici ei qui saisinam patris sui inde petit, et sic poterit super hoc recognitio multipliciter variari pro modo petendi et pro modo respondendi. Si autem recognitio a neutro petatur, procedet[523] placitum in curia super recto.

.xi. Creditor siquidem si a saisina vadii sui ceciderit per debitorem aut[524] per alium, nullam inde saisinam per curiam recuperabit, etiam per recognitionem de nova desaisina. Si enim per alium quam per debitorem iniuste et sine iuditio de vadio suo fuerit desaisitus, debitor ipse habere poterit assisam de nova dissaisina. Si vero per debitorem ipsum, nullum versus eum per curiam recuperare habere poterit[525] de vadio ipso recuperando, vel de novo ingressu nisi per ipsum debitorem. Oportet enim ipsum creditorem ad principale placitum reverti ut iusticietur debitor ut ei de debito suo satisfaciat, et summonebitur inde debitor per breve suprascriptum de prima summonitione facienda.

.xii. Die autem statuta debitore apparente in curia, creditor ipse si non habeat nec[526] vadium neque plegios nec aliquam disrationationem nisi solam fidem, nulla est hec probatio in curia domini regis. Verumtamen de fidei lesione vel transgressione inde agi poterit in curia christianitatis. Sed iudex ipse ecclesiasticus, licet super crimine tali possit cognoscere et convicto penitenciam vel satisfactionem iniungere, placita tamen de debitis laicorum vel de tenementis in curia christianitatis per assisam regni occasione[527] fidei interposite tractare vel determinare[528] non potest. Oportet enim[529] creditorem aliis uti probationibus, si debitor ipse[530] debitum ipsum neget. Si enim illud confiteatur, tunc tenetur [col. 2] inde satisfacere simili modo ut predictum est de plegiis confitentibus; per testem siquidem idoneum potest inde fieri disrationatio et per duellum, per cartam quoque. Cum quis itaque ad debiti sui probationem cartam adversarii sui vel alicuius antecessoris eius afferat in curia, aut cartam ipsam advocat adversarius aut non. Si debitor cartam illam non advocet, duobus modis eandem[531] contraire vel contradicere potest, scilicet recognoscendo in curia aut[532] ipsum sigillum suum esse sed tam[en] per se vel per suum assensum sive antecessoris sui cartam ipsam confectam esse negando, vel omnino[533] et sigillum et cartam negando. In primo casu ubi sigillum publice recognoscit in curia, cartam illam tenetur precise warantizare, et conventionem in ipsa carta expressam sicut in ea continetur omnino servare sine contradictione, et sue male custodie imputet si malum[534] incurrat per sigillum suum male custoditum. In posteriore vero casu poterit carta ipsa per aliquem idoneum testem presertim ipsi carte [insertum][535] probari per duellum. Alio etiam modo solet fides cartis inponi in curia, scilicet aliquibus certis et manifestis indiciis, veluti per alias cartas eodem sigillo signatas, et de quibus constet quod eius carte sint qui cartam illam suam esse negat,[536] ita quod eas bene warantizat[537] in curia. Tunc enim si ita per omnia sibi concordent quod nulla suspitio diversitatis sigillorum appareat, haberi solet pro convicto; et sive hoc sive alio legittimo modo aliquis convincitur super tali opere querelam semper amittet, sive placitum fuerit de debito sive de terra sive de quacumque alia re, et preterea in misericordia domini regis remanet. Generaliter enim verum est quod quicumque aliquid in curia dixerit in placito quod iterum negaverit, vel unde loquelam[538] vel iuramentum[539] vel probationem sufficientem non habuerit vel ad[540] contrarium dicendum vel ad quod negandum per sufficientem probationem[541] districtus fuerit, inde in misericordiam domini regis remanet.

Si vero cartam illam advocet ab initio is contra quem producitur ad debitum aliquod probandum, tunc iuxta ipsius carte tenorem tenebitur ipse debitor creditori satisfacere.

Cum vero aliquid mutuo creditur sub plurium predictorum securitate simul, tunc quidem ex quo debitor ipse recte defecerit, distringendus est ipse simul per omnes securitates illas. Ideo enim plures securitates ab eo inde recepte sunt, ut cicius [fo. 64v] deficiente debitore creditori inde satisfaciat quam si una sola securitas intervenisset.

.xiii. Ex causa quoque comodati solet res aliqua quandoque deberi, ut si rem aliquam[542] tibi gratis commodem[543] ad usum inde percipiendum in servitio tuo. Expleto quidem servitio, rem meam mihi teneris reddere sine deterioratione si existet.[544] Cum[545] autem res ipsa interierit vel deteriorata[546] fuerit quocunque modo in custodia tua, omni modo teneris ad rationabile precium mihi restituendum, sed sub qua vel cuius probatione prestandum.

Preterea si quis rem suam usque ad certum locum vel usque ad certum tempus alii commodaverit,[547] et is qui eam ita[548] recepit ultra illum locum vel illud tempus eadem re usus fuerit, in quantum id emendare debeat vel sub qua probatione vel cuius idem sit iudicandum, quero. A furto enim omni modo excusatur pro[549] hoc quod initium sue detencionis[550] habuit per dominum illius rei.

Quero iterum utrum dominus possit rem suam ita alii commodatam[551] infra tempus vel locum revocare, presertim si eius usu ipsemet iterum indigeat?

De emptione et venditione.

.xiiii. Ex causa quoque emptionis vel venditionis debetur aliquid, cum quis rem suam alii vendiderit. Debetur enim precium ipsi venditori, et res empta ipsi emptori. Perficietur[552] autem emptio et venditio cum effectu ex quo de precio inter contrahentes convenit, ita tamen quod secuta fuerit rei empte et vendite traditio, vel quod precium fuerit solutum totum sive pars, vel saltem quod arre inde fuerint date et recepte; sed in duobus prioribus casibus nullo modo potest alteruter contrahentium sola voluntate a contractu resilire, nisi [ex] aliqua iusta et rationabili causa, veluti si ita inter eos convenit ut liceat alterutri illorum inde se impune [retrahere infra certum terminum, tunc enim utrique licet sicut convenit infra datum terminum a contractu impune] recedere. Quippe generaliter enim verum est quod conventio legem vincit.

Preterea si venditor ipse rem ipsam vendiderit emptori tanquam sanam et sine mahemio, si postea probare poterit emptor rationabiliter rem ipsam tempore contractus minus sanam fuisse et cum mahemio, tunc quidem venditor tenebitur rem suam retro habere. Verum sufficit rem fuisse idoneam tempore contractus, quicquid postea de illa contingat. Sed infra quod tempus liceat[553] hoc probare vel inde conqueri quero, maxime [col. 2] ubi nullum pactum[554] intervenit?

Ubi vero sole arre date sunt, si emptor a contractu recedere voluerit, id ei cum arrarum amissione licebit. Si autem venditor recedere voluerit in tali casu, quero utrum sine pena id facere possit? Quod non videtur, quia tunc videretur in hoc melioris conditionis venditor quam emptor. Quod si impune id fieri nequit, quam penam inde prestabit?

Periculum autem rei empte et vendite illum generaliter respicit qui eam tenet nisi aliter convenerit.

.xv. Warantizare autem tene[n]tur venditor et heredes eius emptori et heredibus suis rem venditam, si fuerit res inmobilis et inde ponatur in placitum emptor ipse vel heredes eius, eo modo quo supra expositum est in tractatu de warantis. Si vero fuerit res mobilis quam [quis] petat versus emptorem eo quod prius[555] fuerit ei vendita vel donata aut ex alia iusta causa [adquisita], non adiecta felonia, idem vero[556] dicendum quod de re inmobili predictum est. Si vero ex causa furtiva res aliqua petatur versus emptorem, tenetur precise se ab[557] causa furtiva sibi imposita defendere, aut warantum inde vocare. Si itaque emptor ipse warantum vocaverit, aut certum aut incertum. Si certum vocaverit quis warantus in curia quem dicat se velle habere ad warantum ad rationabilem terminum, tunc ei dies ponendus est in curia. Et si ad diem illum presens fuerit [ille] qui vocatus fuerit ad warantum, et venditionem suam et rem venditam ipsi emptori warantizaverit in curia, tunc emptor ipse inde omnino liberabitur, ita quod nichil de cetero perdere poterit. Si autem de warantizatione ei defecerit, tunc erit inde placitum inter emptorem et suum warantum, ita quod ad duellum inde poterit perveniri. Sed nunquid warantus warantum vocare poterit in curia? Quod si est, ad quotum warantum erit standum?

Preterea cum quis ita nominat warantum de re que petitur furtiva, solet warantus ipse atachiari tali brevi vicecomiti super hoc directo:

Breve de atachiando waranto rei furtive.

.xvi. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione atachiari facias per salvos et securos plegios .N. quod sit coram me vel iusticiis meis eo die ad warantizandum .R. illam rem quam .H. clamat versus .R. ut furatam, et unde predictus .R. eum trahit[558] ad warantum in curia mea; vel ad ostendendum [fo. 65r] quare ei warantizare non debeat. Et habeas ibi hoc breve etc.

De incerto waranto rei furtive.

.xvii. Si vero incertum warantum vocaverit quis in tali casu, [si sufficientem habuerit probationem de legitimo mercatu suo], id eum a felonia liberat, sed tamen a dampno non conservat, quin scilicet rem illam amittat. Si autem super hoc sectam non habuerit sufficientem, in periculo est.

Probari autem solet res debita ex empto vel ex commodato[559] generali probandi modo in curia, [scilicet] per scriptum vel per duellum.

.xviii. Ex locato quoque et ex conducto solet [res] quandoque deberi, ut cum quis locat rem suam alii usque ad certum terminum interveniente mercede. Hoc enim tenetur locator rem locatam ad usum dare, conductor quoque solvere mercedem. Sciendum autem quod elapso termino potest locator se licite in re sua locata etiam sua auctoritate recipere. Sed quid si conductor censum suum statuto termino non solverit? Nunquid et [in] hoc casu licet locatori ipsum sua auctoritate expellere?

Predictos vero contractus qui ex privatorum consensu fuerit breviter transigimus, quia ut predictum est privatas conventiones non solet curia domini regis tueri, et quidam de talibus contractibus qui quasi private quedam conventiones censeri possint,[560] se [non] intromittit curia domini regis.

Liber .xi.

De responsalibus loco dominorum in curia constituendis.

Capitulum primum. Placita in superioribus exposita super recto quidem et proprietate rei prodita[561] sunt, que prosequi quis potest sicut et alia quelibet placita civilia tam per se ipsum quam per responsalem loco suo positum ad lucrandum vel perdendum. Verum oportet eum esse presentem in curia qui alium loco suo ita ponit. Solet etiam id fieri coram iusticiis domini regis in bancho residentibus. Aliter autem quam per dominum presentem [in curia nullus omnino recipi debet responsalis, nec oportet adversarium ob id presentem] esse, nec etiam illum qui loco alterius ita ponitur si sit notus curie. Potest itaque unus solus ita loco alterius poni; duo[562] etiam vel plures simul vel sub disiunctione, ita quod si unus interesse non possit reliquus vel reliqui placitum illud exequantur. Per procuratorem[563] itaque talem potest placitum illud deduci in curia et terminari, sive per iuditium sive per finalem concordiam, adeo plene et firmiter ut per eum qui alium loco suo inde posuit. Sciendum etiam quod non sufficit aliquem constituere alium baillium suum vel senescallum de terris et rebus suis disponendis, etiam si hoc constet curie, ad hoc ut idem recipi debeat in curia [564]domini regis[564] loco domini sui in aliquo placito. Oportet enim quod ad hoc speciale interveniat mandatum, et quod id[em] iuxta [col. 2] formam prescriptam ponatur loco eius specialiter in placito illo ad lucrandum vel perdendum per eo.

Notandum preterea quod potest quis in curia domini regis ponere loco suo alium ad lucrandum vel perdendum pro eo, etiam de placito quod in alia curia habet; et precipietur[565] quod idem in curia ipsa recipiatur loco alterius per tale breve:

Breve de recipiendo responsali loco domini.

.ii. Rex vicecomiti vel alii presidenti curie illi salutem. Sciatis quod .N. posuit coram me vel[566] iusticiis meis .R. loco suo ad lucrandum vel perdendum pro eo in placito quod est inter eum et .N. de una carru[c]ata terre in illa villa vel[567] de aliqua re nominata. Et ideo tibi precipio quod predictum .R. loco ipsius .N. in placito ipso[568] recipias ad lucrandum vel perdendum pro eo. T. etc.

Utrum essonium domini vel responsalis ipsum responsalem excuset.

.iii. Cum quis itaque iuxta formam prescriptam loco alterius ponitur in aliquo placito, nunquid essonia ex sua persona tantum, vel ex persona domini sui tantum vel [ex] utriusque persona locum habebunt? Et quidem essonia ipsius procuratoris solummodo locum habent in tali casu, donec scilicet revocetur ipsa procuratio.

Preterea cum quis ita loco alterius ponitur in curia de placito illo respondet[569] vel id quod ad eum spectat facit, numquid[570] potest dominus eum pro beneplacito suo inde removere ita quod alium faciat inde procuratorem, maxime si postea capitales inimicicie intervenerint? Quin autem ipse dominus possit placitum suum sequi alio amoto dubium non est, quod[571] ita intelligitur quilibet alium loco suo ponere, scilicet si ipsemet interesse non possit. Optinet autem quod possit dominus talem procuratorem qualibet parte litis amovere, et alium etiam loco eiusdem in curia sub forma prescripta pro se ponere.

Potest autem pater ita loco suo ponere filium et vice versa, extraneus extraneum, uxor quoque maritum. Cum quis itaque maritus positus loco uxoris sue in placito de maritagio vel de dote ipsius uxoris aliquid amiserit vel remiserit de [iu]re ipsius uxoris per iuditium sive[572] per concordiam, numquid poterit mulier ipsa iterum placitum inde movere, an tenebitur [573]omnia facta[573] viri sui post mortem ipsius tueri? Non videtur[574] autem quod per factum viri sui debeat mulier in tali casu aliquid [iuris] amittere, quia dum fuerit[575] in potestate viri sui in nullo potuit ei contradicere vel eius voluntati contraire, et ita sibi non potuit contra voluntatem viri sui in iure suo prospicere. E contra vero ea que in curia domini regis gesta sunt [fo. 65v] rata et firma esse convenit.

.iiii. Distringendus est ergo[576] dominus ad tenendum id quod per responsalem suum in curia factum est, sive per iuditium sive per concordiam. Sed quid erit si ipse dominus solvendo non sit nec habeat unde distringi possit, responsalis autem habeat? Et quidem non est distringendus responsalis ipse. [5] Quod autem hoc dicitur, quod non potest aliquis loco suo alium in effectu ponere nisi presens sit in [curia], contrarium videtur his que in primo tractatu, scilicet de essoniis posita sunt. Ibi enim dicitur quod si quis post tercium essonium suum aliquem quicumque ille sit responsalem miserit, saltem cum litteris suis recipietur in curia. Sed hoc contigit ex vi iuditii;[577] illum[578] obtinet ubi consideratione vel distinctione curie alium querit loco suo in placito ponere ad lucrandum vel perdendum pro eo.

Preterea notandum quod abbates et priores canonicorum regularium per se recipiuntur in curia sine litteris etiam sui conventus. Alii priores sive monacorum sive canonicorum si fuerint cellarii et transmarini nullo modo sine litteris abbatis vel magni prioris admittuntur in curia. Item magister militie templi et capitalis prior hospitalis Ierusalem per se recipiuntur. Nulli autem inferiores eis de suo ordine recipi solent.

Preterea cum unus vel duo ponuntur in curia loco alicuius in placito aliquo predicto modo, numquid[579] ille unus poterit ponere alium, vel unus illorum duorum reliquum vel etiam alium[580] tertium, loco suo vel loco domini sui [in placito ipso], ad lucrandum vel perdendum pro eo?

Liber .xii.

Capitulum .i. Predicta quidem[581] placita de recto directe et ab initio veniunt in curia domini regis et ibi ut dictum est deducuntur et terminantur. Quandoque etiam licet ab initio non veniant in curia domini regis quedam placita de recto, veniunt tamen per translationem ubi curie diversorum dominorum probantur de recto defecisse; tunc enim mediante comitatu possunt a comitatu ex diversis causis que superius exposite sunt ad capitalem curiam domini regis transferri. .ii. Cum [quis] itaque clamet aliquod liberum tenementum vel servitium tenendum de alio per liberum servitium, non poterit inde trahere in placitum tenentem sine brevi [domini] regis vel eius iusticiarum. Habebit ergo ad dominum suum de quo idem clamat tenere breve de recto. Quod si placitum fuerit de terra tale erit [582]breve de recto[582]:

Breve de recto.

.iii. Rex comiti .W. salutem. Precipio tibi quod sine dilatione plenum rectum teneas .N. de .x. carucatis terre in Mildetun’ quas clamat tenere de te per liberum servitium centum [col. 2] solidorum per annum pro omni servitio, vel per servitium feodi unius militis pro omni servitio, vel per liberum servitium unde .xii. carrucate[583] faciunt feodum unius militis pro omni servitio, vel quas clamat pertinere ad liberum tenementum suum quod de te tenet in illa[584] villa vel in Mortun’ per liberum servitium etc., vel per servitium etc., vel quas clamat tenere de te de libero maritagio .M. matris sue, vel in liberum burgagium, vel in liberam elemosinam, vel per liberum servitium eundi tecum in exercitum domini regis cum duobus equis ad custum tuum pro omni servitio, vel per liberum servitium inveniendi tibi unum arbalastarium in exercitu domini regis per .xl. dies pro omni servitio, quas Robertus filius Willelmi ei difforciat. Et nisi feceris, vicecomes Devon[585] faciat, ne amplius inde clamorem audiam pro defectu recti. T. etc.

Multipliciter autem variari solent brevia huiusmodi de recto diversis causis, que liquebunt ex diversis formis brevium subscriptorum. Si vero fuerit placitum de servitio breve erit tale:

Breve de recto.

.iiii. Rex .N. salutem. Precipio tibi quod sine dilatione plenum rectum teneas .N. de .c. solidatis redditus quam clamat tenere de te in illa villa per liberum servitium etc, vel per liberum servitium etc. T. etc.

Breve de eodem.

.v. Rex .R. salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias habere .N. et .A. uxori sue rationabilem partem suam que eos contigit de uno masagio in illa villa, quam clamant pertinere ad liberum tenementum suum quod tenent de domino rege in eadem villa per liberum servitium .ii. solidorum per annum, vel de una marcata redditus in illa villa, quam clamant de libero maritagio ipsius .A., unde queruntur quod .B. soror ipsius .A. eis difforciat, vel quam .G. [586]ipsius frater[586] diffortiat. Et nisi feceris vicecomes etc, ne oporteat etc. T. etc.

Qualiter curie dominorum de recto probantur defecisse.

.vi. Solent[587] autem placita ista in curiis dominorum vel eorum qui loco dominorum habentur deduci secundum rationabiles consuetudines ipsarum curiarum, que quia tot et tam varie sunt in scriptum de facili reduci non possunt. [7] Probantur[588] curie ipse de recto defecisse in hunc modum. Conquerente autem se eo qui petit vicecomiti, et in comitatu et breve domini regis afferente, mittet vicecomes ad curiam ipsam die que litigatoribus a domino ipsius curie statuta fuerit aliquem servientem suum ut ille coram quatuor vel pluribus legalibus militibus [fo. 66r] eiusdem comitatus, qui ex precepto vicecomitis illic aderunt ut audiant et videant probationem ipsius petentis, scilicet curiam ipsam ei de recto in placito ipso defecisse, quod et ipse petens sic esse suo iuramento cum duobus aliis id audientibus et intelligentibus cum eo iurantibus probabit. Sub tali quoque solempnitate solent loquele a quibusdam curiis ad comitatus transferri, et ibi de novo tractari et terminari sine contradictione et[589] recuperatione ipsarum curiarum quam inde habere possint ipsarum curiarum domini sive eorum heredes quantum ad illud placitum. .vii. Sin autem priusquam curia aliqua predicto modo probetur de recto defecisse loquela aliqua ab ea ad superiorem curiam trahatur, poterit dominus illius curie die placiti curiam suam ea ratione repetere quod nondum probata fuerit de recto defecisse, et ita eam[590] per iuditium retro habebit, nisi ibi probetur eam de recto ut dictum est defecisse.

Sciendum tamen quod si ad capitalem curiam domini regis ita tracta fuerit loquela aliqua, frustra vendicabit quis ibi in[591] die placiti curiam suam nisi tercio die ante coram legalibus hominibus [eam] vendicaverit.

Nullo autem die posito ipsi petenti unde ipse queri[592] possit et iuste de dilatione ei facta, sufficit ei falsare curiam ipsam sub forma prescripta quocumque loco voluerit in feodo ipso si dominus nullam habuerit reseantisam super feodo ipso, [sicut ipsi domino licet curiam suam inde tenere et ipsi petenti diem ponere quocumque loco voluerit super feodo ipso]; extra autem feodum ipsum non licet de iure.

.viii. Debet autem impetrari breve solummodo ad illum de quo clamat tenere is qui petit non ad ullum[593] alium, nec etiam ad capitalem dominum. Sed quid erit si petens ipse de uno clamet tenere et tenens ipse de alio teneat? Et quidem in tali casu quia is cui breve dirigitur placitum illud tenere non potest, cum alium non possit de curia[594] unde ipse saisitus esse intelligitur iniuste et sine iuditio dissaisire, ex necessitate itur inde ad comitatum, et ibi procedet placitum vel in capitali curia ita quod uterque dominorum per summonitionem ibi adesse debet ut utroque presente res agatur sicut superius dictum est in tractatu de warantis.

.ix. Ad vicecomitem itaque provinciarum pertinent predicta placita de recto ubi curie dominorum de recto probantur defecisse et alia quedam, veluti si quis conqueratur se curie de domino suo, quod consuetudines et indebita servitia vel plus servitii ab eo exigit de libero tenemento suo quod de eo tenet quam ei inde facere debeat. Item placitum de nativis [col. 2], ut dictum est. Et generaliter omnia illa unde breve habuerit[595] domini regis vel capitalis iusticie ipse vicecomes de aliquo iusticiando, vel quod ipse rectum faciat nisi alius fecerit ut predictum est ad ipsum vicecomitem pertinent audienda et terminanda; quorum quedam per brevia supposita liquebunt:

Breve ne quis dominus iniuste vexet tenentem suum.

.x. Rex .S.[596] salutem. Prohibeo tibi ne iniuste vexes vel vexari permittas .H. de libero tenemento suo quod tenet de te in illa villa, nec inde ab eo exigas vel exigi permittas consuetudines vel servitia que inde tibi facere non debet, vel que antecessores sui inde non fecerunt nec facere debuerunt tempore regis .H. avi mei. Et nisi feceris, vicecomes faciat, ne oporteat etc. T. etc.

Breve de nativis.

.xi. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias habere .R. M. e.[597] nativum et fugitivum suum, cum omnibus catallis suis et cum tota sequela sua, ubicumque inventus fuerit in baillia tua, nisi sit in dominico meo, qui fugit de terra sua post primam coronationem meam. Et prohibeo ne quis eum iniuste detineat super forisfacturam meam. Etc.

Breve de averiis replegiandis.

.xii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias habere G. averia sua per vadium et plegios, unde queritur quod .N. ea cepit et [598]detinet iniuste pro consuetudinibus quas ab eo exigit, quas ipse non cognoscit se debere,[598] et ipsum preterea inde iuste deduci facias. Ne oporteat etc. T. etc.

Breve de pasturis ammesurandis.

.xiii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias amensurari pasturam de illa villa, unde .L. que fuit uxor .P. et .R. soror sua queruntur quod .S.[599] eam iniuste superhonerat; [600]et ne[600] permittas quod prefatus .S. in ea pastura plura averia habeat quam habere debeat, et quam habere pertinet secundum quantitatem feodi sui quod ipse habet in eadem villa. Ne oporteat etc. T. etc.

Breve de aisiamentis habendis in liberis tenementis.

.xiiii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod sine dilatione precipias .R. quod iuste et sine dilatione permittat habere .H. asiamenta sua in bosco et in pastura de illa villa que habere debet ut dicit, sicut ea habere debet et habere solet. Et non permittas[601] quod prefatus .R. vel alius ei inde molestiam vel iniuriam faciat, ne amplius etc. T. etc. [fo. 66v]

Breve ne capitalis dominus [iniuste] vexet tenentem suum sui tenentis.

.xv. Rex vicecomiti salutem. Prohibeo tibi ne permittas quod .R. iniuste exigat ab .S. de libero tenemento suo quod tenet de .N. de feodo ipsius .R. in illa villa plus servitii quam quod pertinet ad illud liberum tenementum quod tenet. Et averia sua que capta sunt pro illa demanda quam ipse non cognoscit ad liberum tenementum suum quod tenet pertinere ei replegiari facias, donec loquela illa coram nobis audiatur et sciatur utrum illud servitium debeat an non. Etc.

Breve de rationabilibus divisis perambulandis inter diversa tenementa.

.xvi. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias esse rationabiles divisas inter terram .R. in illa villa et in pertinentiis et terram .A. in illa villa, sicut esse debent et esse solent et sicut fuerunt tempore regis .H. avi mei, unde .R. queritur quod .A. iniuste et sine iuditio occupavit inde plus quam pertinet ad liberum tenementum suum de illa villa, ne amplius etc. T. etc.

Breve de divisis mortuorum tenendis.

.xvii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias rationabilem divisam .R. quam fecit fratribus hospitalis de Ierusalem de catallis suis, sicut rationabiliter monstrari poterit quod eam fecit et teneri debeat. T. etc.

Breve de averiis replegiandis.

.xviii. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iusticies .R. quod iuste et sine dilatione reddat .N. catalla sua, unde queritur quod ea cepit iniuste et sine iuditio in libero tenemento suo in illa villa infra dissaisinam quam ei inde fecerat in[fra] assisam meam, unde ipse recuperavit saisinam suam coram iusticiis meis per recognitionem de nova desaisina, sicut rationabiliter monstrare poterit quod ea habere debet, ne amplius.

Quod hii qui a domino rege vel eius iusticiis atornantur ad aliquod negotium tractandum [non possint alios ad idem negotium tractandum] sua auctoritate attorniare.

.xix. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod poni facias in respectum, usque ad aliquem terminum competentem quando interesse poteris recognitionem que summonita est inter .R. et .G.[602] de divisis de illis villis, que per iusticias meas de partibus illis iniuncta est tibi et .H. coram vobis capere eam; [col. 2] ad quam capiendam, ut dicitur, attornastis alios loco vestro ad eam capiendam. Quia vero[603] non est consuetudo quod ex quo aliquod negotium pertinens ad iusticiam meam aliquibus iniungitur tractandum, quod ipsi illud in alios transferant de re aliqua que ad iusticiam meam pertinet. Teste etc.

Breve pro muliere de rationabili dote habenda.

.xx. Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iuste et sine dilatione facias habere .A. que fuit uxor .R. rationabilem dotem suam de toto feodo quod fuit prefati .R. integre et in omnibus, salvo heredi suo capitali masagio; et eidem uxori facias habere aliud masagium, nisi aliqua terra in qua masagium non sit ei nominata sit in dotem; et non remaneat eo quod feodum prefati .R. sit de baronia mea, quia nolo nec ius exigit quod uxores militum propter hoc amittant dotes suas.

De catallis autem que fuerunt prefati .R. tibi precipio, quod ea omnia simul et in pace esse facias, ita quod inde nil amoveatur,[604] nec ad divisam suam faciendam nec ad ullam[605] rem faciendam donec debita sua ex integro reddantur, et de residuo post fiat rationabilis divisa sua secundum consuetudinem terre mee. Et si quid de catallis suis remotum sit post mortem prefati .R., reddatur ad alia catalla sua ad solvendum inde debita sua. Teste etc.

Breve de prohibendo placito in curia christianitatis de laico feodo.

.xxi. Rex illis iudicibus suis[606] ecclesiasticis salutem. Prohibeo vobis ne teneatis placitum in curia christianitatis quod est inter .R. et .N. de laico feodo predicti .R., unde ipse queritur quod predictus .N. trahit eum in placitum in curia christianitatis coram vobis, quia placitum [illud] spectat ad coronam et ad dignitatem meam. T. etc.

Breve ne quis tale placitum in tali curia sequitur.

.xxii. Rex vicecomiti salutem. Prohibe .N. ne sequatur placitum in curia christianitatis quod est inter .R. et ipsum de laico feodo ipsius .R. in illa villa, unde ipse queritur quod prefatus .N. eum inde trahit in placitum in curia christianitatis coram illis iudicibus, et si prefatus .R. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc pone per [vadium et] salvos plegios predictum .N. quod sit coram me vel iusticiis meis eo die, ostensurus quare traxit[607] eum in placitum in curia christianitatis de laico feodo suo in illa villa, desicut placitum illud spectat ad coronam et dignitatem meam. T. etc. [fo. 67r]

Quare non tractetur hic de placitis ad vicecomitem pertinentibus.

.xxiii. Predicta vero placita sive alia qualiter vel quo iure deduci sive terminari habeant in diversis comitatibus omitto, tum propter ipsorum comitatuum consuetudines diversas quas quidem singuli comitatus singulas observant, tum quia propositi mei illud brevitas non exigit, cum non attendam nisi ea qui in capitali curia domini regis fieri soleant et debeant.

[24] Sciendum preterea quod in brevi de recto quandoque minus continetur quam in petitione ponatur in curia, tum circa pertinentiam terre[608] tum circa alia, quandoque vero plus. Errant etiam, quandoque circa nomen aliquod in brevi ipso positum, quandoque circa quantitatem servitii. Quando[609] siquidem minus continetur in brevi quam in petitione, non plus peti potest per breve illud quam in brevi illo continetur. Quando vero plus continetur in brevi quam in petitione, remitti potest id quod de superhabundanti in eo continetur, et residuum auctoritate eiusdem brevis peti potest. Si vero in nomine erretur, de stricto iure aliud breve petatur. Quando vero circa quantitatem servitii erratur, de stricto iure [quoque] evanescit breve.

Conti[n]git autem quandoque tenementum aliquod peti per minus servitii quam inde debeatur vel quam inde fieri soleat ipsi domino. Nunquid ergo tenetur ipse dominus per breve illud rectum inde tenere in servitii sui detrimentum? Et quidem tenetur, sed post evictionem, si petentem evincere contigerit, regressum inde habere poterit versus ipsum[610] evictorem.

.xxiiii. [25] Preterea sciendum quod secundum consuetudinem regni nemo tenetur [respondere] in curia domini [sui] de aliquo libero tenemento suo sine precepto domini regis vel eius iusticie capitalis. Ita dico si laicum fuerit feodum petitum. Verum si fuerit placitum inter duos clericos de aliquo tenemento quod sit de libera elemosina feodi ecclesiastici, vel si tenens ipse clericus teneat in libera elemosina feodum illud ecclesiasticum quicumque sit petens, placitum inde debet esse in foro ecclesiastico de recto, nisi petatur inde recognitio utrum fuerit liberum feodum ecclesiasticum vel laicum feodum, unde inferius dicetur; tunc enim ista recognitio sicut et[611] alia quelibet in curia domini regis debet tractari. [col. 2]

Liber tercius decimus.

De diversis recognitionibus.

Capitulum primum. Generalia que circa premissa placita de recto frequentius in curia contingunt hactenus in parte sunt expedita. Nunc vero ea que super saisinis[612] solummodo usitata sunt restant prosequenda. Que quia ex beneficio constitutionis regni que assisa nominatur in maiori parte transigi solent per recognitionem, de diversis recognitionibus restat tractandum.

.ii. Est itaque quedam recognitio que de morte vocatur antecessoris.

Quedam autem[613] de ultimis presentationibus personarum in ecclesiis.

Quedam utrum aliquod tenementum sit feodum ecclesiasticum vel laicum feodum.

Quedam utrum aliquis fuerit saisitus de aliquo libero tenemento die qua obiit ut de feodo vel ut de vadio.

Quedam utrum aliquis sit infra etatem vel plenam habeat etatem.

Quedam utrum aliquis obierit saisitus de aliquo libero tenemento ut de feodo vel ut de warda.

Quedam utrum aliquis presentaverit personam ad aliquam ecclesiam ultimam occasione feodi sui quod in domini[c]o habuerit vel occasione alicuius warde. Et si que sunt similes que in curia frequenter emergunt presentibus partibus, tum[614] ex consensu ipsarum partium tum etiam de consilio curie considerate ad aliquam controversiam terminandam. Item recognitio que dicitur de nova desaisina.[615]

Cum quis itaque moritur saisitus de aliquo tenemento libero ita quod inde[616] fuerit saisitus in dominico suo sicut de feodo suo, heres eius[617] eandem saisinam antecessoris sui recte petere potest. Et si maior fuerit, habebit tale breve:

Breve de morte antecessoris.

.iii. Rex vicecomiti salutem. Si .G. filius .O. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc summone per bonos summonitores .xii. liberos et legales homines de visneto de illa villa quod sint coram me vel iusticiis meis eo die, parati sacramento recognoscere si .O. pater predicti .G. fuit saisitus in dominico suo sicut de feodo suo de una virgata terre in illa villa die qua obiit, si obiit post primam coronationem meam, et si ille .G. propinquior heres eius sit. Et interim terram illam videant, et nomina eorum inbreviari facias. Et summone per bonos [fo. 67v] summonitores .R. qui terram illam tenet, quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas, etc.

Si vero antecessor ipse predicto modo saisitus iter arripuerit eundi in aliquam peregrinationem, tunc erit breve tale:

Breve de eodem.

.iiii. Rex vicecomiti salutem. Si .G. filius .O. fecerit te securum etc., tunc summone per bonos summonitores .xii. liberos et legales homines de visneto de illa villa quod sint coram me vel iusticiis meis eo die, parati sacramento recognoscere si .O. pater predicti .G. fuit saisitus in dominico suo sicut de feodo suo de .i. virgata terre in illa villa die qua iter arripuit versus Ierusalem, vel versus sanctum Jacobum, in quo itinere obiit, et si iter ipsum arripuerit post primam coronationem meam, et si prefatus .G. propinquior heres eius sit. Et interim terram illam videant etc. ut prius.

Si vero infra etatem fuerit heres ipse, tunc breve erit tale:

Breve de eodem.

.v. Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores etc. omnia ut prius excepto quod in hoc brevi remittitur illa clausula in principio: Si .G. filius .O. fecerit te securum de clamore suo prosequendo. In medio quoque omittitur illa clausula: Si .O. pater predicti .G. obiit post primam coronationem meam.

Si vero habitum religionis assumpsit, tunc breve secundum hoc variabitur hoc modo:

Breve de eodem.

.vi. Rex vicecomiti salutem. Si .G. filius .O. fecerit te securum etcetera omnia ut prius excepto quod in hoc brevi ponitur in medio: Parati sacramento recognoscere si .O. pater predicti .G. fuit saisitus in dominico suo ut de feodo suo de tanta terra in illa villa die qua habitum religionis assumpsit, si habitum illum[618] assumpsit post primam coronationem meam, et si predictus .G. propinquior heres eius sit. Et interim terram illam videant etc.

Quo ordine perveniatur ad hanc assisam.

.vii. Recepto itaque brevi de morte antecessoris[619] ab ipso vicecomite et in comitatu data securitate de clammore prosequendo, tunc hoc ordine pervenitur ad assisam. Ab initio eligendi sunt .xii. liberi et legales homines de visneto secundum formam [620]predictam et[620] in brevi expressam, presentibus partibus scilicet tam petente quam tenente, vel absente etiam ipso tenente dummodo summonitus fuerit saltem semel quod interesset illi electioni. Quia semel inde summonendus est ut presens sit et audiat qui eligendi sunt ad ipsam recognitionem faciendam, et quosdam etiam ex rationabili [col. 2] causa si voluerit recuset ut ab illa recognitione excludantur. Si vero ad primam summonitionem in curia recte testatam non venerit, ulterius non expectabitur, immo etiam eo absente eligentur ipsi .xii. iuratores, et deinde ex transmissione vicecomitis facient visum terre vel alterius tenementi cuius saisina petitur. Unicam tamen et super hoc habebit summonitionem ille qui tenet. Nomina etiam illorum .xii. electorum faciet ipse vicecomes inbreviari. Deinde autem summonere[621] faciet vicecomes ipse ipsum tenentem quod die per breve domini regis vel eius iusticiarum statuta sit coram rege vel eius iusticiis auditurus illam recognitionem. Die autem prima et secunda essoniare se poterit is qui tenet si maior fuerit is qui petit; tercia vero die non poterit, immo ad tercium terminum capietur recognitio, sive veniat sive non is qui tenet, quia in nulla[622] recognitione super saisina tantum prodita currunt nisi duo essonia. In recognitione vero de nova dessaisina nullum essonium locum habet. Tercio itaque die sive venerit tenens sive non, capietur ut dictum est assisa. Et si iuratores dixerint pro petente, adiudicabitur ei inde saisina et precipietur vicecomiti quod ei saisinam suam[623] habere faciat per hoc breve:

Breve ad faciendam saisinam post recognitionem.

.viii. Rex vicecomiti salutem. Scias quod .N. disrationvit in curia mea saisinam tante terre in illa villa per recognitionem de morte [illius] antecessoris sui versus .R.. Et ideo tibi precipio quod saisinam illam ei sine dilatione habere facias. T. etc.[624]

.ix. Cum saisina autem illa recuperabit, etiam is qui petit saisinam omnium catallorum et omnium rerum que in feodo illo tempore faciende saisine invente fuerint.

Post saisinam vero plene recuperatam poterit is qui saisinam amisit super recto placitare per breve de recto. Sed post quantum temporis post restitutionem plene factam?

.x. Si autem pro tenente absente iuratum fuerit, ei deinde saisina sine recuperatione quam adversarius eius possit habere inde remanebit. Placitum tantum de recto saisina illa non adimit. Sicut nec placitum de recto super aliquo tenemento recognitionem de petenda saisina alicuius antecessoris de eodem tenemento extinguit antequam duellum sit inde vadiatum. Sed qualiter punietur tunc in eo contemptus curie? [11] Utroque vero presente [fo. 68r] in curia, queri solet ab ipso tenente utrum velit aliquid dicere[625] quare assisa inde remanere debeat. Unde sciendum quod maior quandoque [contra] minorem petit [626]huiusmodi recognitionem,[626] quandoque minor contra maiorem, quandoque minor contra minorem, quandoque maior contra maiorem. .xi. Tunc generaliter remaneat assisa si is qui petit[627] confiteatur in curia illum antecessorem cuius saisina petitur fuisse inde saisitum die qua obiit in dominico suo sicut de feodo suo, cum ceteris articulis in brevi ipso expressis. Si vero saisina ipsa solummodo concedatur, aliis articulis non admissis, tunc super articulo vel articulis non admissis procedet assisa. Remanere autem solet assisa huiusmodi pluribus ex causis. Verbi gratia, si a tenente ipso dicatur ipsum petentem inde fuisse saisitum post mortem patris vel alicuius antecessoris sui, sive ille antecessor suus fuerit inde saisitus sive non die qua obiit, et dum in tali saisina fuit tantum inde versus eum fecisse quare de cetero assisa inde esse non debet; veluti si tenementum ipsum ei vendiderit vel donaverit vel quietum clammaverit, vel alio legittimo modo alienaverit; et tunc inde poterit inter eos ad duellum perveniri vel ad aliam usitatam probationem que in curia super recto alicuius rei recipi solet.

Item si dicatur ab adversario ipsum petentem alia vice ei inde movisse litem et tunc finem inter eos fuisse factum in curia domini regis, vel per hoc tenementum ipsum remansisse ipsi tenenti, per finem duelli in quacumque etiam curia, vel per iuditium, vel per quietam clammantiam.

Item, villenagium in curia obiectum et probatum versus ipsum petentem assisam adimit.

Idem quoque efficit exceptio bastardie.

Carta quoque regia qua specialiter vel expressim confirmatur ipsi tenenti tenementum cuius saisina petitur per assisam.

Plurium itaque heredum coniunctio, mulierum scilicet in feodo militari vel masculorum sive feminarum in libero sochagio.

Item, si concedatur antecessorem illum cuius saisina petitur habuisse inde qualem qualem saisinam sed per ipsum petentem vel per aliquem antecessorum eius, velut[i] in vadio vel ex commendatione vel alia huiusmodi causa, eo ipso remanet recognitio illa et alio modo placitum inde procedet.

Item consanguinitas assisam ipsam adimit, scilicet[628] si is qui petit et is qui tenet fuerint de illo stipite unde hereditas descenderit cuius petitur saisina; ita [col. 2] dico si hoc fuerit in curia obiectum et probatum. Item in casu illo supra in tractatu de maritagio ubi primogenitus frater postnato fratri donavit quandam partem terre sue, qui obiit sine herede de corpore suo, ut quidem sicut et in similibus casibus remanet assisa huiusmodi, hac ratione quia non potest aliquis simul esse heres et dominus alicuius tenementi.

Item, si convictus fuerit vel confessus is qui petit quod aliquando fuerit in guerram contra dominum regem, eo ipso remanet assisa quam versus alium ita petit in curia.

Item, ratione burgagii cessare solet assisa per aliam assisam ex causa maioris utilitatis in regno constitutam.

Non obiecta autem aliqua exceptione in curia quare assisa ipsa remanere debeat, procedet quidem recognitio presente utraque parte per iuramentum .xii. iurantium et iuxta eorum verumdictum iudicabitur uni vel[629] alteri saisina sub forma prescripta in hoc eodem tractatu.

.xii. Cum vero minor contra maiorem petit huiusmodi assisam, tunc quidem locum non habet essonium maioris versus minorem, quia prima die procedet inde recognitio sive veniat is qui tenet sive non, et hac generali ratione, quia quocienscumque tenens ipse nichil dicere posset si presens esset in curia quare assisa talis remanere de iure deberet, procedet quidem recognitio non expectata presentia partis adverse; sed et si presens fuerit is versus quem petit, nichil dicere posset ut dictum est ipsum minorem inde fecisse quare assisa remanere deberet; et ideo precise procedet inde recognitio, sive presente tenente maiore sive absente, iuxta formam prescriptam. Et sic restitutione inde facta ipsi minori per recognitionem, etas ipsius minoris expectabitur super placito de recto.

.xiii.[630] Cum vero minor contra minorem petit, eodem modo sine aliqua variatione procedet recognitio ut inter minorem et maiorem procedere solet.

.xiiii. [13] Cum maior contra minorem petit, poterit quidem minor se contra maiorem solito modo essoniare. Qui cum venerit, occasione etatis dilationem inde petere potest, ut inde non capiatur recognitio donec plenam habuerit etatem, et ita ratione etatis remanere solet recognitio de morte antecessoris.

Sciendum est[631] tamen quod oportet ad hoc ut remaneat assisa talis ratione etatis quod dicat minor ipse se esse in saisina tenementi unde petitur [fo. 68v] saisina, et ideo non debere recognitionem illam procedere antequam etatem habeat, et etiam quod pater eius vel alius antecessor ipsius fuit[632] inde saisitus die qua obiit. Occasione autem[633] seisine alicuius tenementi[634] quam aliquis ita[635] infra etatem constitutus perquirit, et iure suo tantum retinet, nec remanet versus eum recognitio vel etiam placitum super proprietate. Si vero replicatur[636] contra ipsum minorem antecessorem suum obiisse saisitum de tenemento unde petitur saisina per recognitionem, non tamen ut de feodo sed ut de warda, tunc quidem licet principalis[637] recognitio ratione etatis minoris remanere deberet, tamen super hoc procedet ista recognitio, scilicet utrum antecessor eius qui infra etatem[638] fuerit inde saisitus fuit[639] ut de feodo vel de warda die qua obiit. Et summonebitur inde assisa per hoc breve:

Breve de summonenda recognitione utrum quis tenuerit aliquod tenementum ut feodum vel wardam.

.xv. [14] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .xii. liberos et legales homines de visneto de illa villa quod sint coram me vel iusticiis meis ad illum terminum parati sacramento recognoscere si .R. pater .N., qui infra etatem est, fuit saisitus in dominico suo de illa carrucata terre in illa villa unde .M. filius et heres .T. petit recognitionem de morte ipsius .T. patris sui [640]versus ipsum .N.,[640] ut de feodo vel ut de warda; et interim terram illam videant, et nomina eorum inbreviari facias. Et summone per bonos summonitores predictum N. qui terram illam tenet etc.

[15] Notandum tamen quod si dies ad hoc datus fuerit [641]utroque existente[641] in curia, tunc non oportebit tenentem inde summoneri. Procedet itaque super hoc recognitio per sacramentum .xii. iuratorum, et iuxta eorum verumdictum declarabitur qualem saisinam habuit antecessor eius qui infra etatem est die qua obiit de illo tenemento unde contra eum petitur recognitio. Et si probetur ita antecessorem ipsius minoris nullam inde[642] habuisse saisinam die qua obiit nisi ut wardam, tunc is qui versus minorem petit saisinam versus ipsum minorem recuperabit. Sed nunquid hoc solum sufficit ei ad saisinam ipsam recuperandam? Quod non videtur, quia non per hoc constat antecessorem eius qui petit fuisse inde saisitum in dominico ut de feodo suo [col. 2] die qua obiit, nec etiam ipsum petentem esse propinquiorem eius heredem. E contra vero videtur quia hoc ipso probato nullum [ius] habeat inde minor ipse saisinam ipsam de cetero retinendi. Sed si hoc est, cui restituendum? Nunquid ergo ad principalem recognitionem super hoc erit recurrendum?

Sin autem per sacramentum .xii. iuratorum probatum fuerit, antecessorem ipsius qui infra etatem est inde fuisse saisitum die qua obiit ut de feodo, tunc saisina ipsa[643] minori remanebit in pace donec plenam habuerit etatem. Sed nunquid aliquo tempore de cetero in tali casu audiendus est adversarius eius vel heredes sui, saltem super proprietate ipsius tenementi versus ipsum minorem postquam habuerit etatem vel eius heredes?

.xvi. Preterea contra minorem procedit recognitio[644] in illo unico casu qui supra notatus in illo tractatu qui est de heredibus qui infra etatem sunt. Procedente vero assisa contra minorem, si ei per assisam ipsam saisina remanserit, super proprietate non respondebit donec plenam habuerit etatem. Generaliter etiam verum est quod de nullo placito tenetur respondere is qui infra etatem est per quod possit exheredari, vel per quod amittere debeat vitam vel membrum, donec plenam habuerit etatem. De aliis tamen quibusdam tenetur, ut de debitis paternis vel propriis et de novis dissaisinis.

Sin autem petenti contra minorem saisina adiudicetur, facienda erit ei inde restitutio sub forma prescripta, nec ipsi minori super recto respondebit donec plenam habuerit etatem, sicut nec ille sibi, et hac generali ratione, quia ea que cum illis fiunt in huiusmodi placitis, qui etatem non habent stabilia et firma esse non oportet.

Si vero minoris[645] etatis privilegium alleganti in curia obiciatur eum plenam habere etatem, solet hoc per recognitionem .viii. liberorum[646] et legalium hominum declarari, qui ad hoc per tale breve summonebuntur:

Breve de summonenda recognitione utrum aliquis sit infra etatem vel non.

[16] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores [octo] liberos et legales homines de visneto de illa villa ubi petitum[647] tenementum est quod sint [etc.], parati sacramento recognoscere utrum .N. qui clamat .i. hidam terre in illa villa per breve meum versus .R. talis sit etatis quod inde placitare possit [fo 69r] et debeat, et interim terram illam videant. Et nomina eorum inbreviari facias. Et summone per bonos summonitores illum qui terram illam tenet, quod tunc sit etc.

.xvii. Si itaque probetur per talem recognitionem etas illius de cuius etate queritur, cum eo de cetero agetur sicut cum etatem habente quantum ad principalem recognitionem. Sed nunquid generaliter etiam quantum ad aliorum inpetitionem maioris censebitur ille etatis occasione huius recognitionis, ita quod de cetero non possit versus alios se etatis privilegio tueri?

Si vero per recognitionem ipsam iudicetur minoris etatis, minoris gaudebit privilegio quantum ad principalem illam recognitionem. Sed nunquid ad alias et aliorum impetitiones?

De recognitione de ultimis presentationibus ecclesiarum.

.xviii. Sequitur de recognitione de ultimis presentationibus personarum. Contingente itaque aliquam ecclesiam vacare, si fuerit controversia[648] super presentatione, poterit controversia illa per recognitionem de ultima presentatione decidi, alterutro litigantium id in curia postulante, super quo tale breve impetrabit:

Breve de summonenda recognitione de ultimis presentationibus ecclesiarum.

.xix. Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .xii. liberos et legales homines de visneto de illa villa quod sint coram me vel iusticiis meis eo die, parati sacramento recognoscere quis advocatus presentavit ultimam personam que obiit ad ecclesiam de illa villa, que vacans est ut dicitur, et unde .N. clamat advocationem. Et nomina eorum inbreviari facias. Et summone per bonos summonitores .R. qui presentationem ipsam[649] difforciat, quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas ibi etc. T. etc.

.xx. De essoniis autem in hac recognitione satis[650] patet ex predictis. Procedente siquidem recognitione, sive utroque presente sive altero absente, is cui sui[651] vel alicuius antecessorum suorum gratia adiudicabitur ultima presentatio eo ipso saisinam ipsius advocationis intelligitur disrationasse, ita quod ad presentationem ipsius prima persona in ecclesia ipsa vacante per episcopum loci instituetur, dummodo persona fuerit idonea; que ecclesiam per eius presentationem adepta tota sua vita obtinebit, quicquid de iure advocationis contingat. Poterit enim is[652] contra quem iudicatum est de ultima presentatione per recognitionem versus alium vel suos heredes super iure advocationis placitare, quod qualiter fieri debeat in superioribus expeditum est.

Queri autem potest ab initio utrum aliquid dici possit [col. 2] quare assisa illa remanere debeat. Et potest quidem ad hoc dici, scilicet tenentem ipsum concedere antecessorem petentis ultimam inde fecisse presentationem sicut verum dominum et primogenitum heredem, sed postea feodum illud ex quo pendet advocatio ei vel antecessoribus suis contulisse aliquo vero titulo; et ita eo ipso remanet[653] assisa, et placitum super exceptione ipsa inter eos litigantes deinde esse poterit. Super hac etiam exceptione recognitionem desiderare potest alteruter litigantium, et eam habere poterit.

Preterea concedi potest ab alterutro litigantium reliquum vel aliquem eius antecessorem ultimam fecisse presentationem, sed non ut de feodo sed ut de warda, et super hoc petere potest recognitionem et in hoc optinebit. Et summonebitur recognitio per hoc breve:

Breve de summonenda recognitione utrum presentatio alicuius ecclesie facta fuerit de feodo vel de warda.

.xxi. Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .xii. liberos et legales homines de visneto de illa villa quod sint coram me vel iusticiis meis etc. ad illum terminum, parati sacramento recognoscere si .R., qui presentavit ultimam personam que mortua est ad ecclesiam illam occasione tenementi quod tenuit in illa villa, fecerit illam presentationem ut de feodo vel ut de warda. Et interim tenementum illud videant. Et nomina eorum inbreviari facias. Et summone per bonos summonitores illum qui presentationem illam difforciat, quod tunc sit ibi etc.

.xxii. Et sic per recognitionem hoc declarato, [654]si ut[654] de warda facta fuerit ultima presentatio, ipsius ultimi presentatoris exspirat advocatio et ad alterum spectabit ipsa presentatio. Sin autem ut de feodo ei remanebit ipsa presentatio.

De recognitione utrum aliquod tenementum sit laicum vel ecclesiasticum.

.xxiii. Sequitur de illa recognitione qua declaratur de aliquo tenemento utrum illud sit laicum vel ecclesiasticum. Desiderante itaque alterutra partium inde haberi recognitionem, per tale breve inde summonebitur recognitio:

Breve de sumonenda recognitione utrum aliquod feodum sit laicum vel ecclesiasticum.

[24] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores etc. de visneto de illa villa quod sint coram me vel iusticiis meis eo die, parati sacramento recognoscere utrum .i. hida terre quam .N. persona ecclesie de illa villa [fo. 69v] clamat ad liberam elemosinam ipsius ecclesie sue versus .R. in illa villa, sit laicum feodum ipsius .R. vel feodum ecclesiasticum, et interim terram illam videant. Et nomina eorum inbreviari facias. Et summone per bonos summonitores predictum .R. qui terram illam tenet, quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas ibi etc. T. etc.

.xxiiii. [25] In hac autem recognitione, sicut nec in ulla[655] qualibet preter recognitionem de magna assisa, locum habent nisi duo essonia, quia nunquam admittitur tercium nisi ubi potest iudicari de infirmitate utrum sit languor an non; quia cum in recognitionibus fieri non soleat, merito tercio essonio carent [656]ipse recognitiones.[656] Procedit autem ista recognitio sub forma suprascripta de aliis recognitionibus. Sciendum tamen quod si per recognitionem ipsam probetur tenementum ipsum esse de feodo ecclesiastico, de cetero trahi non potest ad laicum feodum, licet peti possit ab adversa parte teneri de ecclesia per debitum servitium.

[657]De recognitione utrum aliquis obierit saisitus de aliquo tenemento ut de feodo vel ut de vadio.[657]

.xxv. [26] Sequens est post predicta de illa recognitione tractare que fieri solet utrum scilicet aliquis obierit saisitus de aliquo tenemento libero ut de feodo vel ut de vadio. Cum quis itaque petit aliquod tenementum sibi restitui tanquam vadium suum quod vel ipse vel aliquis antecessorum eius invadiaverit, si is qui tenet non recognoscat tenementum ipsum ad vadium sed dicat in curia se esse inde saisitum ut de feodo, sic inde ad recognitionem solet perveniri. Et per hoc breve summonebitur inde recognitio:

Breve de eadem recognitione summonenda.

.xxvi. [27] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .xii. liberos et legales homines etc. quod sint etc. parati sacramento recognoscere utrum .N. teneat unam carrucatam terre in illa villa, quam .R. clamat versus eum per meum breve in feodo vel in vadio invadiatam ei ab ipso .N. vel ab .H. antecessore eius; vel sic, utrum illa carrucata terre, quam .R. clamat per breve meum versus .N. in illa villa sit hereditas sive feodum ipsius .R. vel vadium invadiatum ei ab ipso .N. vel ab .H. antecessore eius. Et interim tenementum etc. Et summone per bonos summonitores predictum .N. qui terram illam tenet, quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas etc. T. etc.

De eo quo qui petit recognitionem occasione vadii antecessoris.

.xxvii. [28] Verum quandoque contingit aliquem tenere aliquod tenementum in vadio, ita quod inde[658] moritur saisitus [col. 2] ut de vadio, heresque eius occasione talis saisine querit breve[659] de morte antecessoris versus verum heredem. Et tunc quidem si recognoscatur ab ipso tenente antecessorem ipsius petentis inde obiisse saisitum, sed ut de vadio et non ut de feodo, tunc quidem et hac de causa pervenitur ad predictam recognitionem, et per hoc breve summonebitur recognitio:

Breve de tali recognitione summonenda.

[29] Rex vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores .xii. etc. quod sint etc., parati sacramento recognoscere utrum .N. pater .B. fu[er]it saisitus in dominico suo ut de feodo vel ut de vadio de .i. carrucata terre in illa villa, die qua obiit. Et interim etc.

[30] Probato autem per recognitionem ipsam quod sit vadium, tunc is qui tenet tenementum ipsum amittet, ita quod etiam ad debitum ipsum non recuperabit occasione illius vadii. Sin autem recognoscatur ad feodum ipsius qui tenet, tunc is qui petit de cetero nullum inde habebit recuperare nisi per breve de recto.

Queri autem potest utrum in hac recognitione sive in alia qualibet expectandus sit warantus alicuius, qualiscumque [sit warantus] vel qualicumque de causa warantus inde esse debeat, presertim si post duo essonia vocetur super hoc in curia warantus.

[31] Alie autem recognitiones que restant partim in predictis exposite sunt, partim vero per iuditium in curia ex verbis utriusque partis redditum possunt explicari.

De nova dissaisina.

.xxviii. [32] Postremo de illa recognitione que appellatur de nova dissaisina restat dicendum. Cum quis itaque infra assisam[660] domini regis, id est infra tempus a domino rege de consilio procerum ad hoc constitutum quod quandoque maius, quandoque minus censetur, alium iniuste et sine iuditio desaisierit de libero tenemento suo, desaisito huius constitutionis beneficio subvenitur et tale breve habebit:

Breve de nova desaisina.

[33] Rex vicecomiti salutem. Questus est mihi .N. quod .R. iniuste et sine iuditio desaisivit eum de libero tenemento suo in illa villa post ultimam transfretationem meam in Normanniam. Et ideo tibi precipio quod si predictus .N. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc facias tenementum illud resaisiri de catallis que in ipso capta fuerunt, et ipsum tenementum cum catallis esse in pace usque ad clausum Pascha. Et interim facias .xii. liberos et legales homines de visneto videre tenementum illud, et nomina eorum inbreviari. [fo. 70r] Et summone per bonos summonitores quod tunc sint coram me vel iusticiis meis parati inde facere recognitionem. Et pone per vadium et per salvos plegios predictum .R., vel baillium suum si ipse inventus non fuerit, quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas ibi etc. T. etc.

.xxix. [34] Brevia autem de nova dissaisina diversis modis variantur secundum diversitatem tenementorum in quibus fiunt desaisine. Si enim levetur fossatum aliquod [vel prosternatur], vel si exaltetur stagnum alicuius molendini, infra assisam ad nocumentum liberi tenementi alicuius, secundum hoc brevia variantur in hoc modo:

Aliud breve de eodem.

.xxx. [35] Rex vicecomiti salutem. Questus est mihi .N. quod .R. iniuste et sine iuditio levavit quoddam fossatum, vel prostravit, in illa villa ad nocumentum liberi tenementi sui in eadem villa post ultimam transfretationem meam in Normanniam. Et ideo tibi precipio quod si prefatus .N. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc facias .xii. liberos et legales homines de visneto videre fossatum illud et tenementum, et nomina eorum inbreviari facias. Et summone eos per bonos summonitores etc. ut prius.

Breve de eodem.

.xxxi. [36] Rex vicecomiti salutem. Questus est mihi .N. quod .R. iniuste et sine iuditio exaltavit stagnum molendini [sui] in illa villa ad nocumentum liberi tenementi sui in eadem villa, vel in alia villa, post ultimam transfretationem meam in Normanniam. Et ideo tibi precipio quod si prefatus .N. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc facias .xii. liberos et legales homines de visneto videre stagnum illud et tenementum, et nomina eorum inbreviari facias etc. ut prius.

Preterea si facta fuerit dissaisina in communi pastura, breve erit tale:

Breve de eodem.

.xxxii. [37] Rex vicecomiti salutem. Questus est mihi .N. quod .R. iniuste et sine iuditio desaisivit eum de communi pastura sua in illa villa que pertinet ad liberum tenementum suum in eadem villa, vel in illa alia villa, post ultimam transfretationem meam. Et ideo tibi precipio quod si [predictus .N.] fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc facias .xii. liberos et legales homines de visneto videre pasturam illam et tenementum, et nomina eorum inbreviari facias etc. ut prius.

Quod nullum essonium in hac recognitione admittitur.

.xxxiii. [38] In hac autem recognitionem nullum admittitur essonium. Prima enim die sive venerit sive non is qui dissaisinam fecit, procedet recognitio; quia hic nemini parcitur, nec minori nec maiori, nec etiam warantus expectatur. Si enim quis dissaisinam talem in curia recognoverit sed warantum [col. 2] inde vocans, eo ipso remanet recognitio, et ille qui hoc recognovit[661] in misericordia domini regis incidet; et postea summonebitur warantus et erit placitum inter eum et alium qui super hoc eum vocavit warantum. Illud autem sciendum quod semper victus, sive fuerit appellans sive appellatus, in misericordia domini regis remanet propter violentiam dissaisinam. Preterea si appellans diem suum non fuerit prosecutus,[662] tunc plegii quoque in misericordia incident. Simile quoque accidit circa personam alterius si se absentaverit ad diem statutam. Pena autem huius constitutionis est misericordia domini regis tantum. .xxxiiii. In hac autem recognitione potest cum effectu desiderare is qui novam desaisinam probavit ut [663]precipiatur vicecomiti quod catalla et fructus per preceptum domini regis vel eius iusticiarum interim arestatos faciat habere illi qui dissaisinam probavit.[663] In nulla autem alia recognitione mentio solet fieri per iuditium de catallis vel de fructibus. Et nisi vicecomes de fructibus et catallis ei[664] satisfacere providerit, tunc tale breve inde impetrabit is qui queritur:

[39] Rex vicecomiti salutem. Precipio tibi quod iusticies .N. quod iuste et sine dilatione reddat .R. catalla sua et in hoc breve suprascriptum reperiri potest.

Liber quartusdecimus.

De placitis criminalibus.

Capitulum primum. Placita que civiliter in curia proponuntur hactenus ex parte sunt expedita, de cetero de criminalibus restat tractandum. Cum quis itaque de morte regis vel de seditione regni vel exercitus infamatur, aut certus apparet accusator aut non. Si nullus appareat accusator certus sed fama solummodo eum [665]accusat publica,[665] tunc ab initio salvo accusatus attachietur vel per plegios idoneos vel per carceris inclusionem. Deinde enim per multas et varias inquisitiones et interrogationes coram iusticiis faciendas inquiretur rei veritas, et id ex verisimilibus rerum iuditiis[666] et coniecturis nunc pro eo nunc contra eum qui accusatur facientibus, per legem apparentem purgandus est vel omnino ab imposito crimine absolvendus. Si vero per huiusmodi legem super tali crimine fuerit quis convictus, ex regio[667] dispensationis beneficio tam vite quam membrorum suorum eius pendet iuditium sicuti in ceteris placitis de felonia. Apparente autem certo accusatore, ab initio idem atachiabitur per plegios si quos [h]abuerit quod placitum suum prosequetur. Sin autem plegios [non] habuerit, fidei sue religioni solet committi sicut in placitis omnibus de felonia. [fo. 70v] Solet autem in talibus fides sufficere, ne nimie districtionis securitas alios a consimili terreat accusatione. Accepta autem ab accusatore securitate de placito prosequendo, tunc is qui accusatur ut prediximus per plegios securos et salvos solet atachiari, aut si plegios non habuerit in carcerem detrudi. In omnibus autem placitis de felonia solet accusatus per plegios dimitti, preterquam in placito de homicidio ubi ad terrorem aliter statutum est. Deinde autem dies solet partibus prefigi, qua existente essonia rite currunt legittima. Ad ultimum autem accusatore proponente se vidisse vel alio modo in curia probato certissime se scivisse ipsum accusatum machinatum fuisse vel aliquid fecisse in mortem regis vel seditionem regni eius vel exercitus, vel consensisse vel consilium dedisse vel auctoritatem prestasse, et hoc ipsum iuxta iuditium curie disrationare parato, accusato econtra eadem per omnia in curia legittime negante, tunc per duellum solet placitum terminari. Et sciendum quod ex quo fuerit duellum in huiusmodi placitis vadiatum, non[668] potest alterutra parcium verbis in ipsius vadii datione propositis aliquid adicere vel diminuere vel aliquatenus a proposito declinare vel resilire, quin pro victo habeatur et lege victi censeatur, nec aliquo modo nisi de licentia domini regis vel iusticiarum de cetero possunt sibi ad invicem reconciliari. Si vero appellator victus fuerit, in misericordia domini regis remanet. Que qualis sit in precedentibus satis dictum est, que etiam incomoda et quam infamiam victus incurrat satis supradictum est. Si autem accusatus victus fuerit, quale expectet iuditium paulo ante dictum est, rebus insuper etiam[669] et catallis suis omnibus confiscandis et heredibus suis in perpetuum exheredandis. Admittitur autem ad huiusmodi accusationem quilibet homo liber maior. Infra etatem autem constitutus si quem appellaverit, atachiabitur is qui appellat ut supra expositum est. Rusticusque admittitur. Mulier vero in nullo placito de felonia ad accusationem admittitur nisi in quibusdam exceptis casibus de quibus infra dicetur. Declinare autem potest accusatus in huiusmodi placitis [iuditium] per etatem, per mahemium. Etas autem talis esse debet quod sit .lx. annorum vel supra. Mahemium autem esse dicitur ossis cuiuslibet fractio vel teste capitis per incisionem vel[670] [col. 2] abrasionem attenuatio. In tali autem casu tenetur se purgare is qui accusatur per Dei iuditium, scilicet per calidum ferrum vel per aquam pro diversitate conditionis hominum, scilicet per ferrum calidum si fuerit homo liber, per aquam si fuerit rusticus.

De occultatione inventi thesauri.

.ii. Placitum de occultatione inventi thesauri fraudulosa ubi certus apparet accusator modo et ordine predicto solet ordinari. Ob infamiam autem non solet aliquis iuxta legem regni per legem apparentem purgari, licet aliter[671] per assisam fieri posset, nisi prius convictus fuerit vel confessus in curia aliquod genus metalli in loco proposito invenisse et recepisse. Si enim super hoc convictus fuerit, presumptione contra eum faciente tenebitur per legem apparentem se purgare se nichil amplius ibi invenisse vel recepisse. Cetera ut prius.

Placitum de homicidio.

.iii. De homicidio cum quis fuerit accusatus sub distinctione premissa iuditium est ordinandum et procedendum. Sciendum tamen quod in hoc placito non solet accusatus per plegios dimitti nisi ex regie dispensationis beneficio. Duo autem sunt genera homicidii. Unum quod dicitur murdrum, quod nullo vidente nullo sciente clam perpetratur preter solum interfectorem et suos complices, ita quod mox non [as]sequatur clamor popularis iuxta assisam super hoc proditam. In huiusmodi autem accusatione non admittitur aliquis nisi fuerit de consanguinitate ipsius defuncti, et tunc ita quod qui propior est stipiti remotiorem a disrationatione excludat. Est et aliud homicidium quod stat in generali vocabulo et dicitur simplex homicidium. In hoc etiam placito non admittitur aliquis accusans ad probationem nisi fuerit mortuo consanguinitate coniunctus vel homagio vel dominio, ita ut de morte loquatur sub visus sui testimonio. Preterea sciendum quod in hoc placito mulier auditur accusans aliquem de morte viri sui si de visu loquatur, quia una caro sunt vir et uxor. Et generaliter admissum est quod mulier auditur accusans aliquem de iniuria corpori suo inflicta, sicut inferius dicetur. In electione tamen accusati erit vel [fo. 71r] probationem ipsius mulieris sustinere [contra se], vel se per [Dei] iuditium ab imposito crimine purgare. Compellitur etiam quandoque rettatus de homicidio legittimam subire[672] purgationem si turba sequente fuerit in fuga comprehensus, et hoc per iuratam patrie fuerit in curia legittime testatum.

De crimine incendii.

.iiii. Crimen incendii sub premissa forma et generali ordine procedit, tractatur et terminatur.

De crimine roberie.

.v. Crimen quoque roberie sine specialibus intercurrentibus preteritur.

Placitum de crimine raptus.

.vi. Raptus crimen est quod aliqua mulier imponit viro quo proponit se a viro vi oppressam in pace domini regis. Tenetur autem mulier que tale[673] patitur mox dum recens fuerit maleficium vicinam villam adire, et ibi iniuriam sibi illatam probis hominibus ostendere et sanguinem si quis fuerit effusus et vestium scissiones. Dehinc autem apud prepositum hundredi idem faciat. Postea quoque in primo comitatu id publice proponat. Deinde autem facta super hoc querimonia, iuditium ut predictum est ordinabitur. Auditur itaque mulier in tali casu aliquem accusans sicut et de alia qualibet iniuria corpori suo illata solet audiri. Sciendum tamen quod in electione accusati erit in tali casu vel onus purgationis subire[674] vel mulieris probationem contra se sustinere. Preterea sciendum est quod si quis in huiusmodi placito convictus fuerit, simili modo ac in predictis iuditiis de eo est iudicandum. Non enim sufficit post iuditium malefactorem ipsum corruptam illam velle ducere in uxorem, sic enim frequenter accidit[675] servilis conditionis homines generosissimas mulieres unius pollutionis occasione perpetuo fedare, vel generosos homines per mulieres ignobiles fedari, et ita claram parentum eorum famam indecenter denigrari.[676] Ante iuditium tamen ita receptum est quod de licentia principis vel eius iusticiarum cum parentum assensu possunt mulier accusans et accusatus beneficio coniugii sibi invicem reconciliari.

Placitum de crimine falsi.

.vii. Generale crimen falsi plura sub se continet [col. 2] crimina specialia, quemadmodum de falsis cartis, de falsis mensuris, de falsa moneta, et alia similia que talem falsitatem continent, super qua aliquis accusari debet, et convictus condempnari, et horum omnium accusationis modus et ordo ex precedentibus satis elici potest. Illo tamen notando quod si quis convictus fuerit de falsa carta, distinguendum est utrum fuerit carta regia an privata. Quia si fuerit carta regia, tunc is qui super hoc convincitur condempnandus est tanquam de crimine lese maiestatis. Si vero fuerit carta privata, tunc cum convicto mitius agendum, sicut in ceteris minoribus criminibus falsi, in quorum iuditiis consistit reorum condempnatio in membrorum solummodo amissione, pro regia tamen voluntate et principalis dispensationis beneficio sicut ab initio dictum est.

.viii. De furtis autem et de aliis placitis que ad vicecomitem pertinent, quod[677] secundum diversas diversorum comitatuum consuetudines tractari habent et terminari, ad presens iuxta propositi mei[678] exigentiam quod principalem solummodo attendit curiam tractare non decuit.

 

[1] other mss illustri

[2] MS venerit

[3][3] rectius post tercium essonium poterit without start of separate capitulum

[4] other mss warantizavit

[5] MS dies

[6] MS lites

[7] other mss habeat

[8] other mss predictam

[9] MS volet

[10] MS ut

[11] MS Varantis

[12] other mss venit

[13] other mss propter

[14] other mss om.

[15][15] MS et postea a tenente replegianda, mistakenly copied from next capitulum

[16] MS ulterie

[17] other mss summonendis predictis

[18] MS quarti

[19] other mss om.

[20] Questio in margin

[21] MS si

[22] MS participatione

[23] MS tibi

[24] MS adest

[25] other mss donationis

[26] other mss om.

[27] other mss sunt

[28] Questiones in margin

[29] other mss earum

[30] MS inhereditas

[31] other mss Breve de bastardia

[32] MS ulteri

[33] MS et

[34] other mss cirographi curie regis

[35] other mss cirographi curie regis

[36] the word regis is here implicit

[37] MS repeats et quod eis

[38] MS Item breve

[39][39] MS consiliis faciendi

[40] MS et de

[41] MS egere

[42] MS equo

[43] MS poterit

[44] other mss Utrum

[45] MS quisquis

[46] other mss om.

[47] MS commendato

[48] other mss Breve

[49] MS plegios

[50] other mss eum

[51] MS sua sua

[52][52] MS perfidium

[53] MS credita

[54] other mss vel

[55] other mss perdendum pro eis

[56] MS ponentur

[57] other mss om.

[58] other mss possint

[59] other mss possint

[60] other mss tractantur

[61] other mss in

[62] MS de recto

[63][63] other mss cum ipso tenemento

[64] other mss defuncti

[65] other mss vel si

[66] other mss vel

[67] other mss om.

[68] other mss de aliquo

[69] other mss dixit

[70] other mss De recognitione

[71] MS Breve

[72] MS stangno

[73] rest of column blank

[74] MS scripta

[75] MS earundem

[76] other mss scripta

[77] MS ista capitula

[78] rectius Crimen, although some other mss likewise have Primum

[79] other mss possessione

[80] i.e. loquuntur

[81] other mss idem

[82] other mss om.

[83] MS saisina, et

[84] other mss om.

[85] other mss et

[86] beta iusticiis

[87] other mss eum

[88] MS essonie

[89] other mss om.

[90] other mss warantum

[91] MS quod

[92] MS inde

[93][93] other mss summonitionem diffiteri

[94] MS essonia

[95][95] other mss et ille obiter in

[96] MS statutam

[97] MS essoniendum

[98] MS similiter et

[99] MS essoniatori

[100] other mss facit

[101] MS videant

[102] other mss Quod

[103][103] MS eis dare

[104] rectius directo

[105] other mss intelligetur

[106] MS erat

[107] MS adnichilabitur

[108] MS fiat

[109] other mss an

[110][110] other mss om. in curia

[111] other mss iudicabitur

[112] MS primam

[113][113] other mss dominum regem

[114][114] MS Si vero fuerit loquela talis quod tenens ipse plegiorum datione simpliciter est summonitus added in the margin in a different pen, with an omission mark

[115] MS et plegios

[116] MS recitatus

[117] MS puniendus

[118] MS placito

[119] other mss et

[120] MS quandoque

[121] ? rectius tenet, as beta

[122] MS loquelam suam vel

[123] MS prosequi potest vel

[124] MS contempta

[125] MS illo

[126] other mss versus istum

[127][127] other mss om.

[128] Questio in margin

[129][129] other mss om. Solutio in margin

[130] MS per unum

[131] Questio in margin

[132] Solutio in margin

[133] MS circa

[134] MS primum

[135] MS suam

[136] MS petitam amittet

[137] other mss aut

[138] MS maxime

[139] other mss plurium

[140][140] other mss tunc erit breve tale

[141] MS .N.

[142] MS consocium

[143] other mss eo

[144] MS rex

[145] other mss et ad

[146] MS non enim

[147] MS illis

[148] MS adversus

[149] MS Pacta vero

[150][150] other mss in re petita

[151] MS remanent

[152] other mss om.

[153] MS sciant

[154] other mss reperiantur

[155] other mss om.

[156] MS in

[157] MS procedat

[158] other mss recognitionem ipsam

[159] other mss reperiantur

[160] other mss qui rei

[161] MS Nunquam

[162] Dubitatio in margin

[163] other mss om.

[164] MS nunquam

[165] MS causa eam

[166] MS tunc

[167] other mss om.

[168] MS ipsum

[169] MS eam rem

[170] other mss terram illam

[171] other mss sive

[172] other mss eam illi

[173] Questio in margin

[174] MS hoc breve

[175] MS et

[176] other mss om.

[177] other mss assisam magnam

[178] MS assensum

[179] MS aliorum

[180] MS fine

[181][181] other mss om.

[182] other mss prius inde

[183] MS et

[184] MS fecerit

[185] Distinctio in margin

[186] other mss om.

[187] other mss om.

[188] MS quid

[189] MS suorum ultimam presentationem inde habuerunt

[190] MS sine omni

[191] MS probably corr. from noluerit

[192] MS Quod

[193][193] other mss om.

[194] other mss eisdem essoniis or (beta) eisdem modis et eisdem essoniis

[195] MS quibus

[196][196] other mss tradita sunt et eisdem modis

[197] Questio in margin

[198] Solutio in margin

[199][199] other mss om. mihi vel

[200] other mss Tenetur autem

[201] other mss om.

[202] MS constituta

[203] MS rectum

[204][204] other mss om. illius ecclesie

[205] MS statutam

[206] Questio in margin

[207][207] MS vel officiali vel

[208] MS qui

[209] other mss secundum quod

[210] MS representationem

[211] MS idem

[212] other mss have before previous placitum

[213] Questio in margin

[214] Solutio in margin

[215] MS personam

[216] other mss et

[217] other mss om.

[218] MS si

[219] other mss aliquem

[220] Questio in margin

[221] MS adiudicata, as also some further mss

[222] Solutio in margin

[223] other mss remaneret

[224] other mss et

[225] other mss om.

[226] MS cum

[227] MS eiusdem

[228] MS vicecomite negaverit

[229] MS noluerit

[230] other mss demonstranda

[231] other mss om.

[232] other mss Breue autem

[233] MS et sicut

[234] other mss vero

[235] other mss dimittetur alius

[236] MS negent, as also some further mss

[237] other mss enim

[238] other mss consecutus

[239][239] MS ad villenagium

[240] MS disrationare si

[241][241] MS iniuste

[242] MS quis

[243] MS procreatus

[244] other mss in terciam

[245][245] other mss om.

[246] other mss ad

[247] other mss tum

[248] other mss et tunc

[249] MS actum

[250] other mss erit

[251] Questio in margin

[252] Solutio in margin

[253] other mss ostendendum ibi

[254] other mss id

[255] other mss itaque

[256] other mss autem

[257][257] MS autem

[258] MS tanquam

[259] MS repeats

[260] other mss ipso

[261] other mss qua

[262] Questio in margin

[263] remainder of this line and much of the next line blank

[264][264] other mss aliqua

[265] other mss om.

[266] MS acciderit

[267] other mss Sin

[268] Questio in margin

[269] MS peritorum et

[270] other mss cupit

[271] corr. from primogenitus

[272] MS repellere primogenitum

[273] other mss tunc de

[274] other mss capit

[275] Solutio in margin

[276] other mss possunt

[277] other mss procedit

[278] other mss om.

[279] other mss eiusdem

[280] MS impendenti, corr. from impedimenti

[281] other mss scilicet ius

[282] other mss donatorum

[283] other mss illis

[284][284] other mss facte sunt donationes ipse

[285] MS procreaverint

[286] MS avunculis

[287] MS equas

[288] other mss quorundam autem

[289] MS filium

[290] MS eius

[291] other mss Tenentur autem

[292] MS eorum

[293] MS novo

[294] MS teneretur

[295] other mss mulierum

[296] Dubitatio in margin

[297] other mss expectavit

[298] .R. de Gl. et .R. de Luci. in margin

[299] MS illi

[300] other mss pater

[301] other mss avo

[302][302] other mss siquidem

[303] MS illorum

[304] MS mulieris

[305][305] other mss pro voluntate sua

[306] other mss om.

[307] other mss teneant

[308] other mss om.

[309] other mss reservatur

[310] MS monstrare

[311] MS et

[312] other mss om.

[313] MS et nichil

[314] other mss om.

[315][315] other mss e.g. unde constat eos

[316] MS constat

[317] added in centre margin in different pen

[318][318] other mss quod sit

[319] other mss aliis

[320] other mss disponendis

[321] other mss om.

[322] other mss etiam

[323] other mss om.

[324] other mss felonia aliqua

[325] other mss hereditatum

[326] MS non. B.

[327][327] other mss have Verumtamen custodiis after Quia … superiorem

[328] MS est expunged and sunt interlin.

[329] other mss Sin

[330] MS Quod

[331] MS terrre

[332] Questio in margin

[333][333] other mss quero

[334] other mss moriatur

[335] other mss se maritandis predicta

[336] other mss Verum

[337] other mss quis versus alium

[338] rectius cognoscat ?

[339] other mss om.

[340] MS si

[341] other mss Et quidem

[342] other mss talis filius

[343] other mss discutietur illud

[344] MS et

[345] MS saisinam

[346] Questio in margin

[347] Solutio in margin

[348] other mss sua

[349] other mss inveniantur

[350] other mss hac eadem

[351] other mss om.

[352] other mss lege

[353] other mss manus suas

[354] MS eschaetes

[355] other mss Preterea

[356] MS non

[357] other mss et sic

[358] other mss quia

[359][359] other mss dubium est an

[360] MS pertinentiam

[361][361] other mss domino suo pro delicto ipsius

[362] other mss Sin

[363] MS felunia

[364] MS sive mobiles sive inmobiles

[365] other mss quotienscumque

[366][366] other mss om.

[367] MS principum

[368] other mss restitutus

[369] MS ut expunged

[370] other mss utlagariam

[371] MS infligere

[372] other mss nominatur

[373] MS ? corr. from quartam

[374] other mss om.

[375] other mss aliquod

[376][376] other mss quantitate terre servitium feodi inde prestabit.

[377] other mss heres primo

[378] other mss heredibus interim fere

[379] other mss Sin

[380] other mss aliqua

[381] MS nec

[382] MS fidem similitudine

[383] MS and other mss non potest

[384] other mss communem

[385] other mss et de

[386] MS unde

[387] other mss Aliusmodi

[388] other mss fuerat

[389] MS in propesturis omnibus

[390] other mss fruisseto

[391] MS erat

[392] MS precurrias

[393] MS consuetudinem

[394] other mss vel non

[395] other mss om.

[396] MS suprascriptam

[397] other mss fuit

[398] other mss teneat is

[399] MS eidem

[400] MS transmutandis

[401] other mss om.

[402][402] other mss om.

[403] other mss have heading De recordo presentando in curia per milites comitatus.

[404] MS invadiant

[405][405] MS defensio

[406][406] MS curiale

[407][407] other mss aliam

[408] MS paragraphus mark before Cum

[409] MS prefato

[410] other mss ei fecit

[411] MS et

[412] other mss Sed utrum

[413] other mss teneatur

[414] Questio in margin

[415] MS reddiderit

[416] other mss principis

[417] other mss loquele

[418] MS talem

[419] other mss aliqua

[420] MS sicut

[421] other mss inde

[422] other mss alio quocumque alicuius

[423] other mss feodi ab initio

[424] other mss Sin

[425] MS suum prestat et, presumably as the scribe’s eye skipped ahead

[426] MS quo

[427] other mss ergo

[428] Questio in margin

[429] Solutio in margin

[430] other mss quota

[431] Questio in margin

[432][432] other mss om.

[433] Solutio in margin

[434][434] other mss unde dominus suus queritur quod ei deforciat, vel quod aliquid ei de servitio suo a retro sit?

[435] other mss vel ad

[436] MS ex

[437] MS iuramentum

[438][438] MS inde

[439] other mss vel in

[440] other mss quis

[441] other mss Queri autem

[442] MS debeat

[443] other mss unde

[444] other mss ad

[445] other mss erit

[446] other mss receperit

[447] other mss erit

[448] other mss qui

[449] MS utroque

[450] other mss relevio ipsius hereditatis

[451] MS vero

[452] MS et in

[453] other mss tamen

[454] other mss sergenteriis

[455] MS non

[456] other mss probos

[457] other mss Sin

[458] MS feudo et

[459][459] MS vel ipsi

[460] other mss om.

[461] other mss om.

[462] MS receptionis

[463] other mss vel

[464] MS placitanti

[465] MS quid

[466] other mss super

[467] other mss petit

[468] other mss predictum

[469] other mss aliquis dominus

[470] other mss ipso

[471] other mss suo sibi

[472] MS potuerit

[473] other mss tenemento

[474] MS ad

[475] other mss exiget

[476] other mss debetur

[477] other mss astopatis

[478] other mss terstornatis

[479] other mss quotiens

[480] MS autem in

[481] MS inmerciatus

[482] MS honorabilius

[483] MS amitteret in merciandiis

[484][484] other mss et esse solebant

[485] MS .H. et

[486] other mss rationabilibus divisis

[487][487] MS is unclear and could read Briun rubin. Other mss Bir’ in Biri

[488] other mss om.

[489] MS debito

[490] MS attachiamenta

[491] MS commendato

[492][492] in septimo Libro interlin. in different hand

[493] MS venientium vel apparentium, latter two words interlin.

[494] other mss om.

[495] MS legittimam

[496] MS ceteras

[497] MS minore

[498] other mss Sin

[499] MS quidam

[500] MS principalem

[501] MS aliter

[502] MS et pro

[503] other mss incidit

[504] other mss Sin

[505] MS plegium

[506] Questio in margin

[507] other mss utrum scilicet

[508] mss readings vary. Solutio in margin

[509] MS  ipsum

[510] other mss accedit

[511] other mss Sin

[512] other mss custum

[513] other mss necessarium

[514] other mss suo inde

[515] other mss Sin

[516] MS commendato

[517] MS namque unum

[518] MS in curia

[519] MS aut

[520] other mss et ad

[521][521] MS non

[522] other mss debuit

[523] MS procedat

[524] other mss vel

[525] MS non poterit

[526] other mss inde

[527] other mss ratione

[528] other mss terminare

[529] other mss ergo

[530] other mss om.

[531] other mss eidem

[532] other mss om.

[533] MS omnia

[534] other mss dampnum

[535] gap in MS

[536] MS negant

[537] MS warantizare

[538] other mss sequelam

[539] other mss warantum

[540] other mss ad cuius

[541] MS propositionem

[542] other mss meam

[543] MS commendare

[544] other mss extet

[545] other mss Sin

[546] other mss deperdita

[547] MS commendaverit

[548] Questio in margin

[549] other mss per

[550] MS deteriorationis

[551] MS commendatam

[552] other mss perficitur

[553] Questio in margin

[554] MS placitum

[555] MS plus

[556] other mss inde

[557] other mss ab omni

[558] other mss traxit

[559] MS commendato

[560] other mss possunt

[561] MS prodite

[562] MS Due

[563] MS procurationem

[564][564] other mss om.

[565] MS precipitur

[566] MS et

[567] MS et

[568] other mss illo

[569] MS respondit

[570] MS nunquam

[571] other mss quia

[572] MS suum, other ms suum vel

[573][573] other mss omnino factum

[574] Questio in margin

[575] other mss fuit

[576] other mss autem

[577] MS iudicium

[578] other mss illud

[579] MS nunquam

[580] other mss aliquem

[581] MS quedam

[582][582] other mss om.

[583] other mss carruce

[584] other mss eadem

[585] MS reading could be de von; some other mss have ‘de Not’

[586][586] other mss ipsis

[587] MS Volent

[588] other mss Probantur autem

[589] other mss vel

[590] MS eum

[591] other mss om.

[592] MS querere

[593] other mss om.

[594] MS terra

[595] other mss habet

[596] MS vicecomiti

[597] other mss om.

[598][598] MS detineat

[599] MS .R.

[600][600] other mss nec

[601] MS permittat

[602] other mss .M.

[603] other mss om.

[604] MS admoveatur

[605] other mss aliam

[606] other mss om.

[607] MS trahit

[608] other mss om.

[609] MS Quare

[610] other mss om.

[611] other mss om.

[612] MS saisinas

[613] other mss autem est

[614] MS tamen

[615] this sentence should not have been rubricated, but rather there should probably have followed a rubricated heading for the start for the start of the discussion of mort d’ancestor

[616] MS inde non

[617] other mss om.

[618] MS illud

[619] MS antecessoris sui

[620][620] other mss om.

[621] MS summonitionem

[622] MS illa

[623] other mss illam

[624] rest of line blank. Other mss give e.g. Quid recuperet cum saysina as rubricated heading for c. 9

[625] MS facere

[626][626] MS huius te

[627] rectius tenet, as in beta

[628] MS vel

[629] MS et

[630] other mss om.

[631] other mss om.

[632] other mss fuerit

[633] other mss enim

[634] MS tenente

[635] other mss om.

[636] other mss replicetur

[637] MS principalis tenementi

[638] other mss etatem est

[639] other mss om.

[640][640] MS utrum fuerit saisitus die qua obiit de tenemento illo

[641][641] other mss utrique existenti

[642] MS tamen

[643] other mss ipsi

[644] MS tenemento

[645] other mss minori

[646] MS liberalium

[647] MS illud

[648] MS controversia illa

[649] MS ipsam ei

[650] other mss om.

[651] MS saisina

[652] MS eis

[653] MS non remanet

[654][654] MS sive

[655] other mss alia

[656][656] MS ipsi tenentes

[657][657] other mss have as rubricated heading

[658] MS idem

[659] MS habere

[660] MS saisinam

[661] other mss recognoverit

[662] MS persecutus

[663][663] in margin, surrounded by stylised red line

[664] MS eius

[665][665] other mss publice accusat

[666] rectius indiciis, as in various other mss

[667] other mss regie

[668] MS nec

[669] other mss om.

[670] MS incorrectly repeats vel at top of next column

[671] MS autem

[672] MS subite

[673] other mss tale quid

[674] MS subite

[675] other mss contingeret

[676] MS denigrare.

[677] other mss que or quia

[678] other mss om.